Capitulum 2 (E. Hunt ed., pp.10-26)
Chirstianis preterea licet Catholicis illos libros studere qui eorum fidem sinceram tradunt, laudant, et confirmant. Sed libri gentilium sapientum istud faciunt ad perfectum. Igitur licet Christianos scientiam et
litteras seculares studere. Rationis huius maior est clara. Primo quia fides est ex auditu, sicut scribit Apostolus ad Romanos. Oportet ergo Christianos audire non solum suos sed etiam pro eorum soliditate maiori
forenses, quia "fas est et ab hoste doceri." Quam validum enim est hostis veritatis preconium! Hinc divus Augustinus, xviii° De Civitate Dei capitulo xlvii°, quadam disputatione circa presentem materiam premissa,
concludit dicens: "Quapropter quicquid alienigena, id est non ex Israel progenitus nec ab illo populo in canonem sacrarum litterarum receptus, legitur prophetasse de Christo, si in nostram notitiam venit aut venerit, ad
cumulum a nobis commemorari potest. Non quod necessarium sit, etiam si desit, sed quia non incongrue creditur fuisse in aliis gentibus homines, quibus hoc misterium revelatum est, et qui hoc etiam dicere impulsi sunt,
sive participes fuerinteiusdem gratie, sive expertes, sive per malos angelos docti sint, quos etiam presentem Christum, quem Iudei non agnoscebant, scimus fuisse confessos."
Secundo quia omnia dicta Spiritus Sancti possunt impune legere Christiani. Et quam multa dicta ipsius Spiritus Sancti sunt in libris gentilium et litteris secularium! Nempe "veritas a quocumque dicatur a Spiritu Sancto
est," sicut testatur Ambrosius; et multe veritates, maxime omnes que spectant ad Catholicam fidem, in illis libris habentur, ut statim patebit.
Tertio quia legentes secularium dicta litterarum sepe et numero plures fuerunt exinde ad fidem conversi. Id de se in libris Confessionum recitat Augustinus, videlicet quod, legens librum quendam Ciceronis ad Hortensem,
fuerit motus ad religionem Christianam. Narrat preterea in eisde, se magnam partem primi capituli Evangelii secundum Iohannem in libris Platonis legisse, propter que dicta fere omnes Platonici, qui cum Christo in carne
mortali vivebant, fuerunt ad eiusdem Christi fidem conversi, paucis exceptis, qui se transtulerunt ad magiam, quemadmodum in quadam epistola scribit. Sic, sic alter Platonicus, litteris sui doctoris imbutus, Iohannis
Evangelium audiens recitari, exclamavit protinus fore litteris aureis in frontibus templorum scribendum. Certe hoc non dixisset si Platonicos libros non studisset. Ista recitat idem Augustinus in libro De Trinitate.
Quid dicam de obstinato Iudeo cum domo sua, qui tempore Fernandi regis Yspanie in altum fodiens librum repertum perlegit et Christum induit, quem non valebant omnes voces et codices Christianorum fidelem efficere?
Relinquo cetera et ad minorem declarandam accedo. Quicquid enim Christiana veritas de Deo, de angelis, de animabus beatis, de vita futura, de immortalitate anime, de manibus infernalibus, de suppliciis, de Christo
incarnato et misteriis eius, de ultimo iudicio et ceteris articulis fidei, que sola revelatione divina dicuntur haberi, iubet credendum, tradunt aperte littere seculares. Scio hec que dixi tibi, virorum optime, qui cunta
legisti et memorie universa mandasti, notissima fore. Verumtamen propter minus scientes ad quos fortassis hoc Noctiluca existimatur venturum, si non duxeris comburendum, aliqua pauca ex acervo maximo in medium sub
proprio interdum sicut occurret menti sinthasma producam.
Profecto tota philosophia Deum colit, ex cuius amantissimo sinu tria genera potestatum supercelestium gubernationi presidentia rerum orbis terrarum prosiliunt. Primum habet Deum, quem ab imperio anthonomatice Plato
'Basileon' nominavit, omnium entium a se opificem solum, beatissima sua immortalitate vigentem. Secundum genus versatur circa providentiam quandam preclarissimo magistratu defunctam, que consistit in collustrandis
omnibus partibus orbis proque conservandis illis secundum uniuscuiusque partis dignitatem et gradum, fatum potestatum ipsarum velut vim quandam superiorum atque pedissequam illarum decretis mirifice ministrantem.
Postremo ex genere tertio fulget Platonis mens illa sublimis cunctis vitam inspirans, alens omnia, universorumque solertissima custos. Hanc, si Varroni credimus, nichil aliud esse putamus quam Deum ipsum iam memoratum.
Cum ergo ista subtiliter poeta rimatur, prorumpit novum canticum, dicens:
Iovis omnia plena,
Ille regit terras,
et illud:
Principio celum ac terras camposque liquentes
Lucentemque globum Lune Tytaniaque astra
Spiritus intus alit, totamque infusa per artus
Mens agitat molem, et magno se corpore miscet,
cum ceteris mille,
que legentibus oculis mentis a
livore purgatis promptissime patent.
Si divinam eternitatem contemplari delectat, Platonem habemus, ydeas eternas primum in mente divina ponentem - dicam sive cernentem - quas totus oculatus evangelista Iohannes non tacuit, ubi dixit: Quod factum est
in ipso vita erat. Hic Plato, homo divinus ptius quam humanus, ex latebris adhuc veritatis occulte duos fore mundos in lucem produxit: unum verum invisibilemque, in cuius intelligentia anima serenatur, qui Deus est
in se manens; alterum sensibilem, de quo asserit non scientiam sed stultorum animis opinionem posse generari, iuxta illud divinum: Et mundum tradidit disputationi eorum. Lege Aristotelem, cuncta mobilia ad uincum
immobilem Deum universa moventem non semel tantum reducentem, ex cuius veritatibus inconcussis non mediocres viri, sacre scientie professores divinam eternitatem moliuntur evidenter monstrare, sicut sepe docet sanctus
Thomas primo Contra Gentiles, Prima Parte, secundo Sentenciarum, et in pluribus locis.
Vis nosse eius magnitudinem infinitam incircumscriptibilemque maiestatis essentiam? Apud Empedoclem sic legimus scriptum: "Deus est sphera, cuius centrum ubique, circumferentia nusquam." Querisne unitatem essentie
contra falsam extimationem vulgarem pluralitatis deorum? Varronem legito atque Maronem, qui turbam deorum membra fore magni dei fatentur, aut sanctos eius more nostro, quos vulgus ignarum nomine venerabatur divino.
Testis est versiculus ille poete:
Celicole mei membra dei.
Prodest Mercurium Trimegistum Hermetem legisse, qui apud Augustinum, libro octavo De Civitate xxxii° scripsit: "Quoniam deos celestes, ide est veros sanctos, fecit summus Deus, alios autem deos, id est y dola, facit
homo terrenus, aliquando abolendos, quia resolvendi sunt in partes ex quibus componuntur, materia scilicet qualibet et demone."
Quin ymmo trium personarum maiestatem disinctam cum simplicissima unitate nature philosophorum littere tradunt. Ait enim idem antiquus Trimegistus Mercurius, quem ob insignem sapientiam inter deos priores ascripserunt
Argivi: "Monas genuit monadem, et in se ipsum suum reflecit ardorem," id est unus genuit unum. Notum est autem, sicut etiam tractat sanctus Thomas Parte Prima, quod de uno Deo loqui volebat.
Quam aperte de divina bonitate, propter quam omnia fecit, de qua potestate, qua cuncta creavit, de ipsius sapientie claritate, quia omnia ubique videt, in libris gentilium diserte leguntur, quibus farsi sunt codices
Cathlicorum! Nonne videtur aut quidam livor mentalis et vitiosus aut vane laudis ambitio vel certe quedam obstinatio, negans reddere que furtim ex dictis illorum fuerunt a nostris accepta vel rapta, cum prohibentur tam
sedulo legi? "Nichil est enim," apud Terrentium in Phormione, "quin male narrando possit depravari." De hiis enim Catholicis veris post Platonem qui, teste Augustino libro primo, capitulo xxv°, De Civitate, predicavit
Deum omnium naturarum auctorem, intelligentie datorem, et amoris et quo bene vivitur inspiratorem, sic ad Lucillium Anneus Seneca scribit: "Hec exemplaria rerum omnium Deus intra se habet numerosque uinversorum que agenda
sunt, et modos mente complexus est. Plenus hiis figuris est, quas Plato ydeas appellat, immortales, innumerabiles, immutabiles, infatigabiles. Itaque homines quidem pereunt, ipsa autem humanitas, ad quam homo effingitur,
permanet; et hominibus laborantibus et intereuntibus illa nil patitur." Et iterum in eadem epistola lii: "Queris quod sit propositum Deo? Bonitas est. Ita certe Plato ait: 'Que Deo faciendi mundum fuit causa? Bonus est,
bona fecit. Bono nulla cuiusquam boni invidia est.'" Item epistola lxxxiv: "Quid enim prodest ab homine aliquid esse secretum? Nichil Deo clusum est. Interest animis nostris et cogitationibus mediis intervenit; sic
intervenit, dico, tamquam aliquando discedat." Ecce quia, etsi magnopere dixit Dominus: Regnum Dei intra vos est, si dixit discipulis eius mentes castorum esse templum Dei et Spiritum Sanctum habitare in ipsis,
si specialiter, metaphorice tamen, divinus locus dicitur fore domus quedam superior mentis humane, sicut Augustins et ceteri doctores Catholici fideliter volunt, primo hec dixisse ethnici comprobantur. Unde illud Senece,
"Spiritus intra nos est," loquens de Deo vero, qui est solus latria venerandus, epistola xl. Ait etiam epistola lxxiv: "Miraris homines ad deos ire? Deus ad homines venit, ymmo, quod est proprius, in homines venit. Nulla
sine Deo mens bona est. Semina in corporibus humanis divina dispersa sunt que, si bonuscultor excipis, similia origini prodeunt et paria hiis ex quibus orta sunt surgunt; si malus, non aliter quam humus sterilis ac
palustris necat, ac demum creat purgamenta pro frugibus." Deum insuper esse id bonum quod omnia appetunt, non siluit providus Avicenna tractatu nonoMethaphysoce sue dicens: "Causa prima est desiderium universitatis
communiter." Et hec est intentio de hoc quod dixerunt antiqui, quod universitas habet motorem unum amabilem. Apud Ciceronem: "Deus est quedam mens soluta et libera, secreta ab omni connexione mortali, omnia sentiens
et movens, ipsaque predita motu sempiterno."
Sed si colendus Deus est mente, verbis, et factis, unde fertiliorem doctrinam poterimus haurire quam ex antiquo fonte sapientie secularis? Apud Plinium disces semper thura Deo fuisse oblata a nationibus universis,
genuflexiones esse perpetuas, et manuum elevationes in celum, sacrificia quoque vetustissima. Reperies etiam res publicas mira fecisse ob numen veneratum divinum. Omnia namque ponenda post religionem Romana civitas
semper duxit, cum ceteris que Valerius diffuse docet in primo. In Politica sacerdotem in qualibet civitate qui Deum veneretur et placet Aristoteles monet habendum. Legisti quam pulcre de hac materia Senecam breviter
disserentem: "Deum colit qui novit. Non querit ministros qui lintea et specula Iunonis teneant. Quid ni? Ipse humano generi ministrat: ubique et omnibus presto est. Homini nunquam satis profectum est, nisi qualem debet
Deum mente conceperit, omnia habentem, omnia tribuentem, beneficum gratis. Que causa est Deo benefaciendi? Natura. Errat si quis illum nocere putat. Nocere non potest nec accipere iniuriam qui nec facere. Ledere enim
ledique coniunctum est. Summa illa pulcherrima omnium natura Deum periculo eximit, neque periculosum fecit. Primus Dei cultus est Deum credere, deinde illi maiestatem suam reddere et bonitatem, sine qua nulla maiestas
est; scire illum esse qui presidet mundo, qui universa virtute sua temperat, qui humani generis tutelam gerit interdum curiosus singulorum. Hic nec dat malum, ne habet. Ceterum castigat quosdam et coercet et interrogat
penis et aliquando specie boni punit. Vis Deum propitiare? Bonus esto. Satis illum colit quisquis imitatus est." Audi nescio an ethnicum, solo nomine dicam Didimum, Bramanorum regem, ad magnum Alexandrum scribentem:
"Non suscipit Deus sacra sanguine, cultum diligit incruentum." Verbo proportionatur ornatibus, quod solum ei cum homine est, suaque similitudine delectatur, nam Verbum Deus est. Hoc mundum creavit, hoc regit, et alit
omnia; hoc diligimus, ex hoc spiritum trahimus, si quidem Deus ipse spiritus atque mens est. Et ideo non terrenis diviciis nec largitate munifica sed religiosis operibus et gratiarum actione placatur. Nonne totam legem
et prophetas caritatem continentem libri tradunt ipsorum? Certe si licuit Apostolo dicere, Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, et quod dilectio Dei et similiter ordinatus amor proximi non operatur malum,
dubie video quare michi non libet eandem sententiam in membranis similibus intueri. Numquid potius dicentes quam dicta sunt intuendi? Et ubi erit illud Ciceronis quod pro regula suis discipulis tradidit Augustinus: "Non
te moveat dicentis auctoritas, nec quis hoc quid dicat attendendum est." Legitur namque hec divina sententio inter dicta gentilium. Ait equidem Seneca epistola lxxii: "Summum bonum est quod honestum est. Et quod magis
admireris, unum bonum est quod honestum est; cetera falsa et adulterina bona sunt. Hoc, si persuaseris tibi et virtutem adamaveris - amare enim parum est quicquid illa contigerit - id tibi, qualecumque aliis videbitur,
faustum felixque erit," et cetera ibi.
Quantum vero mens humana proficiat circa cognitionem angelorum volumina paganorum legendo, noverunt familiares Socratis cum suo angelo frequentius colloquentis, Lucium Apulegium De Deo Socratis videntes, Platonis
doctrinam sectantes, determinantis eos a Deo creatos quods more scripture sacre non falso deos vocavit, Augustino referente libro nono, capitulo xxxiii°, De Civitate Dei, noscentes librum De Secretis Secretorum, cum
pluribus aliis tractatibus et sermonibus quos illorum hominum genus studiosa cura conscripsit. Certe Avicenna, sectator nature, singulos angelos singulis speciebus animalium preposuit, sicut de Aristotle fertur cuilibet
singularium hominum menti angelos, bonum et malum, cum Catholicis nostris dedisse. Sed et si legeris Methaphisicam utriusque, nonne tot reperies substantias separatas orbium dirigere motus et celis presidere deifica
potestate, quot circulos in eis motus necessitas ponit, ut patet libro undecimo Aristotelis et Avicenne nono tractatu? Porphirius quoque distinxit inter angelos qui ad nos deorsum descendunt et qui, degentes in terris,
altitudinem rerum aut que sunt Patris declarant.
Item que sint beate anime qualiterque fiant beate tam profunde quam late tradiderunt philosophorum commenta. Quid enim sibi vult tanta turba deorum ob egregia facinora in celeste lumen translata? Hinc Anneus ad Lucillium
de Africano scriptitans ait: "Animum quidem eius in celum, ex quo erat, redisse persuadeo michi, non quia magnos exercitus duxit - hos enim Cambises furiosus ac furore feliciter usus habuit - sed ob egregiam moderationem
pietatemque, quam magis in illo admiror cum reliquit patriam quam cum defendit." Quantis radiis luminis huiusmodi eorum rutilent libri! Soli ignorare videntur illi fideles qui neque legunt et fortassis nesciunt et ceteros
legere vetant. Habetne sacra scriptura de hac re clariorem sententiam quam sit illud Senece epistola lxxxiii. "Tunc animus noster habebit quod gratuletur sibi, cum emissus his tenebris in quibus voluptatur non tenui visu
clara prospexerit sed totum diem admiserit et redditus celo suo fuerit, cum receperit locum quem occupavit sorte nascendi; sursum illum vocant initia sua"? Ad Ciceronem De Senectute scribentem et multos alios mitto qui
volunt huius rei antiquorum oppiniones videre. Futuram vitam animarumque immortalitatem omnis summe felicitatis inquisitio, circa quam maximi viri generis huius tam generose quam fructuose et curiose versantur, talem
illam diffinientes qualis in hac vita mortali haberi non potest, plenius protestantur. Auctore enim Aristotele libro De Vegetabilibus et PLantis: "Tria sunt, ut ait Empedocles, in tota rerum varietate precipua, scilicet
nobilis affluentie contemptus, future felicitatis appetitus, et mentis illustratio; quorum primo nichil honestius, secundo nichil felicius, tertio ad amborum adeptionem nichil efficacius." Proponat hic pro ceteris unus
verba veritatis, et Seneca dicat, qui aliorum sententias redegit in unum. Epistola enim cii inter multa sic ait: "Iam disce, Lucille, quam naturale sit in inmensum mentem suam extendere! Magna et generosa res est humanus
animus: nullos sibi poni nisi communes cum Deo terminos patitur. Primum, humilem non accipit patriam, non Ephesum, non Alexandriam, aut si quod etiamnunc frequentius oculis latiusve videt." Sequitur deinde: "Cum venerit
dies ille qui mixtum hic divini humanique secernet, tempus hic, ubi venert, ipse me diei reddam. Nec nunc sine illis sum sed gravi terre mole detineor. Per has mortalis evi moras illi meliori vite longiorique preluditur."
Et post: "Aliquando nature tibi archana detegentur, discutieturque ista caligo, et lux undique clara perveniet. Ymaginare tecum, quantus ille sit fulgor, tot syderibus inter se lumen miscentibus. Nulla serenum umbra
turbabit; equaliter splendebit omne celi latus; dies et nox aeris infimi cessabunt. Tunc in tenebris visisse te dices, cum totam lucem et totus aspexeris, quam nunc per angustissimas oculorum vias anguste intueris. Et
tamen admiraris illam iam procul. Quod tibi videbitur divina lux, cum illam suo loco videbis?" Certe hic legerat Platonem animas circa busta corporum ponentem errantes. Viderat Aristotilem diffinientem a nostro corpore
discedere spiritum, tamquam perpetuum a corruptibili, sicut non ex potentia meterie, ut forme substantiales brutorum, sed ab extra suum susceperat esse. Non ignorabat desiderium Ciceronis a corpore egredi cupientis, ut
suum optimum revideret Catonem. Minime ipsum latebat Salustius egregia facinora sicut animas immortalia fore describens. Acceperat ab Ovidio:
Morte carent anime.
Socratem, Pycthagoram, Democritum, atque Prophirium, milleque tales lectione noverat viros, quorum quilibet de immortalitate anime fideliter disputavit. Hoc quoque legendum et speculandum arbitrabatur precipue, sicut
epistola lxvi scribit dicens: "Ego nesciam unde descenderim? Semel hec mihi videnda sunt, an sepe nascendum? Quo hinc iturus sum? Que sedes expectet animam solutam legibus servitutis humane? Vetas me celo interesse, id
est, iubes me vivere capite demisso?" "Apud Zenofontem quidem," inquit Tullius libro De Senectute, "Oyrus maior moriens dixit: 'Nolite arbitrari, o filii karissimi michi, me, cum a vobis recessero, nusquam aut nullum
fore. Nec enim, dum essem vobiscum, animum meum videbatis; sed eum esse in hoc corpore ex eis rebus quas gerebam intelligebatis. Eundem igitur esse credite, etiam si nullum videbitis.'" Avicenna quoque, non minimus
scrutator nature, in sexto Naturalium specialem egit tractatum de immortalitate anime, probans nullam preesistere materie cuius efficitur quiditativa substantia, ut sint omnes speciei eiusdem; et non sicut angeli, quorum
quilibet specifice distat ab altero, quem se non legisse demonstrant in scientia veritatis min ores, dum lumen Ecclesie, clarum sanctum Thomam, impugnare conantur.
Qui preterea sunt isti fidei Christiane truces hostes qui vetant testimonium philosophie de Furiis, Cerbero, penisque infernalibus tam sedulo per Mantuanum, Sulmonensem, Cordebensem Tragicum, Romanosque Salustium et
Valerium, cum ceteris innumerabilibus, diffusius predicantes? Quid est enim utilius vulgo quam timere? Qui libri sacri taxuerunt clariorem sermonem de penis miserime vite future, quibus terrentur quos non trahit amor
dulcis divinus, quam faciant qui secularium litterarum certi nuncupantur doctores seu doctiores scriptores? Hinc Seneca, quem tamquam omnium collectorem et magis communem minusve utrique parti suspectum frequento,
epistola acii summatim sparsa reducens in culmum dicit: "Philosophia paci fovet et genus humanum ad concordiam vocat. Artifex vite est et alias artes sub suo dominio habet. Nam cui servit vita, illi quoque vite ornamenta
deserviunt. Ceterum ad beatum statum tendit, illo vias aperit, illo ducitl que sint mala et que videantur ostendit, vanitatem mentibus exuit, solidam magnitudinem tribuit, totius nature notitiam ac sui tradit. Quid sint
dii qualesque declarat, quid inferi, quid lares, quid genii, quid manes, que numinum forma anime perpetue, ubi consistant, quid agant, quid possint, quid velint?" Hec Seneca.
Postremo cum religio nostra sit per fidem Christi a ceterorum precipue sectis distincta et ob hoc ab omnibus impugnetur, quam utile erit Christianis scire que de suo Christo habent, si que habent secularium carte, ut cum
Holoferne a Iudith suo confodiantur mucrone! Certe non minus utilis videtur lectio naturalium librorum ad veram fidem tuendam quam meditatio scripture Iudeorum ad ipsorum perfidiam revincendam. Quisquis enim testamentum
vetus me legere vetat, me prohibet credere Christum; et qui de hac materia testimonia vera philosophorum refellit, sincere fidei veritati resistit. Eadem enim veritas, a cuiuscumque ore dicatur, sui identitatem non mutat.
Nonne nos infidelem fideique inimicum esse censemus eum qui Sibillinos libros comburi manadavit, eo quod de futuro rege nascituro et imperio transituro Romano ad illum regem divinum tam luculenter tractabant? Non
venissent utique magi, primitie gentium, Christum adoraturi squalentem in pannis, nisi in suis libris de ipso mira novaque sub stella legissent. Hinc 'magi' linguq Caldea, nostra 'sapientes' dicuntur, teste Apulegio,
libro De Magia. Ecce Plato, Katherina prodente, Deum predixit futurum in carne et torquendum in ligno. Virginum conceptum fore possibilem, perdicum et equarum exemplis, Aristotiles et Virgilius tradunt. Albumazar quoque,
tam in libro Coniunctionum quam in Introductorio suo, religionem Christianorum futuram vidit et visam descripsit, atque virginem parituram Yhesum clare predixit. Sibille quam plures, auctoribus Firmiano Lactantio, divo
Augustino, beatissimo Ieronimo, Isidoro, cum non paucis, de Christi nativitate non modica cecinerunt. Illa scripsit viginti et octo versus, quorum initia habent in Greco: Iesius Creistos tenei yos sother, id est, Yhesus
Christus Dei filius Salvator. Alia de novem solibus, a centum senatoribus una nocte visis in somnis, expositorium scripsit atque in quarto sole Christum de Virgine nasciturum mirabili luce et facunda veritate depromit.
Altera Octaviano in sydero circulo parvulum cum matre Virgine demonstrat et in ara celi ad adorandum conspectum invitat. Augustini et Ieronimi bellum infensum dimitto, quorum primus vult de Christi nativitate Virgilium
prophetasse, ubi ait,
Iam reddit et Virgo, redeunt Saturnia regna,
Iam nova progenies celo demittitur alto;
alter vero nauseat intellectum prefatum. Anne Ovidium in tanta re memorabor, qui quasi factum, non tantum fiendum, in libro De Vetula ex dictis Albumazar hanc nativitatem divinam mendicando cantavit, nisi potius sit dicendum quod alter quidam tam dicta quam nomen usurpaverit sibi? Preterea Alcoranus, ethnicorum decretum, Christum veneratur, ut flatum divinum de Virgine natum, impassibilem, ad dextram Dei sedentem, et mundi totius iudicem futurum testatur. Cur, michi hostis et Deo, meum Christum ubique divinum et querere et quesitum reperire me vetas? Tibi profecto Ecclesia tota Catholica obstat, que in ortu Salvatoris vocat incredulos ad audiendam Sibillam, et ait:
Ysaias cecinit,
Synagoga meminit,
Nunquam tamen desinit
Esse ceca.
Si non suis vatibus,
Credat vel gentilibus,
Sibillinis versibus
Hec predicta.
Infelix propera,
Crede vel vetera;
Cur
dampnaberis
Gens misera?
Quem docet littera,
Natum considera:
Ipsum genuit
Puerpera.
Si suo denique Iosepho crederet Iudeus, scribenti, "Fuit eis temporibus sapiens vir, si virum ipsum dicere fas est; erat enim mirabilium operum effector et doctor, et plures Iudeorum et multos de gentibus sibi
adiunxit; Christus hic erat," et cetera, - in sua obstinatione non perduraret dampnatus. Hunc philosophorum precipuus, recitante Augustino libro xix° De Civitate, capitulo xxii° et xxiii°, Christum piissimum Porphirius,
quanquam Christianorum acerrimus inimicus, deorum oraculis protestatur.
Iam si mundi finem et extremum iudicium mirabile, verum, stupendumque miraculum nos oportet inconcussa fide credere pariter et fateri, Sibilla iuvat clarum testimonium apponendo, que ait:
Iudicii signum tellus sudore madescet,
E celo rex adveniet per secula futurus,
Scilicet in carne presens, ut iudicet orbem.
Unde Deum cernent incredulus atque fidelis, et cetera iam notissima orbi. Qui legit Tragicum in Thieste, nonne de hora mundi suprema, qua in primum habet redire chaos, clarum venatur sermonem? Non tacuit idem Ovidium primo Methamorum dicens:
Esse quoque in fatis reminiscitur, affore tempus
Quo mare, quo tellus, correpta regna celi
Ardeat, et mundi moles operosa laboret.
Simile tradit Lucanus in principio sui Belli plusquam Civilis. hec enim veritas videtur sapientum animis fore inserta et tamquam per se noto, cum sciant quod, quando opifex rerum volet ab earum cessare custodia, nichilum reducentur in primum. Hinc moralis Seneca epistola lix. "Manent enim cuncta, non quia defenduntur cura regentis; immortalia tutore non egerent. Hex conservat artifex, fragilitatem materie vi sua vincens." Pauca hex et non plura brevitas argumenti ex immenso florente prato gentilium legere iussit me libris carentem et memoria debilius habetatum.