The Digital Lucula/noctis Project

_______________________________________________


Capitulum 11 (E. Hunt ed., pp.95-109)

Insuper ethnicorum doctrina, ut ad idem gradiar undecimo passu, est omnibus Christianis utilis ad salubrem fidem servandam. Igitur non solum legere licet sed expedit valde. Consequentia dubitationem non facit et antecedens deducitur clare. Tota namque fidei Catholice summa reperitur aut in causa effectiva principali aut instrumentali aut materiali aut formali aut finali. Prima est Deus, articulorum spirator; secunda est omnis propheta, apostolus et evangelista, quibus locutus est Spiritus Sanctus; tertia sunt ipsi articuli traditi ad credendum; quarta est efficacia miraculorum, quibus persuasa est veritas, que concipi non poterat intellectus debili nisu; et quinta est humana salus principaliter virtuti fidei attributa, que unius veri Dei cultui famulatur, plurium superstitione calcata.

De tribus primis sub compendio brevi percurram, cum sint aliqualiter in precedentibus demonstrate, vel quia in eis non consistit vis rationis prefate. Constat igitur, Apostolorum principe duce, quod omnis scriptura divina est a Domino revelata, cum per Spiritum Sanctum locuti fuerint homines Dei. Verum tota philosophia estitit inspirata a Deo. Tradit namque Hystoriarum Magister Super Genesis quod Deus docuit Adam scientiam naturalem, Adam vero filios suos, et illi subsequenter posteros; que ne periret sculpta fuit in columnis latericiis, qua deleta aquis diluvii, iterum per Sem extitit reserata, tam in eneis, ne aquis posset deleri, quam lapideis, ne contingeret eam igne dissolvi; quousque tunc credebat explicite mundi machinam destruendam. Tu quoque, cuius non est exigua auctoritas, in epistola scripsisti: “Poetica locutio magis a Deo quam ab homine est adinventa;” sicut patet cum loquebatur Deus in veteri testamento Ioseph et ceteris et similiter in toto Evangelio Christi. Alludit auctoritati predicte, sicut memini supra, Cassiodorus in prologo Libri Psalmorum (et est canonizatum in Decreto, xxxviia distinctione, capitulo Legimus), quo ait: “Omnis splendor rethorice eloquentie, omnes modi poetice locutionis, quelibet varietas decore pronuntiationis a divinis litteris sumpsit exordium.”

Quo vero ad instrumentalem causam attinet, famosi fuere Catholici vates, fuere celebres vates gentilium vita necnon et doctrina. Inter primos nonnulli vituperatione digni ponuntur; habentur non pauci inter secundos insignes. Tanta constantia pro fide Dei unius in Socrate viguit, ut, cum esset gloriosus Athenis, usque ad violentem mortem et publicam solem predicaret lapideum; ob quam causam sententiam capitalem accepit, sed fortiter veneno sumpto, sacrilegas manus fefellit. At Carneades, quia noluit Alexandrum vivum hominem adorare, miris suppliciis crudelibusque diutius tolleratis fortiter, potione letali vitam finivit. Picthagoras quoque non solum pudicitiam in se consecravit sed milia virorum et mulierum ad illam omni studio reduxit, construens primus reclusorium virginum puellarum que celibem vitam conservarent in evum. Heraclitus tenebrosus, evangelice legis observator future, oculos eruit sibimet ipsi, quo sine concupiscentia, autore Tertuliano, feminas videre non poterat. Virgo quoque moritur Plato. Zenocratem non valuit luxurie vexillum ad impudicitiam inclinare. Demostenes derisit scorti lascivias, quas penitere non emendas vocavit. Animo fortes Anaxagoram et Zenofontem graves nuntii trium natorum mortem portantes non retraxerunt etiam ad momentum ab officiis divinis, quibus tunc erant intenti. Picthagoricus quidem, exemplum equitatis relinquens Christianis, creditoris defuncti es debitum in tabernam submisit et preludens evangelico verbo dixit: Redde quod debes. Anaxagoras possessiones suas libens permisit perire, ne ipsis intentus illiteratus perisset. Paupertatis fervidus cultor, Diogenes, ante omnes Christianos voluntate mendicus effulsit. Crates auri pondus mari demersit, ne mergeretur ab auro. Zenocrates vero plura potuit divitiarum contempnere quam magnus Alexander valeret sibi conferre. Qui unquam inter Catholicos fuerunt arctiori aut etiam simili caritate connexi ut Damon et Phisias, cui cessit crudelitas furiosi tyranni? Nonne tales petit lex Christi qualem legimus Aristotilem, pietate preclarum, dicentem se tantum unum incommodum pati, scilicet se non posse omnibus indigentibus subvenire? Si vero patientia habet opus perfectum animabusque piorum largitur possessiones eternas, miranda fuit in Socrate sponte sustinente inter se rixantes uxores, ut assuesceret bono prelibate virtutis. Laudanda est hec in Archita, qui noluit servo meritas persolvere penas eo quod se sentiebat iratum. Quam humilis fuit eorum Platinus honorum contemptor, cum ceteris multis! Quid loquar de abstinentia, radice virtutum, cum Carnaides, sedens ad mensam, oblivisceretur extendere manus ad cibum aut manibus sumptum inferre labellis. Ipse quoque gule cultor vel ventris, Epicurus, quem illi homines non philosophum vocant sed porcum, quo constituerit in voluptatibus felicitatem humanam, suos libros, docente sancto Ieronimo, implevit oleribus, persuadens omnes a carnibus abstinere. Tales illos fuisse ipsorum nostrorumque tradunt scriptores et, si illud evangelicum exceptionem non habet, ex habundantia cordis os loquitur, fere omnia eorum dicta moralia, religiositate plena celorumve amenitate spirantia, persuadent illos tales fuisse quales autores testantur. Nonne igitur nepharium est in talem turbam criminatoriis insurgere verbis, virtutes corrodere, bona caligine offuscare, infamare divina? An fortassis Christiano, veritatis cultori, cui non licet otiosum proferre sermonem, licebit mentiri et cum acceptione personarum suam religionem tueri? Nulla proculdubio vera virtus alterius oppugnatur virtute, nec opes proprie aliorum paupertate fedantur.

Prodest insuper ad fidei vere materiam non parum gentilium dives lectura, sicut in argumento primo lucide patet, et aliqua ibi obmissa in hoc loco pro supplemento duxi ponenda. De eterna namque processione sive generatione divina scripsit Hermes Mercurius libro quem fecit De Verbo Perfecto dicens: “Dominus et omnium factor deorum secundum fecit dominum, quoniam hunc fecit primum et solum et verum; bonus ei visus est et plenissimus omnium bonorum et letatus est; hic est filius benedicti Dei ac bone voluntatis, cuius nomen humano ore non potest enarrari. De solo Deo Dominus est omnium, dominante Deo mortalibus, et qui ab hominibus non potest indagari super homines est. Hunc Deus dilexit unigenitum suum.” Hec recitat Vincentius libro Naturalis Hystorie. Similiter Porphirius, cum tamen foret adversarius Christianorum, Augustino referente decimo De Civitate, capitulo xxiii°, sicut verus Platonicus non infime de Trinitate disseruit. Dicit enim Deum patrem et Deum filium, quem Greci appellant paternam mentem vel paternum intellectum; inter hos quoddam tertium velut medium, fortasse Spiritum Sanctum tangens, quem nos non Patris tantum, non solum Filii, sed utriusque dicimus Spiritum esse communem. Plotinus autem, inter philosophos theologizantes non minimus, sicut ibidem recitat Augustinus, de tribus principalibus substantiis disputat, sed tertiam anime naturam qua vivimus vocare videtur. Plato preterea fatetur cum Christo quod impossibile est hominibus possibile est Deo, dicens quia potest Deus impossibilia in esse producere, ut libro xxii° De Civitate, capitulo xxvi°; ipsumque Deum, mundo creato, per eum elatum, quia vidit cuncta que fecerat et erant valde bona, ut xi° libro, capitulo xxi°. Plotinus vero divinam providentiam super minima particularium extendit, imitatus illam veritatem qua dicitur: Omnes capilli capitis vestri numerati sunt, libro decimo, capitulo xiii°. In philosophia quoque morali queritur de ultimo fine, qui est summum bonum et propter quod facienda sunt universa, quem omnes dicimus Deum, libro octavo, capitulo octavo. Hercite dea, sicut ait Porphirius, interrogata de Christo, respondit eius animam esse piissimi viri quam Christiani colunt, alienam a severitate, libro xix°, capitulo xxiii°. Hermes dixit cum Ysaia ydola Egypti casura, quod impletum fatemur in infantia Christi, quando intravit Egyptum, libro octavo, capitulo xxiii°. Veneris stellam pandit Varro mutatam in celo magnitudine, colore, figura, cum cursu, alludentem stationi solis sub Iosue, retrogressui sub Ezechia, et stelle Magorum, libro xxi°, capitulo octavo. Similiter, multi Platonici cum sinceritate fidei nostre non sanctos quos more scripture sacre deos dixere sed angelos ad nos a Deo determinant mitti, libro nono, capitulo xxiii°. Apud Platonem etiam illud habetur, Estote perfecti sicut et Pater vester celestis, dicentem illum solum virtuose vivere qui Deum sapit et imitatur eumdem, libro octavo, capitulo nono. Sed et Apulegius cum omnibus doctoribus nostris sanctos in empireo celo locavit, libro decimo, capitulis nono et undecimo. Platonici cuncti cum nostrorum scola theologorum fassi sunt hominem beatum qui fruitur Deo, libro decimo, capitulo tertio. Demones autem idem Plato cum animabus pati sed cum Deo immortalitate vigere disseruit plane, libro nono, capitulis x° et xv°; quos iterum deputat tormentis eternis, libro nono, capitulo decimo; eos cum Catholica fide describens, quod sint genere animalia, animo passiva, mente rationalia, corpore aerea, tempore eterna. Hec eadem Platinus, ut reor, de fonte magistri potatus. Insuper sensit Plato mundum non semper fuisse et a Deo creatum, ut videtur libro xii°, capitulo xii°, quem numeris creasse cum Salomone non tacet, libro xii°, capitulo xviii°. Sed quantum valet ad Christi et sanctorum preteritam et omnium futuram resurrectionem utcumque probandam, quod Tullius in libro De Republica scribit quendam defunctum resurrexisse et narrasse nonnulla que Platonicis disputationibus congruebant! Labeo equidem meminit de aliis duobus visis a multis. Hiis addo quod, narrante Varrone, meminit Augustinus, libro xxii°, capitulo xxviii°, De Civitate Dei, quod volumen cuncte connotationes presignant, videlicet Genethlaicos scribere post annos ccccxx corpora resurrectura humana et animabus prioribus reformari. Et quanquam senserint falsum, tamen visum est eis impossibile non esse quod Deus fidelibus revelavit futurum, ut dilapsa cadavera in auras, in pulverem, in cinerem, in humores, in corpora vescentium bestiarum vel ipsorum quoque hominum, ad id rursus redeant quod fuerunt.

Quantum vero spectat ad divinam potentiam et ipsius effectus ad extra, notavi quod, Augustino docente, Anaxagoras divinum animum omnium rerum effectorem dicebat. Plato vero, Apuleio teste, sicut idem recitat Augustinus, dixit Deum omnium creatorem, qui explicari non potest. Et Platinus, ut vult Macrobius, omnes virtutes cum ydeis in divina mente locavit. Oppinatur insuper Augustinus, De Civitate Dei, Platonem legisse prophetas, ideo concordasse cum Moyse de creatione mundi in Tymeo ista pertractantem.

De Christi quoque incarnatione et passione nonnulla clarissima estant testimonia. Nam ubi dixit Virgilius

Iam redit et virgo,

placet Augustino quod usus sit vaticinio Cumane Sibille, iuxta illum eiusdem versiculum:

Ultima Cumei venit iam carminis etas.

Cuius Cumane libri sub Tarquino, ipsa vivente, tribus exceptis qui demum sortem acceperunt eandem, combusti sunt, sicut scribunt certi auctores: Valerius, Solinus, Ysidorus, et plures. Volunt preterea Lactantius et Augustinus aliam Sibillam hec que sequuntur posuisse de Christo, quoniam de alio non possunt exponi: “In manus,” inquit, “infidelium postea veniet. Dabunt autem alapas Deo manibus incestis et impuro ore spuent venenatos sputos. Dabit et ad verbera simpliciter dorsum sanctum. Et colaphos accipiens tacebit, ne quis agnoscat quod verbum vel unde venit, ut inferis loquatur et corona spinea coronetur. Ad cibum autem fel et ad sitim acetum dederunt: inhospitalitate hanc monstrabunt mensam. Ipsa enim insipiens gens Deum tuum non intellexisti ludentem mortalium mentibus, sed spinis coronasti et horridum fel miscuisti! Templi vero velum scindetur. Nox erit tenebrosa nimis in tribus horis, et morte morietur tribus diebus, somno suscepto. Et tunc ab inferis regressus ad lucem veniet primus resurrectionis principio revocatus ostenso.” Erithea quoque antiquis scriptoribus fertur dixisse: “In ultima etate humanabitur Deus, humiliabitur proles divina, iungetur humanitati Deitas, iacebit in feno agnus, et puellari officio educabitur, Deus et homo. Signa precedent apud Apellas: mulier vetustissima prescium concipiet Boetem, orbis mirabitur, ducatum prestabit ad ortum; hic habens pedes trigenta tres et sex pollices, eliget sibi ex piscatoribus et deiectis numerum duodenarium unumque dyabolum, non in gladio bellove Eneadem urbem regens sed in hamo piscantis.”

Iterum ad immortalitatem anime illorum gignasium se contulit comprobandam. Nempe Pictagoras primo apud Grecos immortales animas dixit, teste Nasone. Heraclitus Ponticus animam fore lucem aiebat; alter vero, qui cognominatus est Tenebrosus, illam promebat esse scintillam stellaris essentie. Plato denique scripsit in Fedrone: “Donec habemus corpus, permixtusque tali malo videtur animus, nos id quod iam olim concupiscimus nunquam satis consecuturi sumus,” et cetera multa vere Catholica. Item sic docebat Archita: “Nil mente prestabilius Deus, nil pestilentius voluptate homini natura concessit, que desidunt inter se multum insuperabili bello, dum fungimur vita presenti,” sicut attestatur Tullius in libro De Senectute; unde et determinavit animam esse ad exemplum unius compositam inlocaliter in corpore dominantem, sicut unum in numeris. Tullius autem ubi nunc supra sic de anima diffinivit: “Est enim animus celestis ex altissimo domicilio depressus et quasi demersus in terram, locum divine nature eternitatique contrarium.”

Similiter non minima de locis beatorum hiidem percepisse notantur. “Sane Plato in Phedronis dyalogo post disputationem de immortalitate anime distinguit loca, ubi hanc vitam relinquentibus ea lege debentur quam quisque sibi vivendo statuerat. Non minus clare in Gorgia post disputationem peractam disserit de habitu post corpus exanime.” Hinc Crisippus, ut notat Lactantius, animarum eternitatem suspicans, sibi intulit manus tamquam in celum migraturus. Theobrotus librum Platonis legens se precipitem dedit, feliciorem vitam desiderans invenire. Hunc secutus est Cato Stoycus, si tamen hoc non egit tedio duplici quartane confectus. Vox fuit cuiusdam Platonici, sicut recitat Augustinus: “Fugiendum est ad clarissimam patriam, et ibi patere omnia.” Hanc clarissimam patriam omnes pios desiderare, ad Asclepium scribebat Hermes Mercurius; quam non largitur nisi Deus, prout primo Ethicorum protestatur Philosophus. Hec est antiquorum ethnicorum salubris doctrina, que etiam ignaviam Christianorum confundit. Unde sanctus Ieronimus, pertractans quedam que de contemptu mundi scriptitat Theophrastus, contra Iovinianum concludit: “Quos non suffundat Christianorum, quorum conversatio in celis est.”

Maxime autem debet cavere Christianus, cuius salus velut in radice in fide fundatur, sepissime dicente Domino singulariter multis: Fides tua te salvum fecit, vel simile, ne sit circa illam deceptus. Nam sicut virus in vitali pane sumptum in cibum non nutrit sed necat, sic fides, que est iuste anime vita, utroque testamento hoc aclamante, si falsis fuerit mixta, non salubris sed virulenta noscitur esse. Quid enim aliud est secta gentilium aut milium hereticorum professio nisi quedam fides ex veris falsisque contexta, sicut ex prologo Magistri Sententiarum et quadam omelia venerabilis Bede de leprosis tractantis deducitur clare? De hac loquitur Paulus dicens: Ypocrisis mendax. Quecumque igitur potest legere fidelis que ipsum doceant qualiter a superstitiosis debeat se tueri, studiose debet videre. Sic doctus milex ac princeps bellorum sollicitat subtiliter explorando hostium nosse secreta, non tantum ut eis paret victrices insidias sed etiam ut prudenter eorum evitet muscipulas. Prudentie ascribitur Alexandri quod, habitu simulato, in domo quam expugnare volebat cum hoste cenavit. Multa sane Catholica fides tradit pariter et supponit, quorum similia fiunt a natura vel demonum cura fallaci, que qui ignoraverit capietur de facili ab infideli phisico vel quovis homine pravo, ut sub specie miraculi credat simplex que fidei orthodoxe repugnant. Nec solum de possibilibus talia dico, sed (prothdolor!) non raro ista reducuntur ad actum.

Si videris quempiam spatio viginti quatuor horarum ad extasim sublevatum, crediturus es illi quecumque in celo se vidisse ad sensus reversus narraret. Satis sanctorum patrum hec gesta verissima docent, verum huiusmodi actus natura producit et nutrit. Scribit equidem Agellius libro primo Noctium Athicarum de Socrate dicens: “Stare Socrates solitus dicitur pertinaci statu, perdius atque pernox, a summa lucis ortu ad solem alterum orientem, inconnivens, inmobilis, isdem in vestigiis, et ore atque oculis eundem in locum directis, cogitabundus tamquam quodam secessu mentis atque animi facto a corpore.” Quis non dicat ignarus cum Paulo talem ad celum tertium raptum?

Locutus angelus multis patrum devotis, qui non solum omnia sacra portavit et archana de celis sed calles direxit, deiecit hostes, medelas tribuit, et saluberrima ministravit cum copia; cui non credere obfuit Heli, Sauli, atque genitori Baptiste. Et tamen prudentissime scriptum est: Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritum utrum ex Deo sit, ne sitis decepti a negotio perambulante in tenebris, ab incursu et demonio meridiano. O quanti qualesque cadunt in retiaculum falsum, se credentes celitus visitari! Errassent Antonius, Martinus, Germanus, Bernardus, Dominicus, et Franciscus, nisi fuissent docti spirituum distinguere vires. Ipse vidi duos, marem et feminam, in locis diversis habentes familiarem spiritum potius ludentem quam famulantem eisdem; tamen se ostendebat utrique, de parvulis dabat responsa, quasdam medelas interdum ministrabat salubres, munerabat exigue, venerari optabat, et mercenario diligi dedignabatur affectu. Quid dicemus de deo Socratis? Sic enim demonem suum tam ipse in suis sermonibus quam scole omnes appellant. Hic videbatur hominum nosse mores futuros premonebatque suum sodalem, qui eius cuncta agebat consilio de adventatis discipulis, quos suscipere quosve repudiare debebat. Illud tandem oraculum Delficum et demonum magna caterva, que loquebatur in ydolis, quibus fana—a ‘fando’ dicta—fuere mira cultura constructa, deciperent hodie magnos et parvos, nisi ex libris iam nobis paterent eorum perniciosa commenta.

Mutuavit fidem populis Spiritus Sanctus in specie columbe super Christum descendens. Quedam quoque dicta Gregorii ab incendio servavit illesa. Ergone dicturi sumus sanctum et veritatis doctorem quemcumque columba habet pro throno aut cuius aures rostro frequentat? Si credimus populi dictis et scripturis multorum, doctas Egyptus atque Syria alunt columbas vice cursorum litteras ligatas sub alis pernici volatu ad partes distantes deferre. Legimus quoque Maumeth pavisse columbam, in auribus suis granis locatis, extra quas non poterat capere cibum, ut eo predicante ceu Spiritus Sanctus ad solitum horreum volans, in mentibus audientium formaret conceptum quod, neumate divino dictante, novam legem turbulis disserebat. Recitat insuper Agellius libro Noctium Athicarum dicens: “Favorinus philosophus affirmat simulacrum columbe e ligno ratione quadam et disciplina mechanica factum ad Architam volasse.” Faciliter illaqueatus Pharao fuit a magis quia nescivit quid interesset inter miracula divina potentia et operatione diabolica facta, in tantum ut vera demum falsa putaret, vi possessus obstinationis inique. Prodest enim multum distinctio nota inter vana, mira, prodigia, superstitia, et miracula, quibus farsati sunt codices ethnicorum. Non paucos siquidem simplices, talem distantiam ignorantes, decipiunt hypocrite, magi, fascinatores, mathematici, phisici, incantatores, et huiusmodi homines vani, quorum aliqui sunt Domino in supremo die dicturi: Nonne in nomine tuo demonia eiecimus et in nomine tuo fecimus multas virtutes? Hiis quoque infernalibus telis armatus, copiosam stragem animarum faciet Antichristus, valens tantum ydiotas capere qui, per Salomonem reprensi, nimis cito credunt. Restat igitur has litteras, de quibus presens tediosus texitur sermo, non solum licitas esse sed pene necessarias universis.

Quintum quod finem intendit beatitudinis aut unius Dei cultum cum gloriosa notitia a mundanis litteris non est alienum. Nam ut in tota philosophia Aristotilis patet, finalis conclusio fuit: “Unus ergo princeps.” Plato quoque dicit sapientem esse cultorem Dei, in quo, Augustino, tradente octavo De Civitate Dei, Platonem secuto, invenitur causa subsistendi, ratio intelligendi, et ordo vivendi, in quibus tota philosophia consistit. Et subdit Augustinus: “Et ideo nulli nobis quam isti propius accesserunt.” Eusebius etiam de studio Socratis sic in Cronicis scribit: “Nolebat Socrates immundos terrenis cupiditatibus animos se extendere in divina et conari, quandoquidem causas rerum ab eis videbat inquiri, quas primas ac summas non nisi in unius ac summi Dei voluntate esse credebat. Unde nec eas putabat, nisi mundata mente, posse comprehendi. Et ideo purgande rationis moribus vite censebat instandum, ut deprimentibus libidinibus exoneratus animus naturali vigore in eterna se tolleret, naturamque incorporei et incomutabilis luminis, ubi cause factarum omnium naturarum stabiliter vivunt, intelligentie puritate conspiceret.” Hec ibi. Simile ad Esclapium depromit Hermes Mercurius dicens: “Philosophia sola est in cognoscenda divinitate frequens obtutus et sancta religio; simplici enim mente divinitatem colere eiusque facta venerati, agere etiam Dei voluntati gratias, que est sola bonitas plenissima, hec est nullius animi importuna curiositate violata philosophia.”