Capitulum 20 (E. Hunt ed., pp.163-8)
Tangendum est in hoc articulo secundo iuxta promissum quod philosophorum traditiones fidei sinceritati sint adverse. Et primo presuppono cum semper memorando Augustino nil subtilius fide requiri, nil fructuosius inveniri, sed nullibi periculosius errari, ideoque cautissime incedendum est cum ea que sunt fidei tractantur. Secundo cum Paulo per se notum premitto quod fides est substantia sperandarum rerum, argumentum non apparentium, quod pro parte secunda sic intelligo, quod de non visis seu de non apparentibus per viam nature nullum est robustius argumentum quam fides. Tertio pro fundamento dictum Christi accipio, scilicet quod ea que sunt fidei Deus gloriosus abscondit a sapientibus et prudentibus huius mundi et revelavit ea parvulis.
Nunc volo triplici ratione probare non posse per studium philosophorum fidem haberi neque roborari sed facilius habitam perdi. Prima ratio est, quia disputando per viam nature persuasiones ab intellectu humanitus capte solum apparenter procedunt. Secunda est, quia superbi et de propria virtute confisi, asseverando in quolibet, ad inventum prorumpunt et pertinaciter illa defendunt. Tertia ratio est, quia vera sine falsorum mixtura non tradunt. Hec tria nota sunt, et tamen ipsa declaro. Libertate siquidem avidus intellectus humanus, libere voluntatis inseparandus sodalis, sue nature nunquam inmemor, captivari odit, fugitque servitutis iugum quantum valet, nisi usu mansuetus effectus, velut taurus ferox domatus sub infantuli virga ut agnus mitis minetur. At ubi fuerit diutius cum inserta libertate nutritus, omni feritate repletus, potius per silvarum devia fugit quam docti pastoris virilis etiam saginandus virgis vel pabulis mansuescat. Sat est hoc inter homines clarum, cum videamus mulierculas ab ineunte infantia lacte fidei educatas atque scolaribus actibus inexpertas quid sit silogismus, quid consequentia, quid enthimema, quidve recta forma seu sophisticum argumentum ignaras, cito credere et fidei leviter obtemperare mandatis, ad que scolastici et maxime qui de rerum naturis et siderum motibus latius disputarunt sunt difficiles valde. Hii effectus sunt noti et causa verior assignari non potest nisi, ut prefertur, quia ibi intellectus usum libertatis ignorat mature, sub fidei vinculis subiugatus. Hic vero lasciviens omnino captivari recusat; quapropter, si sola fide opus est ad salutem, tria observanda videntur. Primum ut in limine humane vite regende credendis opera detur, quia “oportet addiscentem credere,” et “que nova testa capit, inveterata sapit.” Ego quidem arbitror precipuam rationem esse quo fidem tenent Christiani et ethnici negant, quia isti in ea et illi contra eam in infantia educati fuerunt. Secundum est quod, antequam in mentibus extiterit fides fundata, non concedatur illis ethnicorum scriptura, que aut fidei adversatur in cortice aut nichil admittit quod ratione naturali non capit, nisi id fuerit opere demonis procuratum. Hinc Ysodorus libro De Summo Bono fideliter ait:
Et si aliquo forte casu ante plenam doctrinam fidei acquisitam aliquem credimus dyalecticis implicandum, saltem sit doctor fidei zelator, qui simul tradat utrumque, ne contingat (ut fieri assolet) quod, dum sapientia vana queritur, vere sapientie, que fides est, via precludatur. Tertium est ne fides, dum traditur persuasionibus, coloretur quasi demonstrationibus in mentibus simplicium derelictis. Nam dum quis se putat rationibus victum, veritati cedere demonstrate et resistere simplicitati assuescit; at ubi forte processu temporis non demonstratum sed persuasum fuisse perceperit, negare inclinatur credenda, que prius velut demonstrata concepit. Nullum violentum perpetuum; nihil extra proprios terminos tractum liberum. Non in humane sapientie verbis voluit Deus fidem simplicem diffundi sed in spiritu et veritate: ideo, infirma mundi elegit, ut fortia queque confunderet Deus, qui non per versutos dialecticos sed per simplices Apostolos ipsam fidem late plantavit et irrigavit plantatam.
Si igitur laudantur Athenienses quo Prothagore sophiste libros decreto publico cremaverint, auctore Ieronimo Contra Iuvinianum, apud quos fuit tantus zelus circa religionem vel sectam deorum suorum ut Anaxagoram eorum gloriam (mirante tamen id Augustino) necarent, quia solem quem colebant non deum sed lapidem asserebat et docebat publice, quid debent Christiani de philosophorum agere libris vel sentire, qui multorum errorum radices plantarunt? Rufini enim verba fideliter recitabo: “Cum per multos dies,” inquit, “in episcoporum trecenti decem et octo residentium concilio questio verteretur, opinione commoti philosophi quoque et dyaletici opinatissimi convenerunt, in quibus animi quidam insignis cum episcopis nostris etiam in dyaletica eruditis conflictum cotidie movebat summi certaminis, nec concludi a quoquam poterat aut constringi. Tanta enim dicendi arte obiectis questionibus occurrebat ut, ubi maxime putaretur abstrictus, velut anguis lubricus laberetur. Sed ut ostenderet Deus quod non in sermone est regnum Dei sed in veritate, per simplicem confessorem superavit illum astutum serpentem.” Idem recitat fere Cassiodorus in Tripartita, etiam id ipsum Rufinus de Eumoniano, sectatore Arrii. Hoc est quod fuerint phylosophi et dyaletici et ob id errores invenisse, disputasse, scripisse, et omnibus versutiis defendisse.
Simile notat Ysidorus diffusius tamen in libro Ethimologiarum. Ait enim: “Philosophorum errores etiam apud Ecclesiam introduxerunt hereses. Inde ‘conas,’ id est secula eterna, et ‘forme,’ id est species vel ydee vel intelligentie eterne, ut Valentinus Platonicus; inde apud Arrium Trinitas nominis, scilicet cum trinitate substantie, et apud Valentinum Platonicus furor; inde Marcionis Deus melior de tranquillitate a Stoicis venit. Posuit enim Marcio unum Deum iniustum et furiosum, alterum bonum et pium atque tranquillum. Ut anima interire dicatur, Epicurus observatur; et ut carnis resurrectio et restitutio negetur, de vana omnium philosophorum scola summitur. Et ubi materia Deo equatur, Zenonis disciplina est, quia posuit eam Deo coeternam; et ubi quid de Deo igneo legitur, Heraclitus intervenit. Eadem materia apud philosophos et apud hereticos voluptatur.” Hec Ysidorus, glosulis quibusdam exceptis. Iterum dicit: “Heresis ab electione vocatur, quod scilicet unusquisque id sibi elegit quod melius sibi esse videtur, ut philosophi Peripatetici, Academici, Epicuri, et Stoici.”
O utinam nostri quoque, qui dyaletica, phisica, poesia, et fonte redolent Tulliano, mixturam quoque non confecerint opinionum multarum! Scio (prothdolor!) scio que proferant in secretis, quid loquantur, cum arbiter extraneus non apparet. Exterius in quam multis, solo nomine tamen, viget religio Christi, in quorum mentibus non est Christus per fidem et per gratiam minus! Iam equidem non contingit videre aliquem in amicitia Tullianum, moralem in Seneca, cum Epicuro herbis contentum, mundi contemptorem cum Dyogene, cum Aristotele solertem ratiocinatorem, theologum cum Platone, cum Zenone constantem, letum in adversis cum Socrate, cum Catone expectantem alacriter dulcedinem mortis, neque cum Christo virum in cunctis perfectum. Sed omnia confusa in quoddam falsum vetustissimum rediere cahos; si tamen bona supersunt aliqua, patentibus malis admixta. Audeo dicere omnia hec accessisse ex immoderato scientie secularis ardore. Tum quidem quia convertibilis intellectus creatus talis efficitur qualem sinit esse predicatum eiusdem, voluntas quoque eorum fragrat amore, quorum in intellectu radios sentit; tum etiam quia clericorum vita, secularium directiva, defecit ex quo, fidei simplicitate relicta, vanis litteris operam dedit. Profitentur hec non solum codices fidelium litterarum sed quorumdam modernorum simpliciter viventium, aut sine dyaleticis predicantium fructus aliqui animarum, qui non oriuntur ex doctorum humane sapientie verbis. Argumentum ab experientia locorum maximum tenet et demonstrationem generat evidentem.