The Digital Lucula/noctis Project

_______________________________________________


Capitulum 10 (E. Hunt., pp.85-94)

Ratio decima sit talis. Nefarium est et horrendum detrahere viris bonis et laudibus dignis. Sed inter philosophos multi fulsere, omni humano preconio meriti. Ergo illis detrahere erit magnum peccatum scelusque grande. Verum quicumque vetat eos legendos, eos criminatur aut moribus pravos aut falsos sermonibus, vel forsan invidet veritati, aut merite glorie gliscit detrahere. Quorum quodlibet elegeris, cum non fuerint vitiosi, in immane facinus terminaris. Ergo habetur quod fuit probandum. Si autem quisquam diceret eos legi prohibitos, non quia pravi moribus fuerint aut sermonibus falsi sed quia erant infideles, responsio sophistica est atque neganda. Nam Iob ethnicus fuit et non de circumcisione, et tamen liber eius inter Catholicos tam apud Hebreos quam apud Latinos fere primus habetur. Salomon quoque erexit ydolis fana, genua flexit, adoravit, cultosque sacravit divinos: verumtamen ipsius dicta ante nefas postque conscripta, de cuius penitentia nil Catholicum constat, crebro leguntur. Quot enim gentiles hereticos et moribus perditos ascribit viris illustribus, quorum doctrinis vult Catholicam fidem non mediocriter roborari! Et forsitan dicet alter philosophorum non esse legendam doctrinam quia leprosa est, extra castra per divinam legem adiudicata manere, eo quod multa falsa misceat veris. Sed etiam acquiescendo supposito, quod doctiores audacius negant, pari ratione neque Augustinus, Ecclesie doctor tam utilis, erit legendus, ut ceteros linquam. Quot enim falsa dixit que postea non erasit de locis suis sed retractavit, retractationem redigens in codicem separatum! At si dicis hos non esse legendos quia inter se altercantes non reliquerunt discipulis quid in dubiis fluctuantibus determinate tenerent, lectionem dampnabis Actus Apostolorum, in quibus Paulus et Barnabas dissentiunt absque federe. Qui sic loquitur non videtur adhuc legisse multa inter se opposita in sacris litteris esse, non solum ubi nuda verba sonant, que ad varios intellectus trahuntur, sed etiam que gesta concernunt non valentia nisi in una parte vera consistere. Sic in libro Regum Amalechita regem occidit, qui se interemit in Paralipomenon libro. In tertio Regum Salomoni septingente fuisse uxores quasi regine et concubine trecente narratur, qui in Canticis Canticorum non nisi sexaginta reginas habuisse et octuaginta describitur concubinas. De conversione quoque Pauli primo scribitur quod, qui erant cum eo, vocem loquentis cum prostrato audierunt, quam eosdem non audisse idem Paulus postea recitavit. Non omnia dico. Sic pugnant litteris maximi Catholicorum doctorum, Ieronimus et Augustinus, precipue in epistolis multis.

Numquid subintrabit alter dicturus refellendos libros gentiles, quo eorum auctores aut sunt ignoti aut non digni auctoritate, qui eorum vitam posteris scribendo mandarunt? Hic prohibebit pariter lecturam Iob, Iudith, Hester, Tobie, libri Sapientie et Machabeorum, quorum auctores dicuntur incerti. Quid de passionibus multorum sanctorum et aliis gestis quam plurium beatorum, quorum exempla quasi certissima per predicantes quantumcumque famosos et doctos veneranda pariter et imitanda fidelium populis recitantur? Verum si adhuc contentioni deservis inquiens, “Etsi aliqui eorum fuere modesti, non tamen omnes,” scio tibi iam respondisse Nasonem dicentem:

Parcite paucorum crimen diffundere in omnes.

Verum si principaliter contra poetas exclamandum putant hii hostes doctrine, quia dulcisono cantu mentium carpunt vigorem, responsionem percipiant venerandi Boccacci libro xiv° De Genealogia Deorum in ipsorum defensionem dicentis: “Tu autem cytharista celestis, David, solitus dulcedine carminis furores sedare Saulis, si suave aliquid, si mellifluum cecinisti, lyricum tuum carmen absconde. Et tu, Iob, qui labores tuos atque patientiam heroyco carmine scripsisti, si lepidum, si ornatum sit, idem facito una cum aliis sacris viris, qui ethereo versu divina cecinere misteria.” Sane non est dedignatus Salvator noster, qui totius vite sectande nobis reliquit exempla, verbis Terrentii ad Saulum mox Paulum futurum uti dicens: “Durum est tibi contra stimulum calcitrare.” “Homeri preterea, quem sacratissime Cesarum leges omnium virtutum patrem vocitant et sepissime earum latores, ut illas maiori veneratione dignas facerent et quodam sacrosancto testimonio roborarent, carmina nonnunquam miscuere, ut in fine prohemii Codicis Iustiniani Ilyadis legitur carmen et in eodem sub titulo De Iustitia et Iure, sic et De Contraenda Emptione et De Legatis et Fidei Commissis et aliis locis, ut minus credentes possunt in Padecta Pisana cognoscere. Hunc insuper in suum civem plures Grecorum egregie civitates, eo mortuo et paupere, voluere inter se et de hoc movere litigium cuius esset civis, teste Cicerone in oratione Pro Archia. Unde versus:

Septem litigant civitates de radice Homeri:
Samos, Smirne, Chios, Colophon, Pilos, Argos, Athine.

Item plures ex nostris poete fuere qui sub tegminibus fictionum suarum Christiane religionis devotosque sensus commendavere: ut Dantes noster, dato materno sermone, animarum triplicem statum post hanc vitam describit; et illustris Petrarcha in suis Buccolicis, sub velamine pastorialis eloquii, divine Trinitatis laudes irasque in Petri calcantis naviculam mira descriptione notavit. Hos ultra vigent Prudentii atque Sedulii carmina sub tegumento sacram exprimentia veritatem. Arator quoque sacerdos et Ecclesie cardo heroico carmine Apostolica gesta cantando more poetico designavit. Iuvencus quidem insuper, Yspanus solo et religione Christianus, sub cortice hominis, leonis, bovis, et aquile Redemptoris nostri actus omnes etiam fingendo composuit.” Hunc locum volui assignare Iohanni.

Restat igitur probare premissas. Prima est: crimen est vituperare eos qui digni sunt laude. Secunda est philosophos multos esse preconiis meritos. Prima est in omni lege notissima, eterna scilicet, naturali, humana, pariter et divina. Non negabit quelibet anus furtum esse peccatum, sed et sacrilegium pernitius furto, ymmo temerariam blasphemiam in Deum, veritati et bonitati detrahere. Nam veritas una sola unaque bonitas, quarum participatione cuncta vera universaque bona ‘vera’ et ‘bona’ dicuntur, Deus est. Quantum displicebant Iob detrahentes sermonibus veritatis! Quantum mordebat se lacerantes Ieronimus in singulis fere epistolis scripture sacre nitorem tangentibus, canina rabie veritatem sue translationis eliminare volentes!

Omnes autem scolas, usum linguarum habentes, convocat Sapiens quidem divinus in preconium virorum illustrium, dicens pro probatione propositionis secunde: Laudemus viros gloriosos et parentes nostros in generatione sua. Multam gloriam fecit Dominus magnificentia sua a seculo: dominantes in potestatibus suis homines magni virtute et prudentia prediti, initiantes in prophetis dignitatem prophetarum, et imperantes in presenti populo et virtute prudentie populis sanctissima verba, in pueritia sua requirentes modos musicos et narrantes carmina scripturarum; homines divites in virtute, pulcritudinis studium habentes, pacificantes in domibus suis. Omnes isti in generationibus gentis sue gloriam adepti sunt et in diebus suis habentur in laudibus. Qui de illis nati sunt reliquerunt nomen narrandi laudes eorum. Hec Spiritus Sanctus. In quibus verbis liquido patet dignos esse preconio qui sapientia claruerunt, cecinerunt carmina, et prudentie verba posteris reliquerunt. Accedit ad idem sapientissimus Salomon in Sapientie libro, qui cum edificasset maximas edes, orbem placasset, tributarios sibi fecisset reges, instruxisset miranda, et opes congregasset superbas, solum ex sapientie cultu putat se habiturum honorem et egregiam famam, dicens: Proposui sapientiam adducere mihi ad convivendum, sciens quoniam mecum communicabit de bonis, et erit allocutio cogitationis et tedii mei. Habebo, propter hanc, claritatem ad turbas et honorem apud seniores, iuvenis acutus inveniar in iudicio, et in conspectu potentium amabilis ero; et facies principum mirabuntur me, tacentem me sustinebunt, et loquentem me respicient, et sermocinantem me plura manus suas ori imponent. Preterea habebo, per hanc, immortalitatem, et memoriam eternam hiis qui post me venturi sunt relinquam. Regina quoque Saba, quam plerique aiunt unam ex decem Sibillis fuisse, non divitiis, non pulcritudine, non amenitate locorum, sed sola sapientie eius fama permota, venit a finibus terre, prima Veritate id protestante, videre sapientiam Salomonis. Et merito; soli sapientie debetur honos famaque et memoria cum laude, quoniam cetera ex quibus laudatur homo aut aliena sunt aut infima, sapientia vero summa res est et homini propria, nobilissimam partem illius, scilicet rationem, alte decorans. Quam venuste hoc deducit Apuleius in libro quem fecit De Deo Socratis! Ex cuius mellifluis verbis paucissima recitabo: “Neque enim,” inquit, exemplum inducens, “in emendis equis faleras consideramus et baltei polimina inspicimus et ornatissime cervicis divitias contemplamur; si ex auro et argento et gemmis monilia varie gaze dependent, si plena artis ornamenta capiti et collo circumiacent, si frena celata, si ephiphia fucata, si singula aurata sunt. Sed istis omnibus exuviis abolitis et amotis, equum ipsum nudum et solum corpus eius et animum contemplamur, ut sit ad speciem honestus, ad cursuram vegetus, et ad vecturam validus, iam primum in corpore si sit,

Argutum caput, brevis alvus, obesaque terga.
Luxurietque thoris animosum pectus honestis,

preterea si duplex agitur per lumbos spina. Volo enim non modo perniciter sed etiam permolliter perveat. Similiter igitur in hominibus contemplandis, noli illa aliena extimare, sed ipsum hominem penitus considera: ipsum meum Socratem pauperem expecta. Aliena autem voco que parentes pepererunt et que fortuna largita est, quorum nichil laudibus Socratis mei admisceo: nullam generositatem, nullam prosapiam, nullos longos natales, nullas invidiosas divitias. Hec enim cuncta, ut dico, aliena sunt. Satho, id est aut Plato aut alter Plato, Prothaonio gloria est, qui talis fuit ut eius nepotem non puderet. Igitur omnia non similiter aliena numeres licebit. Generosus est? Parentes laudas. Dives est? Non credo; fortuna magis ista dinumero. Validus est? Egritudine fatigabitur. Pernix est? Abit in senectutem. Formosus est? Expecta paulisper, et non erit. At est bonis artibus doctus et adprimeve eruditus et, quantum licet homini, sapiens et boni consultus. Tandem aliquando ipsum virum laudas. Hoc enim nec a patre hereditarium est nec a corpore caducum nec ab etate mutabile.” Igitur si patrum iudicio pariter et effectu non solum armis potentes legum latores amatoresque virtutum sed cuiuslibet instrumenti artis mechanice inventores meruerunt aut erectis statuis perpetuari memoria aut sapientium litteris honorari aut sedibus celorum ascripti celebres venerari (id latius referente Augustino libris De Civitate Dei, presertim quarto et duodevicesimo), quanto magis philosophorum fama est omni laude perpensius attollenda! Didicimus enim, Valerio et Solino auctoribus, sapientes maxima cura deorum et principum terre honoratos fuisse. Nam percussores Archiloci poete Apollo prodidit; inhumatum corpus Sophocli vatis Lixandro principi tradere bustis mandavit; Castor et Polux cenantem cum ceteris Pindarum lyricum, pre foribus domus mox ruiture excubantes, extra vocarunt, qui solus mortem illam evasit. Ne navicaret Symonides poeta, naufragio imminente, cura superum fuit monitus per soporem. Gneius Pompeius domum Possidonii, sapientie professoris, intraturus, monuit lictorem ne fores pulsaret, sed depositis fascibus, quibus triumphans erat noviter insignitus, cessit sapientie ianue imperatoris maiestas. Dyonisius quoque, alias homo immanis, advenienti Platoni, navi solemni premissa, obvius fuit mitis ut agnus. Africanus prior Evinii sapientis statuam sepulcro suo iussit apponi. Cato Uticensis, quamvis censuisset Grecos orbe pellendos, gloriabatur se plus de ceteris rei publice exuviarum hostium attulisse, quo duos philosophos adduxerat de inimicis prostratis. Interrogatus Apollo quid esset in hac vita perfectum, ‘prudentiam’ respondit extimplo. Qui sunt isti livore tumidi, presumptione pleni, ignorantia ceci, qui, velut noctue solis radios non valentes videre, in suo ortu stridorem emittunt, vermes volatiles imitantes, qui volitant circa lumen lucerne, ut gratam sanis oculis deleant sibi lucem infestam? Sed sciant, docente Seneca, quod “nunquam in tantum convalescet nequitia, nunquam sic contra virtutes coniurabitur, ut non philosophie nomen venerabile et sacrum maneat.” Aiebat namque Alanus De Complanctu Nature, non contra sapientiam impugnantes sed contra eam negligentes invehendo: “Cum sapientia nostris temporibus nullius fructus premietur stipendiis, nullius fame eam aura favoris extollat, ipsa non pecunia honoris titulos et laudis emat preconia? Sola tamen sapientia super omnem possessionem preeminet,—generosa possessio,” et cetera. Contra hos sapientie adversarios promit omnis instrumentum sophie ficta parabola Salomon dicens: Hanc quoque vidi sub sole sapientiam et probavi maximam: civitas parva et pauci in ea viri. Venit contra eam rex magnus et vallavit eam extruxitque munitionem per girum, et perfecta est obsidio; inventusque in ea pauper et sapiens; liberavit urbem per sapientiam suam, et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis; et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine. Quomodo ergo sapientia pauperis contempta est et verba eius non sunt audita? Verba sapientum audiuntur in silentio plusquam clamor principis inter stultos. Melior est sapientia quam arma bellica. Hec Salomon.

Sed ne credamus hoc solum dicendum esse de illa sapientia quam vetus testamentum et novum appellamus Christiani, Senecam, qui istam non novit, adiutorem mendicus mendicando mendico. Ait enim epistola lxva: “Adhibeas singulis modum. Animi remedia inventa sunt ab antiquis. Quomodo autem admoveantur aut quando nostri opus est querere. Multum egerunt, ante nos fuerunt, sed non peregerunt. Suscipiendi tamen sunt et ritu deorum colendi. Quidni magnorum virorum ymagines habeam, incitamenta animi, et natales celebrem? Quid ergo illos honorum eam semper appellem? Quam venerationem preceptoribus meis debeo, eandem preceptorem humani generis, a quibus tanti boni initia fluxerunt! Si consulem videro aut preceptorem, cum quibus honor haberi solet, faciam equo desileam, capud adaperiam, semita cedam. Quid ergo Marcum Catonem Muciumque et Lellium sapientem et Socratem cum Platone et Zenonem Clementemque in animo meo sine dignatione summa recipiam? Ego vero illos veneror et tantis nominibus semper assurgo.” Heccine est ne premium istud et fructus gloriosi sapientum laboris contra eos in populis susurrare?