Capitulum 17 (E. Hunt ed., pp.139-146)
Tertius terminus declarandus intelligatur complexus, scilicet licitus usus. Ubi distinguendum occurrit inter hec: permissum, concessum, consultum, mandatum, preceptum, prohibitum, uti, et frui, ubi patebit quid licitum quidve esse dicatur illicitum. ‘Permissum’ namque, iuxta theologorum morem, id esse videtur de quo nulla lex affirmativa vel negativa reperitur expressa. Sic credimus viris esse permissum nutrire vel radere barbam, mulieres audire grammaticam, cum similibus infinitis. Hac via est ad questionem dicendum permissive communiter non licere aliquid prohibitum, sicut credo de philosophia mundana, licet sit impugnatum adhuc lite pendente. Cum ergo per multos sanctos, sicut infra ad quartum obiectum erit dicendum, philosophorum studium sit specialiter interdictum, et nondum oppositum obtinuerit palmam triumphi, quin adhuc lis sub iudice est, restat non esse licitum aliquem noviter sine licentia Ecclesie philosophorum studium frequentare. Locuntur etiam aliter theologi de permisso, quod sequi quandoque est letale peccatum. Ea enim Deus permittit cui efficaci voluntate non resistit. Sic permittit iustos in vitia labi et plures Christianos litteris sanctis neglectis (dicamne contemptis?) poetarum ineptiis occupari.
‘Concessum’ autem arbitror esse quicquid per indulgentiam ab eo qui id iuridice potest est largitum, utraque parte in libera potestate beneficiati manente. Accipio autem magis stricte concessum quam faciat lex, ubi dicit: quod non est prohibitum videtur esse concessum. Sic concessus est usus carnium humane nature post universale diluvium, et fere monarchis universis quod possint bibere vinum. Hoc modo reor dicendum aliquibus aptis et solidatis in fide ethnicorum studium esse concessum. Audio hic divum Augustinum Super Iohannem dicentem: “Doctrina per malos, palmes in sepe, botrus inter spinas. Caute lege, ne, dum queris fructum, laceres manum, et cum audis bona dicentem, ne imiteris mala facientem.”
‘Consultum’ addit supra ‘concessum’ non solum persuasionem sed etiam maioris boni conditionem. Consiliamur enim ut ex pluribus quod honestius fuerit eligamus, ad quod, cum per determinationem ventum est, dicimus illud esse sanum sapientisque consilium. Hinc dico ad dubium quod, cum melius studium pene omnis homo possit frequentare quam sit studium philosophorum, non enim de pari pugnant lectio Christianorum et lectio Grecorum, sed “incomparabiliter,” sicut ad propositum Ieronimo scribit Augustinus, “pulcrior est veritas Christianorum quam sit Helena Grecorum.” Esset absolute in communi cuilibet consulendum ne legat codices ethnicorum, esto quod in certis casibus (hodie nullis) foret alicui consulendum prefato studio dare operam efficacem. Ad hunc sensum, sicut patet originale legenti, quidam Bricto scripsit, quem ignari Crisostomum vocant, libellum De Curialium Nugis et Vestigiis Philosophorum, ubi inter cetera dixit:
‘Mandatum’ demum vult esse iuris peritus, maxime archidiaconus, cum Hugone infra ‘preceptum,’ et consilium superare in eo quia obligat ad penam, quod non facit consilium, sed non obligat ad culpam, prout est de ratione precepti. Tunc dicitur ad quesitum per Iudicem sempiternum fore mandatum, ne quis in dictis gentilium debeat permanere, verberari enim iuxta Ieronimum ut Ciceronianum, ipso verberato teste ad sacram virginem Eustochium. Quod factum Gratianus assumit in Canone pro stabilimento conclusionis eiusdem.
Iam non oportet immorari quid per ‘preceptum’ sit capiendum, cum sit illud speciale mandatum, cuius libera transgressio mortale crimen inducit. An vero sub tali precepto libri gentilium Christianis intelligi debeant interdicti, temerarie non audeo affirmare, licet multi testus id videantur sonare. Sicut enim quidam pauper rebus humanis, Domino iubente, extitit a populo saxis obrutus, quo ligna die sabbati sui ipsius recolligebat ad usum, ut esset ceteris in exemplum, et sanguine transgressoris initium legis fundaretur timore,—sic credo doctores sacros adversus extraneas litteras acriter dimicare, ut illecti earum blanditiis resistant aliqui qui earum vinculis astricti, velut bos ad victimam, ducerentur ad mortem, prout placet sapientissimo Salomoni, in hiis malis experto.
Tali zelo impulsus, ut credo, non mediocriter hac facultate instructus, beatissimus Ieronimus scripsit de prodigo filio ad Damasum papam:
In eodem iubet non legendos poetas, seu, ut alia exemplaria habent, non permanendum in eis. Alicubi enim legitur ‘non legas’ et alicubi ‘non permaneas,’ sed melior littera videtur secunda, cum inter cetera horum studium dampnans dicat: “Nonne videtur vobis in vanitate sensus et obscuritate mentis ingredi illum qui diebus ac noctibus in dyaletica arte torquetur, qui phisicus perscruptator oculos trans celum levat et ultra profundum terrarum et abyssi in quodam inane demergitur, qui iambum fervet, qui tantam metrorum silvam in suo studiosus corde distinguit et congerit?”
Non expedit quid sit ‘prohibitio’ declarare, cum preceptum et prohibitio hic non distinguantur, nisi per affirmationem et negationem. Tunc creduntur a sanctis lectiones ethnicorum codicum prohibite multis de causis ita ut omnis prohibitio conditionalis intelligatur et non absoluta. Cause sunt iste et similes: si quis foret melioribus obligatus, sicut sacerdotes quando debent curis animarum vacare; item ubi de sumptibus quibus pauperes debent substentari tales littere emerentur, solvendo doctoribus vel libros acquirendo; iterum si propter talium litterarum amorem sacri libri contempnerentur aut negligerentur; adhuc si causa vanitatis contingeret frequentari predictas, etiam si ad inanem gloriam vel quodvis aliud vitium inclinarent legentem; idem et fortius dico, si deducerent ad errorem. Hec fere omnes cause tanguntur per Gratianum in Canone, distinctione xxxviia. Verum quia ut plurimum hec mala ex prefatis lecturis proveniunt et presertim minus fundatos in fide ad lapsum inclinant errorum, sicut exempla patentia et conscientie proprie clamant, prohibite presumuntur in pluribus. Ideoque debent detestari, sermonibus vilipendi, earumque sectatores increpari, non quia in se male sint, sed quia media sunt ut plurimum ad deviandum et dampnationem eternam. Sirenarum cantus si quis potest cum Ulixe immobilis abscultare aut cum Pegaso faciem intueri Meduse, tutus inter tales hostes transibit, sed quia paucissimi numero, ut omnes testes sumus, talium transformationem evadunt, et in dubiis tutior via est tenenda, necnon quoniam longe maior pernicies animarum oritur quam earum salus ex frequentata ethnicorum lectura, tamquam prohibita merito censetur haberi. Hinc Gregorius, fidei zelator devotus, qui Titulivii, viri maxime eloquentis, quotquot potuit reperire libros combuxit, de sapientia mundi sic in Moralibus dicit:
et cetera ibi.
Promissa poscunt ut describatur ‘usus.’ Est autem, iuxta Augustini libro De Doctrina Christiana determinationem sinceram, ‘alicui rei amore inherere propter debitum finem mediate vel immediate fruendam, qui est solus Deus.” Unde ‘frui’ describitur esse sententialiter ab eodem “alicui rei amore inherere propter se ipsam.” Quod tunc non ambigitur esse licitum cum eius rei est qua licite potest voluntas qualibet frui. Sic omnis usus licitus est omnisque abusus prohibitus. Et similiter quelibet fruitio est concessa et abfruitio denegata. Si proximum diligo propter Deum, utor; si propter me aut quodvis commodum non relatum in Deum, abutor eodem. Si vero Deum diligo propter semet ipsum, recte fruor. Si vero eum refero in alium finem, abutor. At si me vel quidpiam ex creaturis amo propter ipsum amatum, abfrui dicitur generatum. Hec distinctio, sic ad brevitatem redacta, clarius dubitationi certam responsionem ministrat. ‘Licitum’ est enim omni re creata uti, sed non abuti. Nulla creatura licite possumus abfrui nec increata uti vel abuti. Dicamus ergo aliquos studere auctores gentiles propter Deum, alios sine aliqua particulari aplicatione ad aliquem finem, nonnullos propter consequendos honores vel nummos, ceteros propter ipsam lecturam, quia scilicet legentes delectat, quosdam autem ut sciant facere mala. Soli primi utuntur et licitum est eis, quin ymmo meritorium, circa id deversari. Iuxta quem intellectum omnia dicta sanctorum, que commendare videntur lectionem premissam, sunt capienda, quomodo ipsi quoque sancti, si qua legerunt aut lecta recitarunt de libris prefatis, usi sunt eis ad Dominicam laudem. Sic accipio illud Augustini, quod “scire malum non est malum;” sic Senecam lego epistola xxxvia dicentem, si in materia fidei verba sua cum Ieronimo, De Viris Illustribus, sunt recitanda. Ait enim: “In vetustate ipsa tristitia: perseveret modo colere virtutem, perhibere studia liberalia, non illa quibus perfundi satis est, sed huiusmodi quibus tingendus est animus. Hoc est discendi tempus. Quid ergo? Aliquid est quod non sit discendum? Minime. Sed quemadmodum studere omnibus annis honestum est, ita non omnibus institui.”
Qui vero hos primos secuntur, quia abutuntur (et omnis abusus est vitiosus, sicut ubi supra divus determinat Augustinus) vitiosi sunt nuncupandi plus et minus prout ab usu magis minusve recedunt. Iam unusquisque mente pia revolvat, omni livore sopito, quem communiter finem intendant novelli philosophare volentes, quid de suis studiis monstrent, quot sint ex hac turba togata, qui tandem aut contra gentiles vadant, armis eorum protecti, aut saltem in pace quiescentes scriptitent adversus errores eorum. Utinam universis viris et feminis philosophorum gymnasia forent repleta, si tales gignerent pugiles fidei quales, ut fertur, debent expectari futuri, et nunquam hoc inane futurum reduci gaudemus ad actum! At illa lupanaria nutriunt comatos adolescentulos, Veneris emulos irrigatoris manuum, Iovis zelantes effectum; et contempta recedit Minerva ut plurimum a conspectu nequam iudicantis Paridis. Sed esto mentiar, et sodalis compta puella cupidusque comes honoris ac Mavors ferox actualiter contubernalem exercens ad pugnam fragilem adolescentuli naturam in lasciviam, gloriam vanam, rixamque non inclinent proclivem, sed evadant cuncti cum uno de mille Polemone perdito e Xenocratis scolis philosophi celebrandi,—in fide tamen nemo proficit, que sola nos habet portis restituere supernis. Ut quid ergo est deterius quam otiose illud tempus amissum? Non dubito quin aliqui obiciant dictis: “Pari namque ratione invehendum videtur contra mechanicos universos, trapertitas et mercatores, milites, iuristas legistasque, quo causa lucri exerceant opera sua et sic abutantur officiis, nec inde fidem salvatricem adquirunt, sed potius periuriis, fraudibus, ac usuris insistunt.” Hec obiectio leviter cadit, tum quia sine hiis non bene potest regi genus humanum, tum quia non est mercibus infidelitas iuncta, tum etiam quia habet intellectus utiliorem cibum in sacris litteris quam sit ethnicorum scientia, necnon quoniam lucrum affectatum potest cum proximorum caritate manere, sicut circa utilitatem exercetur ut plurimum que in philosophie mundane studio nequeunt reperiri, exceptis casibus perpaucis, qui communiter studentes talium nesciunt possidere, in quibus etiam non vereor confiteri etiam magiam esse concessam.