Capitulum 1 (E. Hunt ed., pp.6-9)
Videlicet an fidelibus Christianis licitum sit litteris secularibus uti. Arguo vero ad partem affirmativam multiplici via. Primo sic. Rei publice salutiferum est pariter et decorum suos rectores et consultores habere scientiis secularibus eruditos. Sed Christianis fidelibus incumbit rem publicam regere et consiliis dirigere. Igitur eis non solum licitum est sed convenit et est necesse studiis litterarum secularium solertius insudare. Maior pro parte prima, scilicet quod hoc sit salutiferum, omne forum perstrepit per illud Platonis, aientis beatas fore res publicas aut cum earum habenas sapientes tenerent aut presides sapientiam studere curarent. Quomodo poterunt artifices ydiote respondere nuntiis litteratis aut etiam intelligere que Latino sermone proponunt? Qualiter tractabunt sutores de lanceis et guerris, de legibus calcifices, et de necessaria concordia civium metallorum fabri seu pistores, nisi sapientie gravitas illos venerabiles reddat? Attingam paucos e multis qui rem publicam fecerunt felicem per sapientiam suam, ad cuncta valentes. Quis enim eloquentia gravior Cesare, teste Cicerone ad Brutum et ad Nepotem Cornelium, qui de multis illius commentariis eleganter cum laudibus scribit? Declamasse et libros edidissequam plures qloquio facundo Augustus narratur. Tiberius artes liberales utriusque generis coluit, composuit carmen lyricum, fecitque poemata Greca. Mira de Gai dicuntur eloquio. Cladius solempni stilo plurima scripsit. Nero, ad poetica pronus, carmina libenter et sine labore composuit. Galba inter liberales artes attendit et iuri et matrimonio operam dedit. Vespasianus erat dicacitatis plurimum, cuius estant facetissima quedam. Titus Latine Greceque lingue vel in orando vel in fingendis poematibus fuit promptus et facilis.
Quam bene concordat Bernardi proverbium: "Rex sine litteris, simia in tecto, cuius de facili intuentibus patent pudenda."
Prelibate propositionis maioris pars secunda similiter nota est. Namque apud divum Augustinum, species decusve rerum in earum debitis ordine et proportione consistit. Hinc ad materiam Brictanicus in Policrato libro
primo sic dicit: "Tunc totum rei publice corpus sui integritate vigebit, tunc optime compositionis specie venustabitur, et elegantis pulchritudinis decorem induet, si singula queque locum suum teneant sortita decenter,
si fuerit officiorum non confusio sed distributio." Sed quam confusum diceremus corpus humanum, si non in capite visus sed sub plantis lateret! Quam ridiculum est intueri, ymo abhominabile, multum erectam cervicem, ne
dicam quidem oculos non habentem, sed nec ipsa organa unde possit anima latens fructuosius speculari! Quam imprudentem et insulsum turba quelibet exstimabit illum qui ergit speculam seu custodie turrim altissimam sine
fenestris, sine rimulis quidem, cuius homines nullo modo valeant quidquam ad extra neque ipsum celum videre! Et quid sunt principes rei publice tenentes habenas nisi velut caput ipsius erectum, in quo totius prudentie
limpidi oculi sibi vendicant meritum locum? Sed fortssis dicturus est quispiam: "Habent sapientes et doctores, quorum consilia in opportunitatibus querunt et secundum illa procedunt." Hoc est quod dicebam, visum sub planta
latere. Hoc est confiteri totius corporis rei publice fore intuitum tenebrosum, ex quo, prima Veritate docente, cetera membra nequissima erunt. Hoc caput rei publice, velut cecatum, cane vel baculo necesse habet aut
puerulo regi. Adde quod ignorantia, humilitatis noverca et pertinacie mater, non sinit tales cecos rectores sapientibus credere, sicut expresse de Roboam sacre littere tradunt. Sicque rei publice hoc malum expertum evenit
et eveniet quod predicit Christus discipulis suis: Si cecus ceco ducatum prestet, ambo in foveam cadunt. Terminetur ergo maior hec propositio cum Vegetio libro primo De Re Militari dicente: "Nullum magis scire decet
quam principem, cuius scientia debet omnibus prodesse subiectis."
Eiusdem rationis propositio minor est nota, cum de facto Christiani regant in spiritualibus et temporalibus mundi huius portionem non parvam; et de iure sub papa Catholico et imperatore Christiano universa monarchia orbis
terreni debear moderari. Hoc quidem, iuxta divina promissa, futurum iocundius expectamus, quando erit unum ovile et unus pastor (Iohannis decimo), quod nonnulli potiores Christiani litteratura et spiritu, necnon
maiores Hebrei, ante quintum annum oppinantur futurum, per Danielis vaticinium in capitulo duodecimo, MCCCCX ad tardius, ut dicunt, implendum.