Capitulum 12 (E. Hunt ed., pp.110-118)
Sub isto duodecimo argumento totam affirmativam partem questionis presentis expedire propono et arguo sic. Christianos decet illis beneficiis uti que ad humanam salutem Deus gloriosus concessit. Sed multa et multa remedia salutaria traduntur ad plenum in litteris gentilium que non habent littere sacre. Igitur licet eos, ymmo convenit, litteras tales studere. Est pro parte prima de se clarum assumptum. Quin ymmo reus ingratitudinis et prava omissione culpabilis est quisquis, potens divinis beneficiis sibi ad salutem concessis, non utitur sed abutitur eorum oportunitate parata. Deus enim nichil frustra producit neque ea que produxit esse patitur otiosa; unde et ficulnee maledixit, que fructum suum non producebat, volens igne comburi e terra succisam, Ut quid, inquit, terram occupat? Constat autem et cogimur fide saluberrima credere quidquid est a Deo fore creatum, cum etiam criminum actus nostrorum ipse producat, sola deformitate illorum (que realiter nichil est nisi pura privatio boni) ex nobis utique dependente. Hanc centies probat subtiliter theologorum pater, inclitus Augustinus, cuius imitator Thomas, doctor sanctus, deducit ad heresim oppositum pertinaciter defendentem. Nemo rationalium est dicturus litteras seculares nichil realiter esse, etsi earum usus abutentium defectu interdum sit malus. Omnia quippe munda mundis. Factam igitur omnem scientiam aut inventam fateamur a Deo est necesse atque proinde bonam, cum a simpliciter bono non nisi bonum valeat emanare. Communis est ista propositio clara: nemo potest dare quod non habet. Ratio namque culpat egrotum qui exhibitis non fungitur remediis oportunis; militem preliaturum reprehendit abicientem debita arma, quando opus est illis; nautam otiosum inter furentes marinas procellas; non minus et hominem cui ad nutum voluit rerum Creator cuncta creata servire, si se sponte privat eorum remediis directivis. Hoc voluit idem Creator insinuare patenter quando omnia subiecit sub pedibus eius, oves et boves universas, insuper et pecora campi, volucres celi et pisces maris, qui perambulant semitas maris.
Idem imperium dilatavit subinde, peccato commisso, ubi herbas brutis hactenus reservatas homini tribuit ad edendum. Post diluvium quidem iterum ampliavit, insolitas omnium mundorum animalium carnes concedens, sicut olera terre. Sed ubi venit gratie plenitudo, quando homo humilis factus est deus sublimis, ceremoniis servilibus abiectis, in latitudine libere caritatis locato omnem escam concessit rerum Monarcha, quia non quod in os intrat hominem inclinat sed que de ore prave voluntatis procedunt. Hunc intellectum adhuc hesitanti Petro reseravit amene, in linteo reptibilibus pleno, que voce angeli iussus est mactare et ex hiis sumere cibum, quia non est apud Deum acceptio personarum. Manifestum est autem quod de cibis corporalibus ille sermo non erat, qui teritur osseis dentibus, sed de intellectuali qui sumptus ruminatur viribus lucide mentis. Os enim in parabola evangelica cor esse monstravit, dicens pro ore: De corde exeunt cogitationes male, et cetera. Et in visione Petri mandi mandavit que nullus hominum etiam Tracus manducat, ut intelligeret ovium pastor quod ore cordis non solum poterat sed debebat gentilium contingere dicta.
Secundam demum partem eiusdem rationis declaro, quam tamen dicta precedentia quedam exuerunt nubibus atris. Quecumque enim scripta sunt, teste Apostolo, ad nostram doctrinam scripta sunt. Quod autem de scripturis universis hoc sit dictum facilime sic deduco. Ethnicorum littere plurimam utilemque conferunt veritatem et cautelam salubrem, quibus sancti patres usi fuere, in sacris codicibus non ostensam. Igitur harum usus non modo concessus sed profecto intelligitur imperatus. Sidera namque, ut volunt nonnulli magis periti, aut solum indicant futuros eventus (eorum non effectiva) aut efficiunt simul et produnt, ut homo natus ad laborem, preditus ratione, cui famulantur nutu divino, prescius futurorum, salutis sue remedia prudenter requirat. Sic aiunt per sydera Dominum Noe fuisse locutum. Nam ille, celi virium non ignarus, prospexit tempore suo omnes planetas in Aquario accidentali, domicilio Saturni, perpendiculariter convenire, eodem dominante Saturno, cuius coniunctionis influxu universale diluvium erat super terram futurum, quale demum non viderunt Deucalion et Ogiges, licet, ut volunt astronomi, ipsorum uterque sub eadem coniunctione celorum tempore vario fuerit cum Noe. Hinc ut evaderet, fabricavit mirabilem archam secundum doctrinam divinam, quia omnis sapientia a Domino Deo est, quam sibi non usurpant viri perfecti sed se illam habere a Deo humiliter profitentur. Similiter dicunt, magno Alberto id recitante, quod, cum in flamigero ore Leonis singuli planete concurrent, excitabitur naturaliter maximus ignis, per quem ultimo mundialis machina debet resolvi. Sic, sic celi enarrant gloriam Dei et opera manuum eius annuntiat firmamentum. Aliquotiens etiam sol in celo creditur geminari, et ego id vidi putassemque miraculum stuporibus plenum, non futurum ymbrem preloquens orbi sed novitates horrendas, nisi docerent philosophorum splendores quod nebula similima soli iuxta illum potest naturalibus causis produci, que nubium prefert principalem vigorosum effectum.
Infidelis etiam videtur censendus quisquis dixerit assertive ominibus divine voluntatis presagium non contineri. Hoc non oppugnat qui reminiscitur illius viri sancti Damasci, cui pater Abraham, iuramento ligato, de uxore unigenito ducenda dedit mandatum. Is enim, sicut narrat ystoria sacra, omen primo concepit et inde, respondente facto pensatis, omine cognovit Rebeccam esse secundum providentiam Dei Ysaac dignam marito. Huius rei concesse et impune servate sacra scriptura ulterius lucem non pandit nec vires, que tamen diffusissime produnt codices publicani ab imperitis nimium lacerati. Qui Titulivium legit, Valerium, et Solinum, novit quanta futurorum notitia in eis bene scitis consistat, et quanta imminentia mala venerabiles seculi patres antiqui declinaverint ad feliciora sublimati, successus infelices habentes qui ominibus contemptis censuerunt homines posse resistere fatis. Solus Iulius Cesar omina delubraque contempsisse videtur, habiturus flebilem finem.
Quid dicemus de somniis? Ab hiis namque sacra scriptura lege futurorum fidem prohibet colligendam, ex quibus non raro in eisdem litteris certitudo eventuum expectatorum in sanctis est orta. Hinc sanctus Ioseph, ut Somniatorem divum patrem preteream, et per somnia ventura occulta perdixit et illa interpetrandi utiliter multa prudentia fulsit. Daniel quoque, sanctis desideriis plenus, divinum cultum extulit inter gentiles plantatum, quia mira scientia erat preditus somniorum. Sed et ipse pater Domini putativus ab angelo premonitus fuit in somnis frequenter. Ex hiis liquet aliqua esse somnia vana, aliqua vero a Deo immissa et veneranda. Differentiam vero ipsorum libri divini non produnt, maiora tradentes, hanc ut notam in libris hominum manifestius supponentes. Quam precipue cum hiis que ad probationem pertinent istam Varro eleganter edocuit! Ait namque Tullius, ubi De Tusculanis agit, loquens eidem: “Nos in nostra urbe peregrinantes, errantes tamquam hospites, tui libri quasi domum redduxerunt, ut possemus aliquando qui et ubi essemus agnoscere. Tu etatem patrie, tu descriptiones temporum, tu sacrorum iura, tu sacerdotum leges, tu domesticam, tu publicam disciplinam, tu sedium, regionum, locorum, tu omnium divinarum humanarumque rerum nomina, genera, officia, et causas aperuisti.” Philo insuper, beatissimo Ieronimo fidem exhibente, quinque libros edidit de somniorum doctrina, que secundum eum imituntur a Deo.
Sed dimissis auguriis sancto Ioseph a Deo concessis, phitonicis artibus in populo Dei diutius usitatis, observantiis dierum pro Egyptiacis in kalendariis ecclesiasticis pluribus adnotatis, venio ad prodigia, que non valemus negare, frequentia quidem et divinitate referta. Hec enim, sive sint naturalia (ut placet Platoni, qui divinam voluntatem voluit omnium esse naturam, quem arbitror Augustinum imitari in libris quos egit Supra Genesim ad Litteram) seu ex particulari iussu divino procedant, nature viribus superatis (sicut videntur Ystoici protestari) vel demonum fallaciis (prout autumant nonnulli fideles) proveniant, ipsorum notitia non parum proficit ad salutem. Preterea siquidem que habent Machabeorum gesta ante destructionem Dei civitatis terrene et ultimam dispersionem sui populi obstinate cervicis non piget referre, que in sexto Hystoriarum Iosephus scriptitat dicens: “Sed infelicem plebem deterrimi quidam homines et deceptores falsa vaticinantes suadebant, ut evidentibus signis et indiciis iracundie et indignationis divine non crederent, quibus aperte futurum et urbis et gentibus presagebatur excidium. Sed velut afflati et amentes et qui neque oculos neque animas in se haberent, spernebant omnia que celitus enuntiabantur. Etenim stella prefulgens, gladio per omnia similis, imminere desuper civitati, et cometes preterea exitialibus flammis ardere visa est per totum annum. Sed ante excidii tempus ac belli, cum populi ad diem festum convenirent, octava die mensis Zantici, qui est Aprilis, tempore noctis hora nona tantus fulgor luminis aram templumque circumdedit, ut putarent omnes diem clarissimum factum, hore dimidio manens. Quod imperitis quidem et ignaris prosperum videbatur; sed legis peritos non latuit exitiale portentum. In eadem quoque festivitate vitula sacrificiis admota et aris assistens inter ipsas ministrorum manus enixa est agnam. Sed et ianua interioris edis, que respiciebat ad orientem, cum esset ere solido induta atque perinde immensi ponderis, que vix viginti viris conatu impellentibus clauderetur, ferreis quoque vectibus et seris munita, ac pessulis in altum dimissis teneretur obstricta, repente hora noctis sexta, prima et vigesima mensis, apparuit sponte patefacta. Sed et transacto die festo, post aliquos dies, prima et vigesima die Artemesii, quem nos dicimus Maium, prodigiosus apparuit visus et pene fidem excedens, quod vere falsum putaretur, nisi oculorum fidem confirmasset malorum consecuta pernicies. Etenim prope solis occasum visi sunt currus et quadrige in omni regione per aerem et armatorum cohortes misceri nubibus, et urbes circumdari agminibus improvisis. In alio item die festo, Pentecostes appellato, noctu sacerdotes templum ingressi ad ministeria ex more complenda, primo quidem motus quosdam senserunt et strepitus, tandem voces subitas audiunt dicentes: ‘Migremus hinc, migremus ecce diebus istis!’
Additur hiis etiam aliud terribilius. Etenim quidam Ananie filius, vir plebeius et rusticus, ante quartum belli annum, cum civitas in pace et abundantia perduraret, in die festo Tabernaculorum repente clamare cepit: ‘Vox ab oriente, vox ab occidente, vox a quatuor ventis, vox super Ierosolimam et templum, vox super populum.’ Et indesinenter die noctuque per omnes plateas circuiens exclamabat usquequo quidam primores ex populo viri, velut infausti presagii indignatione permoti, correptum hunc multis verberibus afficiunt pro se nequaquam loquentem aut mitius circa se agi petentem, sed easdem voces pari obstinatione repetebat. Inde ductus ad presides inter fragra usque ad ossa multatus, neque lacrimas neque preces effudit sed eandem vocem miserabiliter cum quodam eiulatu emittens per singula pene verbera proferebat, addens etiam hec: ‘Ve, ve, Ierosolima.’” Hec ille non istis contentus. Volebat profecto Dominus populo misereri, si ad penitentiam rediret, ideo vibrans gladium diu antequam illo feriret. Nos quoque domestici recentisque tempore belli vidimus cometem, vesperam claram celo in aurora fulgere serena aura, micantes radios in diem subito bis vertere noctem; atque senis ante miserandam necem multorum quidam, nomine Benedictus, simplex et pauper, ubique per civitatem dicentem, “Nolite facere, vos penitebit,” id solummodo replicando usque ad durum aculeum publice cum vulneribus tolleratum. Profuisset viris ad vitam legem presagiorum scivisse, quorum imperitia mortales mori violenta morte permisit. Horum vero doctrinam non sacri sed gentilium libri maxime per experientiam, rerum magistram, propensius docent. Linquo tragicos, Virgilium et Lucanum, et solum ad Titumlivium lacteo fonte verba manantem, qui, dum narrat prodigium, statim subdens effectum ducit in lucem quod alias latebat obscurum. Ibi enim sine tedio leges quid importent lapidum pluvia in monte Albano et in Piceno, aquilam eadem hora pileum de vertice Lucomoni tollere atque referre Sergii Tullii caput, ardere flamigerum celum, bovem loqui, cum ymbre descendere carnes, Delfici oraculum, corvum verticem insidere Romani, in hostem confligere et eo os repetere plagam, visos oculos ardere Romanos et furentia ora, semestrem infantem ‘triumphum’ clamasse, bovem sponte contignationem scandere sponteque se precipitem dare, navium speciem e celo fulgere, edes Spei fulmine icta, sudasse sanguine scuta, litora igne cremari, orbem minui solis, lapides ignitos descendere celo, Arpii palmas in celo videri, luna cum sole pugnare, binas lunas interdiu patere, Herculis fontem cruentatis maculis emanasse liquorem, spicas Aretii emersisse cruentas, celum findi Falernis, ardere mare, nondum natum infantem vociferasse ‘io triumphe,’ femina in virum non semel tantum conversa parere mulam, cum humano ore porcum ad ortum prodire, rictu elefantino nasci infantem; biceps porcus, utriusque sexus agnus, soles duo simul aparentes, multum sudans ara Neptumpni, cum innumerabilibus que narrat, aut necessitatem inducentia fati aut tradentia humanis casibus possibilitatem optate future salutis.