Capitulum 16 (E. Hunt ed., pp.132-8)
Eam hic dico philosophiam, seu seculares litteras voco, quas ethnici sive seculares homines ut communiter invenisse creduntur. Hanc, autore Varrone, quadrifariam diviserunt, videlicet in rationalem, moralem, naturalem, et divinam. Ad rationalem pertinere voluerunt dyalecticam ceterasque artes liberales. Moralem vero descripserunt ethicam et poesie non modicam portionem cum historiis, que eo ad mores conveniunt quo, virorum mulierumque actus recitantes, bene vivendi et timendi in malis tradunt exempla. Huic rivulo omnem civilem tractatum placuit applicare. Sequitur proinde naturalis seu ab ydiomate Greco phisica, que de rebus sensibilibus investigatione sua, a centro terre usque ad summum celum, de quocumque potuit opinari presumptione solerti voluit habere sermonem. Tandem divinalis, sive methaphisica, quam theologiam vocamus, de magicis, demonibus, sacris, separatis substantiis, et natura divina pertractans, futurum seculum cum civibus suis atque actionibus opinatis credenda, non autem scienda, multipliciter diffinivit. Sicque ex hoc uno fonte, quem philosophiam seu amorem sapientie, unde plantante Pyctagora philosophi nomen est ortum, quatuor flumina nata anime paradisum humectant, in rivulos multos divisa. Hinc prodeunt grammatica, rethorica, historia, effemeris, calendaria, annalisque, tragedia ob premium vile, comedie veteres vel novelle, seu, ut ceteri volunt, ‘togata’ ignobilium, ‘pretestata’ nobilium, et ‘palliata,’ que est de Greco in Latinum translata, actus viriliter describentes, modo ‘lyrici’ a varietate carminum, nunc ‘satyri’ etiam a saturante copia terminorum et fictionum, ni fallor, vocate; non confundentes tamen officia sorte sibi concessa, cum illa virorum illustrium casus, hec morum elegantiam, ista genera vitiorum, rusticana una, altera tradat buccolicum, cantans carmen avena pastorum gaudia quedam. In primo limine fluminis poetici laureatus presidet Alcimon cum Ysopo luctam exercens, cum ille tempore, iste dignitate querat preferri. Secuntur cum auctoribus suis vates, nuncupati etiam a quodam insano furore quo in theatris effigiabant narrata, ex quibus noster Augustinus Orpheum, Muscum, et Linum primos in illis theologos censuit appellandos.
Quis numerabit turbam promiscuam ex alio capite fontis manantem seque mutuis cedibus absque spe federis occidentem: dico—Genosophistarum per opaca in die dampnatis vestibus speculantium; Platonicorum super sydera sibi nidos locantium; Academicorum priorum animas moribus disponentium ad capiendum divinum sermonem, Socrate precedente; sequentium recentium Academicorum, Archesilla duce, negantium aliquid sciri posse ab homine in vita presenti; Stoycorum, Zenone et Crisippo principibus, apud quos ira in sapientem non cadit; impudicorum Cinicorum, Epicureorum brutalium, Picthagoricorum circuentium secula et non videntium specifice animalia distingui sed corporali forma, actione, et numero tantum; Magorum reddentium omnia mira nature tenebroso Heraclito, si Zoroastem contempnimus precedentem; Peripatheticorum cuncta scire volentium artibus liberalibus antesumptis, cum philosophia sit divinarum humanarumque rerum investigatio? Hanc reor fuisse Spiritus Sancti intentionem primariam, cum per famulum suum Moysen paradisum, in quo erat lignum scientie boni et mali, homini vetitum degustandum, quem solus Deus illuminare volebat, describit dicens: Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita. Nomen uni ‘Phison’; ipse est qui circuit omnem terram Eiulath, ubi nascitur aurum, et aurum terre illius optimum est; ibique invenitur bdelium et lapis onichinus. Et nomen fluvii secundi ‘Gion’; ipse est qui circuit omnem terram Ethyopie. Nomen vero fluvii tertii ‘Tigris’; ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est ‘Eufrates’. Hic fidem Spiritus Sanctus edocuit per flumina scientias denotari, in suis litteris hoc frequenter explanans. Quid igitur, monstrante sancto Ambrosio, intelligimus per paradisum, post illum locum amenum, nisi animam, Dei domicilium summi, in cuius medio intellectualis arbor plantatur, sicut cor, vite radix humane, sibi vendicat in corpore centrum? Huius arboris fructus et actus est scientia boni, si sit recte suscepta, mali vero, si per obliquum queratur. Affuit autem iuxta huius plante radices serpens antiquus; et serpens anguis, callidior ceteris calliditate sophistica, silogistice theologiam tractans, per negationem prepositam verbo totam propositionem regenti contrarium formavit precepto, cum quo tamen stabat propter exceptionem quam fecerat Deus, sophistice sic dixit ad Evam: Cur precepit vobis Dominus, ut non commederetis de omni ligno paradisi? Hec sunt humane (dicam an diabolice?) philosophie rudimenta.
De morali namque precepto et theologico simul dialectice questio formatur, que transiens per naturalem, dum vetiti pomi astute narrantur effectus, in Dei contumeliam tota illa disputatio infeliciter terminatur. Ibi namque, auctore serpente, Deus unicus pluraliter declinatur, criminosus et invidus predicatur, docetur contempni et omnis infidelitatis et heresis radix plantatur. Hec et similia, sed magis venuste, in Petri Damiani quadam eleganti epistola legi, ut scias me nichil scire nilque fingere sed aliorum pulcra inepte narrare. Quid ergo illa quatuor flumina ex unico fonte manantia tam solerter descripta significationis important, nisi quia de anime paradiso, qui est intellectualis potentia, in qua anthonomatice divinum thronum existit, Pallas, velut de capite Iovis excussa, quatuor prefatos generat cursus, vitales quidem si expectentur a Domino, et mortales a se ipsis presumptos? Proinde dubia nomina sed vera et experimento contraria imponuntur eisdem, ut, ubi difficultas apparet in littera, facilis spiritus et delectabilis esu queratur. Nam Salustius, auctor certissimus, asserit Tigrim et Eufratem uno fonte manare in Armenia; propter quod scripsit sanctus Ieronimus de predictis fluminibus, et post eum Ysidorus, aliter sentiendum. Non enim est negandum sic esse sicut littera sonat, prout docent sancti Augustinus et Thomas; sed principaliter sunt grana querenda, ubi aristis et horrida spica. Phison nempe, quem alii vocavere Gangem, phisicam notat. ‘Phisis’ quippe est apud Grecos ‘natura,’ que circuit omnem terram et Indiam, educens de terre visceribus aurum, de aeris altitudine bdelium et marinis abyssis lapides pretiosos. Gion preterea, si ‘i’ mutetur in ‘e,’ geomantiam tenemus, ad quam tenebrosi Heracliti theologia, ut dicunt, creditur terminata, ambiens Ethiopes, populos terre noctis obscuros. Iam Tigris velox cursu dyalecticam fundat cum liberalibus sodalibus suis, petens Assyrios circa quadrivium aliis nationibus magis intentos. Eufrates vero non fuit describendus, quoniam philosophia moralis est nature magis inserta, et circuit domesticos lares, aliunde non vecta.
Ex predictis brevitatis amore confuse narratis ad propositum dubium potest partiliter responderi. Nam naturalis, que rerum creationem non novit et eternitatem sed perpetuitatem mundi aut probare nititur aut supponit (et per hoc est veritati contraria in superficie tantum, ut credo), et theologica, que metris currit vel prosa sinceritati fidei in suo vestimento rebellis, nequaquam sunt legende nisi a paucis in fide bene fundatis, quorum est infideles et hereticos expugnare. Hii enim, si sciunt a tritico zizania separare, debent mixtum migma in area ventilare et purum atque defecatum cibum et potum non compactum populis ministrare. At quia nil presertim de hiis que spectant ad cultum Dei in sacris litteris est intactum ab alienis, a quibus Deus verus noluit predicari (quoniam peccatori dixit Deus, Quare tu enarras iustitias meas et assumis testamentum meum per os tuum?), est omnimode abstinendum. Certe si renuit a peccatoribus vocibus venerari, clarum est ipsum non acceptare laudes ethnicorum. Turpe nempe reputat sapiens a turpibus commendari, ac si laudaretur ob turpia. “Nolo,” inquit, “laudari ab hiis quorum laus vituperium est, nec ab hiis culpari vereor quorum criminatio laus est.” Non eget Deus lenociniis nostris. Ipse de se notum fecit per quos et quibus voluit quicquid sciri voluit; hiis addere detrahere est. Quem enim proprius honor attollit, alienus sermo non provehit sed viror insertus et virtus inherens. Aliena luce sol non patitur demonstrari, nec accidenti colore venustari potest rosa pulcerima florum. Fertur Demosthenes, antequam eum splendor eloquii redderet venerandum, cultioris habitus appetivisse nitorem, non ignarus quod purpura causidicum vendit. At postquam eloquens palam evasit, eloquentie toga contentus, dicebat se malle a se quam a nitore vestitus gloriam consequi pariter et honorem.
Sive igitur hii gentiles vera mendicata de Deo seu falsa aut ex utroque confecerint mixtum sermonem, legendi non sunt, nisi sicut prefertur. Legis divine est reus quisquis sponte loquentem abscultat, quem ne loquatur ille precepit; proculdubio equalis est noxe usuras conferre et eas recipere, nisi dantem necessitas cogat. Agentes enim et consentientes pari pena lege plectuntur. Propter hec a Deo exivit mandatum ne quis fidelis societatem iungeret cum gentili, quod qui non servarunt mixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum et servierunt scultilibus eorum et factum est illis in scandalum; nisi forte dixerit quispiam corporum esse societatem cavendam, non animorum, quasi apud Dominum sit potior cura corporum quam animarum, et nobis insinuat econtra pluris animam esse quam corpus. Per studium quippe intellectus intellectui fatur, sed in convivio sensus sensui copulatur. Voluit autem, ut omnis tollatur de medio ambiguitas, sacrosancta mater Ecclesia in solida petra fundata, sicut in Distinctionibus xva et xvia combrobatur diffuse, ut solum illi certi auctores et fidei testes haberentur qui noti essent vita et doctrina salubri, et ille veritates quarum ignorabantur scriptores inter apocrifa continentur. Sane lege cautum est ne infidelis hominis testimonium adversus Christianum recipiatur vel pro eodem, nisi foret contra gentilem. Quanto magis audiendi non sunt, ubi fidei negotia et divina tractantur!
Duas vero alias huius humane philosophie partes Christianus poterit discurrendo videre, cum ad eius officium pertinuerit aut finis pietatis id petierit, sive ut evitetur otium, vitiorum sentina, cum meliora se non presentaverint laborare parato. Sit hec conclusio sancti Ieronimi dicentis, ubi epistolam ad Titum commentat: “Si quis artem grammaticam novet vel dyaleticam, ut recte loquendi artem habeat et inter vera et falsa diiudicet, non improbamus. Geometria autem et arismetrica habent in sua scientia veritatem, sed non est scientia illa pietatis. Scientia pietatis est nosse legere scripturas et intelligere Prophetas, in evangelio credere, Apostolos non ignorare. Grammaticorum autem doctrina potest ad vitam proficere, dummodo fuerit in meliores usus assumpta.” Hec cum Ieronimo Gratianus Distinctione xxxviia. Accedit ad idem Anneus, epistola ni fallor, et ait:
Et epistola xxxva: “Quemadmodum studere omnibus annis honestum est, ita non omnibus institui. Turpis et ridiculosa res est senex elementarius; iuveni parandum, seni utendum est.” Sed de hiis infra latius erit dicendum, cum responsa aptabuntur obiectis.”