The Digital Lucula/noctis Project

_______________________________________________


Capitulum 21 (E. Hunt ed., pp.169-175)

Eque vitande sunt scole gentilium propter presumptionem, qua inopinata tamquam incerta prorumpunt, sicut propter modum secundum quem disputando procedunt. Nam ratione cum sanctorum assertione docente, nullum ens sua virtute supra se elevatur, sed opus est auxilio superioris agentis. Nunquam aqua fervet neque lapis ascendit aut anima redit ad corpus exanime, nisi ab extra potens agens agat in passum. Scire autem infinitum a finita potentia, quod est ab intellectu creato Deum comprendi propria investigatione, est illud fabulosum portentum quo fertur Gigantes voluisse, montibus monti suspensis, rapere celos, inde summo Iove repulso. Quod non parabolice sed sub historia vera factum sacre littere notant, cum quendam robustum venatorem coram Domino, qui, non feris sed Deo infestus, sua inquisitione superba cepit turrim erigere, cuius cacumen pertingeret celum, et nomen eius celebre haberetur in orbe. Erat enim prius terra labii unius eorundemque sermonum, quia non erat nisi una religio et unica fides ab uno Deo per unum patrem Noe omnibus predicata. At ubi ille tumidus cepit velle naturalem scientiam ad methaphisicam transportare, non Vulcani fulmine ictus sed lingue confusione a Deo fuit percussus, donec veniret Spiritus Sanctus sensibili specie linguas confusas in unam fidem per sanctos Apostolos plene reducens.

Non est hoc ad libitum legentis verbum excerptum morale sed latens sub vero cortice sensus. Nam tunc primo, autore Ysidoro, dii adorati sunt quando Faleg natus est; ob id vocatus ‘divisio,’ sicut in nostram linguam translatum ‘Faleg’ interpretatur. Non posse autem divinum proprium esse cognosci eo non revelante, testis est Salomon, ymmo ipse rerum effector per Salomonem dicens: Que autem in celis sunt quis investigabit aut sensum tuum quis sciet, nisi tu dederis et miseris Spiritum Sanctum tuum de altissimis? Nonne confusum est labium in universa terra, ex quo humana presumptio deprehendere voluit quid esset Deus, ab ipso prius suscepto quia est et quia esset id quo maius cogitari non possit? Cum tot emerserint opiniones ex ipsa ydra Herculea ut, nisi Sancti Spiritus ignis eam comburat, pullulent capita mortifera, ubi creduntur priora succisa.

“Relatum est enim,” ut recitem verba divi Augustini De Civitate Dei, “in litteras doctissimum pontificem Scevolam disputasse tria genera tradita deorum: unum a poetis, alterum a philosophis, tertium a principibus civitatum. Primum genus nugatorium dicit esse, quod multa de hiis fingantur indigna; secundum non congruere civitatibus, quod habeant aliqua supervacua; aliqua autem obsit populis nosse. Que sunt autem illa que prolata in multitudine nocent? Hec, inquit, non esse deos Herculem, Esculapium, Castorem et Pollucem. Expedire igitur existimat falli in religione civitates, quod quidem non tacuit Varro deridendo dicens: ‘Preclara religio, quo confugiat liberandus infirmus, et cum veritatem qua liberetur inquirat, credatur ei expedire quod fallitur.’” Genus deorum traditum a poetis ita est turpe atque nephandum, ut non modo celicolas sed et ipsos latrones atque siccarios eos pudeat imitari. Quod enim facinus, scelus, et iniquitas potest nominari, que de illorum diis non referant causa lucri populares poete? Verum si dicatur aut illa vera non esse sed ficta aut naturalia parabolice dicta seu historica ab homine ad Deum translata, hoc est quod precipue vetat ea a Christianis legenda; nam legere falsa pro veris prohibitum est etiam a lege nature. Legere falsa ut falsa supervacuum est, et scriptum est in lege Dei: Odisti omnes observantes vanitates supervacue. Si naturalia sunt que de numinibus a poetis finguntur, sicut magis scioli partem Virgilii et Nasonis exponunt, certum est quod phisicam et astrologiam supponunt, quibus non est etas infantilis imbuta, apud quam maxime poetarum studium reservatum videtur, traditum per illos qui utrumque ignorant. Et ergo restat eos nonnisi sumere falsa, quod est detestandum. Simile dico cum hominum vitia referuntur in deos, ut Dannes Acrisii oppressa narratur a Iove in aurum converso, ad insinuandum mulieris pudicitiam auro fuisse corruptam. Nam sic loquendo excusantur iniqui, vitia laudantur, et cultus humiliatur divinus. Numquid hec sunt pueris tradenda? Fundaturne sic Catholica fides? Hiis numquid initiis generatur Christus in mentibus illis lacte veritatis fovendis? Talibus magis senes intendant fide robusti, prediti scientia, contra ethnicos pugnare parati, si etiam hoc expedit et non magis in simplicitate doctrine virtute Spiritus Sancti et recte conscientie dono cum piscatoribus predicare inrefragabilem veritatem.

Philosophicum autem genus deorum ita est obnoxium religioni Christiane ut principalis intentio Christi fuerit per suos predicatores illud delere. Nempe teste Salomone in libro Sapientie, Paulo id approbante in principio epistole ad Romanos, Augustino xivo De Trinitate idem demonstrante, a philosophis deorum pluralitas est orta et ydolorum cultura dampnanda. Itaque dum presumptuosa investigatione Deum conati sunt invenire, tandem ad demones terminati, mundum ydolis impleverunt. Et nunc iterum existimatur expedire revocare phisicos, ydola suscitare, demones adorare. Numquid expectamus alios Antichristos, dampnamus Apostolos, et tyrocinium martirum sanctorum culpamus, qui cum tanto labore, sanguine fuso, sevissimis perlatis tormentis, ydolorum culturam ad nichilum redigerunt? Ysidori verba recitabo dicentis: “Philosophi theologi, Deum querentes, varie opinati sunt, dicentes eum esse mundum, ut Dyonisius Stoicus; nunc mentem, nunc aquam, ut Thales Milesius; animum lucidum, ut Pictagoras; mentem solam, ut Cicero; mentem et spiritum, ut Maro; deum sine tempore incommutabilem, ut Plato; quidam, creatorem et arbitrum et iudicem, ut Platonici; inexercitatum et otiosum, ut Epicuri; quidam eum vocant naturam, ut phisici; Pictagoras quoque ex numeris Deum componit.” Hec Ysidorus. Sed cum mens hominis fuit a Deo in regione dissimilitudinis longius evagata, opere hostis antiqui ad tantam devenit insaniam ut, sicut illa iam non hominis sed bruti potentia verius diceretur, sic gloriam omnipotentis Dei mutavit gens illa in species volucrum, quadrupedum, et serpentium; et dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt, in tantam turpitudinem incidentes quod erubesco etiam cum honesto Paulo Apostolo calamo recitare. Tales fuerunt poetarum et philosophorum turpes, infandi, et habominabiles fructus; et tales adhuc nutriunt comas et caudas trahunt! Vereor ne, ubicumque vigent ipsorum ginasia, scateant et eorum scelera miseranda. Et inveniunt lectores, protectores, fautores; hiis laceratis qui eorum mala desiderant enervare, ut Christus sit notus sincera doctrina et plene imitatione virtutum, ab omnibus veneratus.

Memini me legisse Senecam in quadam epistola de diis philosophorum, ni fallor, sic dicentem: “Quid est aliud natura quam Deus et divina ratio toti mundo partibusque eius inserta? Quotiens volens licet tibi hunc auctorem rerum nostrarum compellare; et Iovem illum maximum ac optimum rite dices et Sconantem et Scatorem, qui, non ut Stoyci tradiderunt, ex eo quod post votum susceptum acies Romanorum fugientium steterit, sed quo stant beneficio eius omnia, stator stabilitorque est. Hunc eundem et fatum si dixeris, non mentieris; namque fatum nichil aliud est quam series implexa causarum. Ille est prima omnium causarum, ex qua cetere pendent. Quecumque voles, illi nomina proprie aptabis, vim aliquam celestium rerum continentia. Tot appellationes eius possunt esse quot munera. Hunc et Liberum patrem et Herculem et Mercurium nostri putant: Liberum patrem, quia omnium parens sit, quod primum inventa seminalis vis est consultura per voluptatem; Herculem, quia vis eius invicta sit, quandocumque laxata fuerit operibus editis in ignem recessura; Mercurium, quia ratio penes ipsum est, numerusque et ordo et scientia. Quocumque te flexeris, ibi illum videbis occurrentem tibi. Nichil ab illo vacat; opus suum ipse implet. Ergo nichil agis, ingratissime mortalium, quod te negas Deo debere sed nature, quia nec natura sine Deo est neque Deus sine natura; utrumque distat officio,” et cetera que lucide prosequitur Aurelius Augustinus quarto libro De Civitate Dei, presertim in capitulis xo et xio. Bona videntur dicere et vere theologie satis propinqua. Sed quante pernicie, vanitates, et superfluitates in hiis positionibus obversentur, sciunt fere omnes qui inde vacui et scelestes emergunt. Propter hoc beatissimus doctor Ieronimus in epistola ad Damasum de prodigo filio, tractans verba Pauli quibus prohibet Christianos cum ydoloticis participare, sic ait: “Nonne tibi videtur sub aliis verbis Paulus dicere: ‘Ne legas philosophos, oratores, poetas; ne in eorum lectione requiescas?’” Et post: “Absit quod in ore Christiano sonet Iupiter omnipotens et Mercule et Mercastor et cetera magis portenta quam nomina.”

Si autem tandem loquimur de illo genere deorum qui nuncupatur civilis, tot reperiuntur dii quot apud Christianos habentur sancti unius Dei cultores. Nam deos ethnici asserunt quos olim fuisse homines historie produnt, et pro uniuscuiusque vita vel meritis coli apud suos ceperunt. Sic apud Egyptum Ysis, Iovis apud Cretam, apud Mauros Iuba, Faunus apud Latinos, apud Romanos Quirinus, Minerva apud Athenas, apud Samum Iuno, Venus apud Paphum, apud Lemnos Vulcanus, Liber apud Naxos, apud Delos Apollo; in quorum etiam laudibus, populis placere volentes, accesserunt poete et compositis carminibus in celum equidem eos transtulerunt. Inde paulatim hunc errorem, suadentibus demonibus, inrexit in posteros, ut quos illi pro sola nominis reverentia honorarunt successores eorum colerent deos. Hac illusione delectatus, unius veri Dei hostis versutus, adeptus partem honoris, quem in sui principio concupivit, dicens: Ascendam in celum et ero similis Altissimo, circa simulacra hominum cepit mira operari et taliter in ipsis latitare, ut vere sit dictum: Omnes dii gentium demonia, Dominus autem celos fecit. Hic veritatis subversor, in specie candide bovis subvectus per aera, sicut Plinius se vidisse testatur, non paucos, non raro, non denique tantum plebeios et ignaros ad se adorandum Memphos attraxit; et, auctore Valerio, in serpentis effigie Esculapium Romam advexit. Ecce ad quid hominum profecit ambitio, que tendens in altum cadit ab alto, et celum pulsans intrat profundum. Philosophari quippe, ut visum est sibi, cepit in Deo, et inde gradatim recedens est ad Cerberum devoluta. Primi crimina laudant, secundi suscipiunt illa, sed tertii nutriunt; et reprehenduntur qui prohibent eorum conversationes habendas. Qui Christum non recipiunt, expellunt; qui non predicant, impugnant; sunt contra eum qui non sunt cum illo; atque dispergunt lapides sanctuarii qui non colligunt secum ad unum ovile et unum pastorem.