Capitulum 15 (E. Hunt ed., pp.126-131)
Certe nil tam infestum veritati querende arbitror quam terminis equivocis uti; quare declarandi sunt isti: Christianus, philosophus sive philosophia, et licitum. Primo igitur voco Christianum, re non nomine tantum, qui secundum maiorem partem sui Christum Dominum imitatur. Nam ad veram formationem adiectivorum et denominationem exigitur qualificatio portionis maioris, si totum non est tale. Licet Ethiops quidem dentes habeat albos, albus tamen non dicitur inde, neque carta scripta rite nominabitur nigra ex quo sit nigris litteris picturata.
Dicamus ergo pro clara notitia presentis sermonis denominationem requirere quinque. Primum est origo constitutiva, nam Florentinum non nuncupamus eum qui de Veneto est, Venetiis ortus, licet residentiam Florentie teneat, etiam cum tota domo sua. Secundum est inhesio rei a qua denominatio prodit. Non enim appellamus hominem aereum vel laneum, quamvis circumdatus sit aere seu lanea veste. Habitum pro tertio pono, quia nisi loquens recte aut musice dulciter pulsans, quod potest fieri a casu vel mediocriter huius usus partilis habitu sit insignitus, grammaticus non erit neque cythareda vel musicus. Actio preterea habitui imperanti concordans locum quartum complebit. Equidem falso dicitur iustus qui sciens et valens renuit iustitiam exercere, cum debet. Ultimo expedit secundum totum vel portionem maiorem denominatum denominationis esse participem. Quis enim dixerit Socratem Christianum quod paupertate sit Christum secutus, aut Platonem quia virginitatem servaverit, seu Herodem quoniam concupivit Christum videre?
Erit igitur verus Christianus qui fidem suscepit et baptizatus est, quoad primum; qui per caritatem inheret Christo, quoad secundum; qui exercitatus est quantum commode potest in iustificationibus Domini, sicut notatur in tertio; qui ab ipsius via non recedit, et sic quartum habemus; et qui opera Christi sive ipsius exempla in totum vel in partem non solum mente sed etiam actibus pro viribus imitatur.
Si quis vero secundum omnem partem, quantum possibilitas admittit humana, Domini Ihesu Christi vitam emulatione sequitur sancta, inter perfectos numeratur Christianos. Talem describit divus Augustinus De Vita Christiana et dicit:
Si vero non ex integro sed sine crimine sequitur Christum, licet non perfectus sit, est tamen verus Christianus, de quo idem prosequitur in eodem, dicens:
Ceteri ergo multi solis vocibus et quibusdam signis exterioribus falsis hoc sibi sancte religionis nomen usurpant.” Hinc idem doctor scribit ibidem:
Legerat enim hic pater Cyprianum dicentem:
Per hec potest ad quesitum aliqualiter responderi. Nam nulli licet Christianum non esse, sed imperatum cuilibet scimus, quod ad hanc fidem sincerem et unicum accedat, discipulis suis Domino iubente: Predicate, inquit, evangelium omni creature; qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condempnabitur. Quam notabiliter fides proposita baptismati fuit! Nam sine illa nullus adultus potest salvari, sine baptismate vero fluminis. Dummodo non desit baptisma flaminis aut sanguinis, multi dicuntur in celesti sede recepti. Alibi tamen hec materia est disputanda. Sed sat est vidisse sine fide Christianum, usum liberi arbitrii habentem, neminem fore, neque alicui licere Christianum non esse. Numquid igitur pueros in etate tenella et adolescentia initia Ovidio vel Maroni, Lucano vel Ciceroni, Terrentio vel cuiquam tragico, fide Christi imbuendos trademus? Heccine sunt hec rudimenta fidei, Christianitatis initia, primordia religionis divine? Primo est puer alendus in fide, lactandus nomine Christi, ut bene illud imbibat et uberibus matris Ecclesie nutriendus, antequam meretriculis, ut Torquati vocabulis utar, occidendus tradatur, si illis tamen erit unquam sistendus.
Fortassis aliquis dicet: pari ratione non licet pueris arismeticam nosse aut aliquam mechanicam artem, antequam plene fidem percipiat, quia non licet Christianum non esse, et Christianus est nullus qui pro sue capacitatis modulo Christi fidem non habet. Hanc conclusionem ego quidem libenter amplector, veneror, et commendo. Utinam tales essemus qui crederemus atque vellemus nos celo natos esse non terre, et divitias mundi huius cum Christo et discipulis eius putaremus effectu esse fallaces, veraces vero que sunt in Eo, de quo sancte sanctus Apostolus dicit: In quo sunt omnes thesauri scientie et sapientie Dei absconditi! Ad genitorum amorem amplexibus, osculis, muneribus, donis, ludis et mille viis nutriuntur infantes, ut sacramentum naturalis pietatis ante omnem artem procedat, et amor divinus, qui gignitur assidua lectione et predicatione continua, negligendus putatur. Audacter sane, audacter dico: non oportet quicquam tam mature tamque sedulo infantes, pueros, et adolescentulos nosse quam Christum et eum amare. Nemo potest ad felicitatem minare nisi Christus: hic pater, hic dux, hic lux, hic cibus, hic salus, hic via, veritas, et vita. Non video quare non magis omnibus pretermissis Christianuli sint rudimentis fidei nutriendi, ut cum intellectu norint que Christicola agere debet (sine quibus non potest salvari), quam neophitum religionum Benedicti, Dominici, vel Francisci oportere per annum sui ordinis cunctas cerimonias discerere, quibus obmissis potest adipisci felicitatem sanctorum. Age, vir spectabilis fama, scientia, pariter et virtute, cui Dominus stili elegantiam singularem concessit, et redige ad pedalem mensuram tam in vulgari quam in Latino articulos fidei cum glosulis claris, divina precepta, virtutes et vitia, dona et carismata, Spiritus fructus prolesque carnis infecte, necnon Ecclesie mandata, iubentis quando sit feriandum, qualiter quandoque sit ieiunandum, quomodo confitendum, et ad Eucaristiam accedendum divinam; ut sic, te doctore, primitus pueri Christum addiscant, faciasque tales infantes quales non sunt hodie senes. Quid subrides, vir venerande? Numquid maculam tibi obieci, ut quem cani abscultant proceres attoniti, humiliterque audiunt cuncti principes terre, ego quoque statuerim puerorum doctorem? An imprecari videor optare quondam infortunium Dionisii?
Sed circumvallant hodie pueri Tullium et Virgilium, Homerum, Aristotilem, et Anneum, eorum panes querentes, receduntque famelici falsa cortice pasti, quia non est qui frangat panem petenti, vinum de botro producat, aut detectis aristis ad vitalia interiora grana perducat. Sed certe sine adulatione te prefero omnibus illis quos non solum ab urbe sed vellem pulsos ab orbe, sicut resistendo Labeoni Augustinus quemlibet Christianum suo anteponit Platoni. Verumtamen non dedigneris, Christiane, ad te adventare ignorantes infantes, quia Dominus, cuius vestigia teris, discipulis dixit: Sinite parvulos venire ad me, talium est enim regnum celorum. Ministrum te facito, ymmo illorum nutricium quorum est regnum celorum, ne Ipsum ab eis eripiant poete, plures deos facinoraque nefanda cum lacte traicientes in illos; tuncque solido cibo docti et doctrina vitalis panis nutriti, herbis poterunt vesci qui volent, si credantur homini in paradiso concesse.
Disgressionem feci non intendens eidem et volui similitudinem non admittere que fuit obiecta. Aliud enim est ad liberales artes transire, sine quibus humana societas bene conservari non potest, sicut sunt grammatica, arismetica, et musica aut artes mechanice; et aliud est legere codices illos qui falsam religionem docent, commendant, et fortassis vere preferunt sive resistunt. Ibi enim, etsi non predicatur fides, tamen non impugnatur, et id quod acquiritur moratur cum fide. Hic vero ea traduntur que sunt in cortice falsa, quorum latentia vera pueris non deducuntur ad extra.
Possum per alias particulas id ipsum monstrare. Nam intentionem neque philosophi neque poete neque ulli gentiles dirigunt ad Christum amandum; eius amorem non norunt qui diligendum ignorant; qui non adherent Christo a Christo revellunt. Aut quomodo Christi iustitiam poterunt edocere qui solum virtutum habuerunt ymaginem, si qui eorum minus mali, vere vel falso, virtuosi predicati fuerunt? Tandem si exempla Christi Christianos convenit imitari, querenda non sunt ab illis qui vacui sunt eis. Et de hiis, ut reor, diffusiorem infra tractabo sermonem, sed hic pro cunctis dicendis sufficiat determinatio Aurelii Augustini deaurate scribentis:
Et hii maxime in gignasiis Christianorum leguntur, quod sustinere non possum.