Capitulum 19 (E. Hunt ed., pp.157-162)
Tunc respondendum est ad ea que primitus fuerunt obiecta. Tria enim ibi sententialiter dicta fateor esse vera: primum quod res publica foret beata, si eam regerent sapientes; secundum quod rectores nominati litterati fuerunt sed non sapientes sive philosophi; tertium quod regentium oculi in capite debent locari, non sub pedibus, quod tamen secularium studium litterarum non inducit sed gratia Christi et veritas fidei orthodoxe. Sed ut hec pateant, declaro breviter, secundum antiquorum dicta, que sit vera philosophia, ad decimum argumentum responsurus quedam reservans. Veram philosophiam dixerunt prisci ex simplicitate prodire, odire sophismata, et in vite honestatem finiri. De prima eius radice dicit Anneus, epistola xlixa: “Veritatis simplex oratio est, ideoque illam implicari non oportet, nec enim quidquam minus convenit quam subdola ista calliditas animis magna conantibus.” Patet autem quia ibi de philosophia loqui volebat. Item pro singulis partium epistola xvia scripsit: “Liqueri hoc tibi, Lucili, scio neminem posse beate vivere neque tollerabiliter quidem sine sapientie studio, et beatam vitam perfecta sapientia effici, ceterum nec tollerabilem sine ipsa etiam inchoari. Sed hoc quod liquet firmandum et altius cotidiana meditatione fragendum est. Plus operis est in eo, ut proposita custodias, quam ut honesta proponas. Perseverandum est enim assiduo studio robur addendum, donec bona mens sit, quod bona voluntas est.” Et post: “Vide utrum in philosophia an in ipsa vita profeceris. Non est philosophia populare artificium nec obstentationi paratum; non in verbis sed in rebus est. Nec in hoc adhibetur, ut cum aliqua oblectatione consumatur dies, ut dematur otio nausia. Nam hec animum format et fabricat, vitam disponit, actiones regit, agenda et omittenda demonstrat, tutum gubernaculum est, et per ancipitia fluctuantium dirigit cursum,” et cetera. Sequitur ad idem in epistola xxa dicens: “Mi Lucili, te rogo atque hortor, ut philosophiam in precordia yma demittas, et experimentum profectus tui capias, non oratione nec scripto sed animi firmitate, cupiditatum diminutione. Verba rebus proba: aliud propositum est,” et cetera. Et sequitur: “Facere docet philosophia, non dicere. Et hoc exigit, ut ad legem suam quisque vivat, nec orationi vita dissentiat,” et cetera ibi. Epistola vero liiia subdit: “Expergiscamus ergo, ut errores nostros corrigere possimus. Sola autem philosophia excitabit, sola sompnum excutiet gravem;” et ibi plura ad propositum satis. Et ut aliquid singulariter de illa portione que hodie videtur philosophia nuncupari tractemus, in epistola xliva sic legi, ni fallor: “Illi quoque non inventa sed querenda nobis reliquerunt qui philosophi nominantur; et invenissent forsitan, nisi supervacua quesissent. Multum illis temporis cavillatio verborum et deceptio eripuit, captiose disputationes; que acumen in interitum exercent. Nectimus nodos et ambiguam significationem verbis alligamus ac deinde solvimus.” Et multa similia prosequitur ibi. Dimitto milia milium eiusdem dicta Moralis, ostendentis philosophiam deridere sophismata, poesiam fugere, spernere mundum, et solum ad bene vivendum suos dirigere possessores.
Talem philosophiam Christianus non impugnat sed veneratur, amplectitur et predicat; talem docuit Christus et exemplis ostendit.
Talis philosophie cultoribus rem publicam rectam dixerim fore beatam. Sed equivoce decipit argumentum, quod non sic capit ut debet subiectum. Nam neminem video evasisse philosophum temporibus nostris ex eloquiis Tullianis, ex Virgilianis figmentis, ex narrationibus Titulivii, ex Aristotelicis altercationibus, ex dimensionibus Euclidis. Has et similes artes ut meretriculas non ego sed vera philosophia depellit (apud Torquatum) ab egrotantis animi cura, quia non sanare sed sordidare magis creduntur. Hanc meretricalem fornicem dicit divus Augustinus magis ad suavitatem verborum quam ad inventionem veritatis intendere, libro xivo De Trinitate. Accessit ad idem responsum Delphicum, promens Socratem sapientem pre ceteris, qui totam philosophiam ad mores reduxit. Unde Sapientiam censuerunt veteres in frontibus templorum pingendam, hiis verbis populos alloquentem:
Usus me genuit, peperit Memoria.
Sophiam me vocant Grai, vos Sapientiam.
Ego odi homines stultos et ignava opera et philosophicas sententias.
Retorqueo testimonium gentilis numinis in gentilem, ut proprio ictus mucrone accephalum iaceat non relevandus.
Ex hiis patet late secundum, videlicet: non fuisse philosophos vel sapientes qui in argumento rem publicam feliciter gubernasse narrantur. Alexandrum namque dicunt auctores furiosum etiam in suis et incontinentem, neque Leonide, pedagogi sui, vitiis carere potuisse. Cesarem parem ferre non posse, maximo elatum tumore, narrat Lucanus. Ingluviem crudelitatemque Tiberii Suetonius tradit. Quis non deficiat recitando aii impietatem, impudicitiam, rapinam, superbiam, et cetera facinora cum Suetonio et Comestore? Extitit Claudius timidus supra modum et turpissimus ira. Nullus siccarius aut demens pessimum Neronem fatebitur sapientem, sapientum necatorem et hostem. Hec sapientia, de qua sermonem habemus, non admittit invidiam et avaritiam Galbe. Vespasianum vero cum Tito relinquo mordendos Hebreis, quos neque Christianus debet venerari, quo mortem expiaverint Crucifixi, cum non sevierint ob illam causam in Iudeos, sub quibus etiam non pauci viri ob predicationem eiusdem fidei Christi martirium pertulerunt.
Erunt ergo veri philosophi et sapientes, non ficti, qui contempnunt honores, avaritie resistunt, vincunt iram ferinam, Deo obsecuntur, livore carent, animos regunt, corpus spiritui subdunt, abhorrent lasciviam, proximos amant, metus ponunt et dira mala pectoris; qui nichil metuunt possuntque mori. Tales viros optimos fides Catholica regendis civitatibus prestat, custodit, et perficit. Hos sapientes appello, hos populis equitas anteponit. Hii, etsi litteraturam nesciant, introibunt tamen in potentias Domini, et nomen eius narrant solius. Sub hiis felices res populorum florerent, cessarent tyranni, cedes abirent, fundaretur pax et civium concordia grata, abirent lites, non invenirentur rapine, et cuncta provenirent optanda, sicut lex Christi disponit. Hec est sapientia, hec primo rexit Ecclesiam et dilatavit per orbem universum; hac regente pontifices, imperium et regna ad Christum venerunt et unius veri Dei salubrem culturam; qua languente, sunt universa sub languore captiva. Non dampno philosophiam igitur sed laudibus quibus possum elinguis attollo. Sed a vera falsam rescindo, carnisque prudentiam cum Paulo dico esse Deo inimicam. Hanc autem Christi dico cum omnibus sanctis esse perfectam. Cum Augustino, Ad Volusianum, utinam possim toti mundo clamare:
et reliqua. Hanc contueor derelictam squalere, cui prefertur facto non digna pedissequa eius. Huius garrule serve ubique inflatis scole resonant dictis, sermones replentur, concrepant templa, et populorum aures mulcentur. At effecta domina muta silet, vix spirare videtur, quin ymmo tibicines eam pretio lamentantur defunctam, deridentes quempiam si dixerit: Non est mortua sed dormit puella. Ipsam voce Christi conor excitare, patri et matri reddere aut ostendere vivam, ymmo quia duodennis est, virgo pulcerrima et nubilis, apta coniugio, fecundanda mirifica prole, sibi dignos sponsos requiro. Hanc adamavit Salomon a iuventute sua et quesivit sibi sumere sponsam, cui, quamdiu fuit fideliter copulatus, liberos genuit eterne hereditatis capaces. At ubi repudium tanti viri passa est, sterilis mansit ex eo, donec fortassis dolens post proles erroris, quos gregatim ex ancilla suscepit, reversus ad priorem dilectam, iterum fetavit ut prius, Ecclesiastes scribens et buccolicum epithalami virginalis. Scio quod, nisi hec gignat, nullus erit filius regni; illa enim altera fornicaria est et virum non habet, ideoque solum illegitimos alit, de quorum quolibet scriptum est, Paulo teste: Non erit heres filius ancille cum filio libere. Cum hac otiandum reor et huic philosophie post grammatice artis peritiam totis viribus insistendum ita ut antecedat ancillas tempore, sicut eisdem preponitur dignitate. Tunc iuxta sententiam Salomonis: Erunt oculi sapientis in capite illius. Nam si inferiora intellectualibus oculis investigo, ducatum prestantibus secularibus viris, oculos illos sub plantis locavi. Verum cum fuerit omnis rationis intuitus in Deum intentus, qui est caput humane nature, tunc erunt oculi in capite, ut cum Psalmista cantemus: Sicut oculi ancille in manibus domine sue, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.