Capitulum 18 (E. Hunt ed., pp.147-156)
Et ergo pro declaratione dictorum et solutione rationum duodecim premissarum duodecim articulos formo. Primus est: saluti rei publice obest non parum philosophantium regimen et caterva.
Secundus est: sinceritati fidei philosophorum sunt traditiones adverse.
Tertius est: secularem scientiam intellectus divinus non habet.
Quartus est: ethnicorum scientia a sacris litteris est fidelibus interdicta.
Quintus est: intelligentie pagine sacre litterarum philosophorum usus multum resistit.
Sextus est: utilius est Christiano terram arare quam gentilium intendere libris.
Septimus est: gratie divine perfectio liberat viatoris mentem a doctrinis humanis.
Octavus est: humana philosophia virtutibus resistit et moribus.
Nonus est: sola sacra scientia est sancta philosophia, sufficientissime humanum genus ad quelibet agenda directiva.
Decimus est: nullus ethnicus fuit philosophus secundum veram philosophiam, et ideo communiter, nullus est legendus.
Undecimus est: quia in dubiis via tutior est sapienter tenenda, sapienter mundani philosophi sunt vitandi, qui possunt in errores et dubia legentium mentes inducere.
Duodecimus est: observare vanitates supervacue infidelitatis est species, et ideo prudenter negligendi sunt illi libri qui aliquid religionis tradunt esse in illis.
Ad evidentiam articuli primi noto tria precipue fore necessaria rei publice presidentibus iuste, obmissis mille rivulis ex fontibus manantibus istis. Primum est peritia legis, secundum constantia operis, et tertium conscientia et odium criminis. Publicum quippe istud est apud omnes proverbium: princeps legis ignarus, corpus cum oculo cecum. Et sicut cecus ire nescit quo debet, sic sine legibus rector populum ducit prout non decet. Hinc Psalmista orabat Dominum dicens: Constitue, Domine, legislatorem super eos ut sciant gentes, quoniam homines sunt.
Notanter adverto quod gentes, quorum erat philosophia mundana, legificandas petebat, quasi quorum philosophia esset contraria legi salubri. Nulla nempe lex recta est que legi divine non est conformis, quam humana peritia nescit. Propter hoc Salomon vocat ad Dei notitiam omnes qui iuste presidere desiderant, dicens: Diligite iustitiam qui iudicatis terram. Sentite de Domino in bonitate et in simplicitate cordis querite illum, quoniam invenitur ab hiis qui non temptant illum, apparet autem eis qui fidem habent in illum. Perverse autem cogitationes separant a Deo. Nemo negabit quin perverse cogitationes sint in philosophia, prout de philosophie loquimur hic. Ipse quoque Salomon, princeps populi constitutus a Domino Deo, tantum iura petivit, quibus dum viguit rem publicam dilatavit spatio, virtutibus decoravit, stabilivit equitate, divitiis ampliavit, firmavit pace, et divino cultu extulit celeberime, sicut sacre Regum Hystorie tradunt. At ubi philosophie gentium animum dedit, parta tempore longo cuncta in brevi consumpsit, quemadmodum in libro Ecclesiastes ipsum non ambigimus recitare. Ideo sui mali conscius, in parabolis divinam scripturam loquentem inducit et ait: Meum est consilium et equitas, mea est prudentia, mea est fortitudo. Per me reges regnant et legum conditores iusta decernunt. Per me principes imperant et potentes decernunt iustitiam.
Refero gratiarum actiones divo Augustino, qui cum Paulo Orosio obiectioni respondit hic possibili, scilicet quod similiter sunt dicturi gentiles, id est, tamdiu eorum rem publicam felicem fuisse quamdiu sine lege Christi fuerunt. Primo namque cedibus, rapinis, et depopulationi orbis divinitatis ignari vacabant, a quibus malis cessarunt, cognito Christo. Hoc autem est ad summam rem publicam deducere, videlicet eam, purgatam vitiis, virtutibusque decorare; quam male sentit quisquis existimat rei publice specimen et culmen consistere per fas nephasque rapere aliena, sicut illi quos vulgus predicat gloriosos: Alexander, Africanus, Octavianus Cesar Augustus, Iulius, et reliqui tales describuntur pleni naturali scientia fuisse. Iuvabant enim eos spiritus nequam, quibus multipliciter serviebant, nutrientes hinc inde principum et populorum peccata. Sed hiis potioribus viris tractandis relictis, si rectores populorum decet iura nosse canonica et civilia, que in tantum partem theologie nomino in quantum inspirantur a Deo et divinam correptionem admittunt (non enim leges dedignantur sacros canones imitari, sed que illi dampnant, hec volunt pro non scriptis et infectis haberi), iurium ubera sugant adolescentuli cuncti qui rei publice regimini crescunt, videant plene patrum municipalia scripta, adversa patrie vigilanti cura considerent, assideant illam modeste ducentibus, discant cives amare, et sui populi—cui aliquando expectantur preesse—mores cognoscant, ut tandem valeant corpus notum creditum eis nutrire. Alioquin, istis omissis, quid proderit ad moderate regendum scire syderum cursus, vires elementorum, animalium naturas, proprietates herbarum, Tracum sevitiam, duritiam Scitarum, Saturni originem, amores Veneris, et victorias Martis armati?
Si dicis assuescendum istis et illis, non sufficit etas. Debile ingenium hec tria simul non capit: leges, philosophiam, et regimen populorum. Nulli acta est infantia nec pueritia; vix ipsa adolescentia ad trivium vel ad iura post grammaticam valet sed non ad utrumque. Iuventus vero aut iura sequatur aut, hiis abdicatis, philosophie intendat, que vel non fundatur in legibus vel ipsarum lethes advenit. At ubi matura virtus hominibus presidenda coaluit, aut est legis ignara et philosophie alumpna et tunc inepta thronis aut ignorat utrumque. Qui enim binos lepores una sectabitur hora, uno quandoque, quandoque carebit utroque. Sepe enim contingit nichil scire eum qui universa scire contendit, neque legimus philosophos populis profuisse neque populorum prefectos philosophie operam dedisse. Socrates honores et magistratus contempsit, Dyogenes principum aulas, turbam hominum Plato, divitias Anaxagoras, multi visum, Platinusque ad loca deserta confugit, quia non bene conveniunt nec in una sede morantur populis iura et philosophie operam dare. Sciant naute siderum cursus, medici vires herbarum, animalium naturas eorum pastores, et populorum rectores legibus polleant sanctis. “‘Digna si quidem vox est,’ ut ait in Codice Iustinianus imperator, ‘maiestate regnantis se legibus alligatum principem profiteri,’ quia de iuris auctoritate principis pendet auctoritas. Et re vera maius imperio est submittere legibus principatum, ut nihil sibi licere princeps opinetur, quod a iustitie equitate discordet.” “Est enim princeps, ut nonnulli describunt, potestas publica et in terris quedam divine maiestatis ymago. Divinas ergo precipue leges oportet principem scire, ut illius honorem cuius est ymago conservet.” “Omnium enim rerum divinarum et humanarum legem compotem esse Crisippus asseruit.” “Voluit enim sub nomine legis comprehendere equitatem, que, ut asserunt iuris periti, rerum convenientia est, que cuncta coequiperat ratione et in paribus rebus paria iura desiderat, in omnes equabilis, tribuens unicuique quod suum est. Ubi autem dicitur princeps legis nexibus absolutus, non sic capitur ut mali opere credunt, quod ei iniqua liceant, sed quia is esse debet qui non timore pene sed amore iustitie equitatem colat, rei publice procuret utilia sed maritata honestis, et in omnibus aliorum commoda private preferat voluntati.”
Item oportet principem esse constantem, quem favor vel odium, amor, spes aut timor, aut quevis cupiditas non concutiant. Simul enim ista mundi rector posuit Deus, odium atque regnum, et qui odium nimis timet, regnare nescit. Hec autem constantia precipue rectores firmat ad hoc unum, ut subditis universis intendant; perfecti quidem, si solum hoc mediocriter expedierint. Nam teste Gregorio: “Ars artium est regimen animarum.” Ait enim in Apologetico:
“Cum ergo,” ut dicit in Pastorali magnus Gregorius,
patet clarius quod idem non potest simul recte studio philosophie et hominum cure vacare. Totum enim hominem utrumque requirit. Si negligenter Domini cythareda, speculationi celestium rerum affixus, populum a Deo commissum direxit ita ut non corripuerit aliquando pravum filium suum, dicens: Quare hec fecisti? qui tamen erat gratia plenus,—quomodo dicemus inferiorem quempiam hominem simul duobus tantum actibus desperatis intendere, ut sunt philosophie studium et sedium sceptra rite tenere? Minus autem illam veneratur sophiam quisquis fuerit opinatus interpollantim insistendum predictis. Quisquis enim sano palato contemplationis gustat dulcorem, regiminis nutrit contemptum et odium parit eiusdem. Ad huiusmodi studium dirige quem solitarium cupis, quem autem rectorem expectas, legibus et patrie consuetudine reple. Nam mirabor, laudans mirabilem Deum, si videro folium, quod vento rapitur et nunquam in eodem statu permanet, vago flumini iunctum philosophorum, curiose doctrine tali cursu constantem effectum. Hinc Petrus Ravennas in sermone:
Hec Petrus.
Quam sit necessaria recta conscientia et vitiorum odium terrarum magistratibus, quorum est ceterorum resistere malis, ipsa dignitas clamat! Ait enim Gregorius in Moralibus: “Summus locus bene regitur, cum is qui preest vitiis potius quam fratribus dominatur.” Item Cassiodorus dicit in Psalmis:
Vetusti equidem dictum Socratis fuit:
Sic enim agitur censura et sic exempla parantur, cum iudex alios quod monet ipse facit. De vultu tuo, cuidam principi dictum est, iudicium prodeat. Non autem talem conscientiam formabit que debeat fideles urgere ad patriam, divinas leges humanis anteponere, spiritui subdere carnem, et opiniones proprias eternis refrenare, nisi que est a Domino inspirata Catholica fides, quam iuxta eloquium Pauli mundi huius principatus non novit. Ideoque si alia peritia, legibus demptis, animos hominum ad regimen nutritorum expedit decorari, fide communi premissa, sacra scriptura erit horum perfecta magistra, que tribuit singulis remedia casibus opportuna. Utar hic pro veritate concepta subsidio Ysidori libro De Summo Bono dicentis:
Roborat autem universa hec ad Volusianum scriptitans Augustinus, ubi inter cetera dicit:
O quantum obest rei publice eloquentie decore potestas, si conscientia vacillat loquentis, si abest Dei timor et amor, si proprie glorie cupiditas regnat, que ut plurimum gignere consuevit et nutrire genitum sufficientia mundane sophie! Non enim nos preterit, prout in Cronicis recitat Helinandus, quod “Demosthenes, cum Aristodemum, auctorem fabularum, interrogasset quantum mercedis uti ageret accepisset et respondisset ‘talentum,’ ‘et ego,’ ait Demosthenes, ‘plus accepi ut tacerem.’ Ita causidicorum lingua dampnifica est nisi, ut dici solet, funibus argenteis vincias.” Apud advocatos igitur et ipsum silentium venale est et eloquium nocivum. Item cum idem a senatu Atheniensium in patrocinium peteretur contra Philippum, regem Macedonum, simulata infirmitate, ut aiunt, lecto decubuit et respondit hiis qui ad se convenerant se pati morbum sinanchis; cui a quodam ex nuntiis mordacissime responsum est: “Certe non sinanchem pateris sed arginantem;” id est, non pateris spirituum reclusionem, quo loqui non valeas, sed argentum accepisti ut sileas. Ea propter spatio longiori cautum extitit lege, ne quis Greco sermone (quia eloquentia redolebat suavi) in contione loqueretur Romana. Quin ymmo repertis septem libris Latinis de iure pontificum et totidem Grecis simul de disciplina sapientie patrum determinatione magna cura Latinis conservatis, Grecos victimarios fecerunt. Noluerunt enim prisci viri quidquam in Romana asseverari civitate, quo animi hominum a deorum cultu avocarentur. Et nunc in dubium vertitur an Christiani uti debeant Grecanis litteris de turbis deorum agentibus! Illi evaserunt rei publice patres et mariti quamdiu Grecorum litteris caruerunt: et res publica Christianorum non creditur bene posse moderari, nisi Tullius loquatur in ea et Virgilius nutriat principandos, nisi quis, “clamosi rabiosa fori iurgia vendens improbus iras,” sit qui verba locet! Certe “Lacedemonii libros Archilochi e civitate sua asportari iusserunt, quod eorum parum verecundam et impudicam lectionem arbitrabantur. Noluerunt enim ea liberorum suorum animos imbui, ne plus moribus noceret quam ingeniis prodesset, et exulare tunc compulsus est maximus poeta aut pene maximus.”
Quam famosa et laudabilis apud priscos ista responsio! Plato enim, ethnicorum iubar coruscans, a re publica, quam diserto atque facundo stilo descripsit, censuit pellendos poetas; at ne putaretur solummodo comicos proscripsisse, ut quidam partiales in facto defendere pugnant, specialiter honestiorem ex omni poetarum caterva Homerum emisit. Athenienses quoque, studiosissimi viri cultoresque patrie, decreto publico sophiste Prothagore libros igne cremarunt, sicut Eusebius tradit. Tiberius preterea Cesar Augustus, rei publice cautius consulens, hystoricos et poetas etiam crudeliter iussit occidi, sicut narrat Vincentius noster libro octavo Historialis Operis capitulo secundo. Miror quare venerandus Johannes Boccacci, totis ingeniis poetas defendens, acriter invehit in invehentes in eos, sub Platonis (ut dicit) scuto munitus, qui omnes (ut prefertur) cum Homero notato a civitatibus cunctis iubet abire. Verum nondum florebat vir honorandus, quem scientia fecisti famosum, Aretinus ille qui prefatum libellum Platonis de Greco in Latinum copioso sermone reduxit.
Dum prona est in malum omnis caro ab adolescentia sua, non est hiis rivulis vegetanda, qui enutrire valeant suas spinas et tribulos tumoris et concupiscentie a secularibus eloquentiis manantibus, sed refrenanda hiis piis litteris, que castitatem rorant et faciunt humiles, ut sic boni viri bonam rem publicam constituant et conservent.



