Capitulum 13 (E. Hunt ed., pp.119-123)
Lucet ad oppositam partem unica ratio talis. Christianus quilibet illis solum debet intendere que ipsum ad veram beatitudinem ducunt aut saltem non impediunt. Sed philosophorum studium ad veram beatitudinem non perducit sed plerumque impedit. Igitur eorum dicta studeri non debent ab eis. Consequentia in sua pace relicta, probo maiorem triplici ratione. Primo sic. Omnis creatura suum finem principalem intendit, licet errans nonnunquam per devia pergat. Sed Christianus est aliqua creatura ab errore semotus. Ergo non per obliquum sed recto calle ad suam beatitudinem incedere debet. Huius rationis maior est Phisici pariterque et Ethici, cuius dicta ad humanam speciem, de qua nunc sermo versatur, Torquatus deducens, ait: “Omnis mortalium cura, quam multiplicium studiorum labor exercet, diverso quidem calle procedit; ad unum tamen beatitudinis finem nititur pervenire, sed ad falsa devius error abducit.” Minor autem rationis eiusdem est maxima in testamento novo, cum aliquando filius prodigus, qui dissipaverat omnem substantiam sue intellective potentie vivendo luxuriose et gentilium dicta sequendo, sit inspirante Domino ad patrem reversus, vituli saginati in ara crucis decocti gustaturus tam nobiles quam suavissimas dapes, in qua mensa regali totus chorus figurarum exultat, omnis simphonia prophetice visionis et moralis allocutionis iubilando decantat, prout prefatam parabolam Domini Ieronimus beatus exponit. Cum ergo, sicut figura intonat prelibata, venter Christianorum memorie a siliquis porcorum gentilium (sic enim ibidem vocat eos Dominus Yhesus Christus) sit sublatus et ad mensam filiorum vocatus, in qua exhibetur panis Verbi, qui de celo descendit et dat vitam mundo; ad pristinum esum reverti non est aliud quam circumrotando gradi, retro respicere, Egyptum repetere, et in vomitum ire caninum—vitium detestandum—ut nunquam ad optatum et propinandum debitum finem pervenire contingat. At non sic in populo Christi renovantur antiqua figmenta, videlicet unda Tantali fugax, Titii insatiabilis vultur, semper in motu rota Yxionis, abyssalis Helidum rota, immobile Sisiphide saxum, Apostolica probata sententia: Semper adiscentes et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes.
Secundo probatur idem: Christianus debet soli caritati studiosus intendere, ergo tantum beatitudinem querere. Tota hec ratio in duabus maximis in lege Christi consistit, quarum prima est, Christianorum vita est caritas; secunda, caritas sola ad beatitudinem ducit. Prima namque est regule Salvatoris conclusio dicentis: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem; qui frequenter repetit idem mandatum, per Augustinum dilatatum et declaratum in libro quem De Vita Christanorum censuit nominandum. Propositio vero secunda est per eundem Dominum abreviatio legis, dicentem: In hiis duobus mandatis universa lex pendet et prophete; cum glosis Apostoli eius, Pauli, id ipsum in epistolis suis frequentius declarantis, sicut est illud: Plenitudo ergo legis, dilectio. Et iterum: Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velud es sonans aut cymbalum tinniens, cum ceteris que radiose secuntur. Verum quam caritatem poterunt philosophi perorare! Sine lite conceditur et pari consensu omnis scola fatetur eos nudos a fide et crepantibus buccis, divo Augustino testante, avulsus ab uberibus Ihesu Christi, ad propriam sectam unusquisque illorum pertrahere suos auditores conatur. “‘Si vultis bene vivere,’ inquiunt,” ait Augustinus, “nos sequimini, sectam nostram tenete,’ et tamen volunt perdere et mactare.” Hac ratione usus est Augustinus in libro De Doctrina Christiana dicens:
Eandem roborat Bernardus et dicit:
Si querere me igitur oportet illum amantissimum ignem caritatis, quem Dominus in terram mittere venit et voluit vehementer accendi, eius prunas ardentes non petam a gelidis undis, nive algente, brumali pruina, grandine frigida rigenteque glacie, etsi interdum hec videantur coruscationibus et Iovis fulminibus totis tamen mortiferis mixta.
Tertio sic declaretur minor eadem. Vita Christianorum est vita perfecta. Ergo ad eos pertinet omnia superflua resecasse et solum recto tramite se ad ultimum dirigere finem. Totum hoc aperuit clare Dominus dicens: Nolite ergo soliciti esse, dicentes: quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur? Hec omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester quia hiis omnibus indigetis. Querite ergo primum regnum Dei et iustitiam eius, et hec omnia adicientur vobis. Si prohibuit Dominus laborem vel opus sed eorum sollicitudinem, sine quibus humana vita conservari non potest, quia hec gentes inquirunt et Christiani debent incessanter petere celum, quanto magis gentium studium ab illo dignoscitur interdictum, quod sine sollicitudine peragi non potest! Inter sollicitudinem enim et laborem hic hoc interest: quia sollicitudo anxietatem spiritus, corporis vero labor important. Nonne in toto illo sermone videtur dixisse spectare ad rectum Christianum corporalia cum alitibus floribusque sperare, et spiritualia cum angelis in divinis legere pratis? Non fuit ausus Philippus gentiles assistere Christo, qui mandaverat eum cum ceteris in gentium vias non ire. Verberatus est Ieronimus quasi Ciceronianus, non Christianus, quo eum legebat. Pastor magnus Gregorius Titilivii libros quoscumque potuit invenire combuxit. Et mihi indignabitur Christianorum scola (dicam an ethnicorum?) quia dico eorum codices non habendos. Negliguntur sacra, squalent libri fideles, et gentilium sericis tecti, auro argentoque muniti, ut pretiosi leguntur, et omnes scole Christianorum nomine solum personant diu noctuque, feriis non amissis, verba gentilium, Christo solum diebus quibusdam festivis simplicibus mulieribus utcumque ad horam modicam predicato; quod si hoc malum cum sanctis obgiurgo, cur velut emulus veritatis dentibus laceror invidorum? Multantur fragris ad philosophorum gignasia negligentes, minis terrentur, promissis inducuntur, et alliciuntur sermonibus blandis, liberis dimissis, ymmo crebro impeditis, quicumque velint Christi audire doctrinam; et non licet hoc malum infidelitatis obscure inter Christianos saltem publicis verbis deflere. Nefas est talia tollerare. Horum patientia infidelitas est, et zelus religionis impatientia sancta.
Minorem vero propositionem, scilicet quod philosophorum studium ad beatitudinem nec inducit nec dirigit sed plerumque obsistit, in sequentibus est probandum, quia in hoc responsionis presentis tota catholica versatur intentio.