Capitulum 14 (E. Hunt ed., pp.124-5)
Valida est vis eloquentie, que olim cogebat (nec hodie suas vires amisit) currere silvas, flumina stare, saxa mollescere, mitescere feras. In quo ego nec metro cum Marone nec cum Cicerone prosa, non facundia cum Varrone, non ingenio cum Platone, non cum Aristotele argumentis, non lepore cum Orpheo, non gravitate cum Ieronimo, nec cum Augustino floreo divino sermone, sed in qualibet facultate mutus, elinguis, vel balbutiens, scio me stilo a quolibet superandum. Sed nemo veritatem superabit invictam, quam petre defendunt, si quando eam lingue obpugnant humane, aut se ipsa tuetur. Ciceroni libuit exclamare in laudes eius: “O magna vis veritatis, que contra omnium ingenia calliditate, solertia, contraque fictas omnium insidias facile per se ipsam se defendit.” Hanc quidam lacerare presumunt, presertim ut videantur cudere nova et a vulgo doctores haberi, credentes, secundum Varronem, nil magnificum dicere posse nisi a se didicerint aliquid; quia “falso,” inquit ille, “magistri nuncupantur audita narrantes.” Alii contra illam instruunt Martem, quo putant verum esse quicquid eis alienum videtur a falso, non veritati sed sue non raro opinioni negande nomen veritatis donantes. Sic fere quot homines tot sunt in veritatem acies verborum armate. Cecinit hoc Persius ubi dixit:
Mille hominum species, rerum discolor usus;
Velle suum cuique est, nec voto vivitur uno.
Et versiculus ille Maronis:
Pectoribus mores tot sunt quot in orbe figure.
Inde Cicero in Formone non tacuit idem. “Quot homines,” inquit, tot sententie. Suus cuique mos est.” “Nichil est quin male narrando possit depravari.” Nonnulli hanc ipsam impugnant, quia ipsius odiunt auctores sive contempnunt, qualiter (ut maximam scribentium silvam pertranseam) scribe, sacerdotes, et pharisei inrefragabilibus veritatibus Christi factis et dictis, opere et sermone, pertinaciter restiterunt. Aliquos preter hos contra se sentit munitos, quia volunt potius quod semel errando male dixerunt letaliter defendere quam salubriter retractare. Habes horum in Augustino, Ysidoro, Canone, atque Thoma Doctore hereticorum multitudinem detestandam. Plurimi cum Semiramide fortassis et Epicuro, ut proprie voluntati (dicam an voluptati?) lege succurrant, id bonum esse atque verum contendunt quod desiderio fragrant. Fortassis cum sanctissimo Cypriano atque Ioachino, Florentino abbate, quidam in veritatem videntur velle traicere tela, cuius tamen fervidi amatores existunt, expectantes amicam videre quam reputabant adversam, ut falsitatis velo remoto illam sibi humiliter sumant uxorem. Ideo tales se suaque ad examen ponentes, pios correptores exposcunt. In horum numero reor, ymo me fateor fore, si erro, qui errare in hac parte non credo. Sed quia nec desipere se putabant, tue correctioni, ut primo predixi, in hac Noctiluca dicta universa que forent examinatione digna committo, non pugnans verbo sed mente, non meis armis inhermis sed alienis usque in hodiernum expertis ad bella cum victrici triumpho potito. Nec vetustate squalent sed usu tersa cum tempore vires acquirunt. Semper enim est magis veneranda canities, et non fusci sed nivei funduntur in vertice cani.