Capitulum 22 (E. Hunt ed., pp.176-184)
Nunc pro absolutione partis opposite tertium membrum promissum transcurro, ubi dicebam quod gentiles miscent falsissima veris et ideo penitus a Christianorum finibus propellendi. Huius dicti suppositum est notum ex premissis. Erraverunt enim cuncti ethnicorum scriptores, qui de hiis que pertinent ad fidem aliquid tetigerunt. Hoc autem dupliciter, primo quoad formam et secundo quoad materiam. Quantum ad formam, quia putaverunt omnia investiganda per viam nature, et que ratione naturali comprehendi non possunt vera non esse; et hinc factum est, ut nunquam devenerint in notitiam sive assensum trium Personarum, partus Virginis, resurrectionis future, et huiusmodi, sicut tradit Apostolus ad Corintios secundo dicens: Loquimur Dei sapientiam in ministerio, que abscondita est, quam predestinavit Deus ante secula in gloriam nostram, quam nemo principum seculi huius cognovit, id est philosophorum, prout ibi glosa ordinaria sentit. Neque obstat quod idem Romanos alloquens dicit: Quod notum est Dei manifestum est illis. Nam sicut docet sanctus Doctor primo Contra Gentiles: “Deum esse non est articulus fidei, sed quedam veritas per se nota, silogismo non egens, sed prebens. Cognoscitur enim quia est sed non quid est.” Scimus quia anima est sed non quid anima sit. Ubi vero voluerit quispiam per rationem naturalem de horum quiditate certificari per viam nature, tria mala facit. Primum est quia derogat dignitati fidei. Est enim fides de hiis que humanam naturam excedunt, quam dicit Apostolus de non apparentibus esse. Secundum malum est quia opponitur utilitati fidei; nam cum nulla ratio ad ipsius profunditatem pertingat, omnis processus qui videtur ratio nuncupandus est persuasio pura, quam si obieceris dyaletico, ut credat, deridebit totam fidem, veritatem existimans simplices suos articulos firmissime confiteri, persuasionibus similibus deceptos. Quare sola divina auctoritate est fides Catholica roboranda.
Ait namque maximus Dyonisius libro De Divinis Nominibus: “Si est aliquis qui totaliter eloquiis resistat, longe erit a nostra philosophia; si autem ad veritatem eloquiorum sacrorum respicit, hoc et nos canone utimur.”
Tertium malum inductum est prolata falsitas circa, ymmo contra, religionem verissimam. Erraverunt enim circa divinam essentiam, sicut pretractum est. Apud Athenas siquidem Homerus dixit inter se deos confligere bellis, Seneca et Plinius aliqua posse homines que non valeant dii, licet hic error sit magis verbalis quam essentialis, sed ex intentione posita et sophismatibus fulta, in illa ferarum silva necantia virulenta portenta. Hec inter multa latrant et discurrunt, animas erroribus inlaqueando. Deum namque quidam eorum ylem esse, alii elementa, sidera nonnulli affirmarunt. Intentionibus quibusdam vicissim succedentibus, Deum mobilem predicarunt plures; quidam eum cuiuslibet rei formam et ceteri tantum celi esse formalem subsistentiam dogmatizant, quos tamen, undecimo Methaphisice, belua Commentator conatur evertere. Ibi reperies pluralitatem deorum, quos primo seminavit in paradiso hostis antiquus: Deum non cognoscere que sunt extra eundem aut tantum universalia, prout sunt quedam ydee vel substantie separate sive ipsa particularia, solum in suis causis intueri. Sunt ibidem qui affirment contingentium notitiam non habere sed, si non creditur eis, negant alii eum vilia nosse; quibus repugnant cum Thalmut hii qui ipsum peccatorem et de peccatis suis garriunt emundari. Apud Empedoclem lis et amicitia, apud alios raritas et densitas, bonum et malum, apud quosdam eterne materie particularium corporum, quo universa mundi machina integratur cause agentes fuerunt. Ibidem, erectis ambonibus, quidam celum non habere causam, quidam motum solum eius a Deo prodire, quidam materiam neque creatam esse neque effectam suis auditoribus promunt. Audiantur ibi quidam obcentus: substantia corporum celestium est causa activa inferiorum substantiarum, Deus creavit primam substantiam separatam et cessavit, illa creavit secundam, secunda tertiam, tertia quartam, quarta quintam, et sic usque ad ultimam otiosam varietate multa dicentes. Susurrant in eadem silva quidam sine concordia et aiunt: “Deus nil potest preter rerum cursus; ipse agit a necessitate nature; cuncta ex simplici voluntate divina, nulla concurrente luce rationis, emanant.” Perstrepunt inde, regalem aulam infestantes, voces haud dubie Aristotelis de mundi eternitate; aliorum multorum de materie eternitate, ex qua mundus cepit generari; Democriti et Eusippi de infinitis principiis athomis sive inquantitativis corporibus, ex quibus singula constant; Anaxagore de principiis innumerabilibus simul confusis in quoddam chaos; Empedoclis de principiis contrariis, quem Maniceorum fornix ambibat; secum habentium Picthagoram dicentem bonum et malum omnium rerum extitisse principia prima. Hos agitabat non parum phisicus Avicenna, nunc intus, nunc extra incertus existens.
Dicebat enim quod Deus intelligens unam intelligentiam primam producit, in qua iam est potentia et actus, que, in quantum intelligit Deum, producit intelligentiam secundam; in quantum vero intelligit se secundum quod est in actu, producit animam orbis; in quantum vero intelligit se secundum quod est in potentia, producit substantiam orbis primi et inde procedens diversitatem rerum instituit per causas secundas. Mirum barrum preterea et formidine plenum ex eodem sine luce luco procedit. Omnes enim formam hominis a vento animam vocant: ‘anemos’ enim Grece, Latine dicitur ‘ventus.’ Hinc aiunt nullam esse substantiam nisi corpoream; unicum esse intellectum activum cunctis rationalibus influentem, quorum quilibet proprio viget possibili vel passibili intellectu, Averrois hoc pre ceteris defendente; quodque intellectus possibilis sit virtus in nobis cum elementis admixta, prout voluit Alexander; animam solum complexionem fore, ut male placet Galieno. Variant hunc tonum qui dicunt animam quandam armoniam ex contrariis, animam fore corpus, et hoc variis sententiis clamant, idem esse penitus intellectum et sensum, non differre ab ymaginatione intelligentiam, substantias separatas influere nostris intellectibus radios scientiales. Unde notet Plato cum istis nostrum discere esse potius reminisci. Percepit etiam hinc quorundam latratus Salomon insanos sub tali forma prodire: Ex nichilo nati sumus, et post hec erimus tamquam non fuerimus. Unus est enim interitus hominum et iumentorum, et equa utriusque conditio; sicut moritur homo sic et illa moriuntur; spirant omnia et nichil habet homo iumento amplius. Ibi est Plato fovens Originem, quo anime simul fuerint create, necnon quod, postquam felicem vitam fuerint adepte, iterum ad corpora incipere velle reverti, et illius vite felicitate finita, miseriis huius adhuc peregrinationis involvi. Idemque de angelis sensit secundus. Ibi Pictagoras, insinuans Nasoni, animas in diversa corpora transire et ad propria interdum reverti, qui ambo auctores in circuitu ambulant, dicentes secula renasci cum universis accidentibus suis, aut completis quindecim milium, ut voluit primus, aut triginta sex milium sicut docuit secundus, annorum circulis. Gignasia insuper ibidem personant quorundam animas ab angelis creatas, Platone presidente; substantias separatas esse solum quadraginta quinque vel circa, secundum numerum circulorum orbium, Aristotele methaphisico disputante; et angelorum numerum in sacris litteris contentum non substantiarum sed virtutum estimandum, Raby Moyse ganniente.
Nescio an simphoniam vel spiritum dixerim stridentem quosdam dubios sonos qui obaudiuntur exinde. Innumeri, Epicuro cantante, psallebant, ventrem adorantes, quorum orationem Salomon recitat dicens: Hoc itaque visum est michi bonum, ut comedat quis et bibat et fruatur letitia ex labore suo, et hec est pars illius. Ubique relinquamus signa letitie nostre, quoniam hec est pars nostra et hec est sors nostra. Audiebant illum etiam Cherinthiani, credentes post resurrectionem corporum omnibus carnis voluptatibus mille annorum spatio frui. Saraceni quoque et nonnulli Iudeorum circa huiusmodi et atria saltant, fabulantes post vitam presentem flumina lactis, mellis, et vini a se loco retributionis habenda. Confusionem an melos hec varietas gignit, ut honorem, gloriam, divitias, potentiam, corporis sanitatem et speciem, sensus pervicaces et vigiles, mores, prudentiam artium, victoriosam industriam, speculationem communem, vie cognitionem possibilem, quisque pro propria voluntate dicat esse summum hominis bonum. Ibi nempe hec et plura leguntur. Cuiusdam etiam clamor inde ad aures Torquati usque pervenit, aut Deum non esse aut nullum fore in seculo malum dicentis; sub quo non pauci divinam providentiam ad inferiora non pervenire contendunt.
Stoyici ibidem blasphemant, secundum quendam ordinem causarum intransgressibilem, de necessitate omnia evenire. Erexit sibi specialissimum thronum in prefato nemore multiplicius Plato dicens, ut tradit Gregorius Nissenus, “triplicem prividentiam esse. Quarum prima est summi Dei, que primo et principaliter providet spiritualibus et intellectualibus, consequenter vero toti mundo, quantum ad genera et species et universales causas, que sunt corpora celestia. Secunda vero est qua providetur singularibus animalium et plantarum, quantum ad generationem et corruptionem et mutationes alias, quam attribuit diis, qui celum circueunt, sicut post eum Aristoteles hanc obliquo circulo dedit. Tertiam vero ponit rerum que pertinent ad humanam vitam; quam quidem reddit demonibus quibusdam existentibus circa terram, qui secundum eum sunt humanarum actionum custodes, licet secunda et tertia sint dependentes a prima.” Inserunt ceteri casu singula provenire. Alii autumant formas omnes accidentales esse continueque flui et nunquam nisi per instans aliqualiter permanere. Certam sedem in una parte celi plures ex illis Deo locant, et alibi non manet; quos impugnant alii, a rebus naturalibus omnem actionem auferentes, quasi se solo in qualibet creatura Deus particulariter agat, illa non agente.
Canit et Homerus Solem vel Iovem intellectum illustrare. Ait enim: “Talis est intellectus in diis et hominibus terrenis qualem in die inducit pater virorumque deorumque.” Scriptum est ibi:
Fatis agimur; credite fatis.
Non solicite possunt cure
Mutare rati stamina fusi.
Quidquid patimur mortale genus,
Quidquid facimus, venit ex alto.
Omnia secto tramite vadunt,
Primusque dies dedit extremum.
Non illa Deo vertisse licet.
Auditur ibi: “Mors individua est noxia corpori nec parcens anime.” Iterum si oraveris ibi ut bene tibi succedat, Epycurus obstabit, quo Deus de nobis non curet. Impugnabunt Stoyci quia de necessitate cuncta concurrunt. Perturbabunt Egyptii, asserentes orationibus nostris Deum mutari. Protraheris ab Hermete ut statuas adores vel ydola, quo in illis sit aliquid divine maiestatis. Ait enim, Augustino referente octavo De Civitate Dei: “Sicut Deus effector est deorum celestium, ita homo fictor est deorum qui in templis sunt, humana proximitate contenti. Statuas dico animatas sensu et spiritu plenas tantaque facientes et talia, statuas futurorum prescias, easdem de sompnis et multis aliis rebus predicentes et imbecillitates hominibus facientes eosque curantes, tristitiam letitiamque dantes pro meritis.” Ferale est istud et horridum nemus, ire ad demones compellens quos venerabilia numina vocat, prestigiorum multiplipliciter effectiva.
Aliqua monstruosa inde discurrunt humana pariter et ferina, quia in una eademque sententia quedam vera et quedam falsa ponuntur, ut est illud quod spiritus sunt naturaliter mali et virtuosis viris infesti. Ait namque in epistola Porphirius ad Nebontem: “Quosdam opinare esse quoddam spirituum genus, cui exaudire magos sit proprium, natura fallax, omniforme, simulans deos et demones et animas defunctorum; et hoc est quod efficiat hec omnia que videntur esse vel bona vel prava; ceterumque circa ea que vere sunt bona nichil opitulari, ymmo vero ista nec nosse, sed et mala consiliare et insimulare atque impedire et invideri virtutis sedulos sectatores, et plenos esse temeritatis et faustus, gaudere odoribus, adulationibus capi.” Adhuc castitatis amator, Plato, ibi diffinit uxores debere esse communes, cuius scolas coluit Niccolaus Apocalipsis cum suis. Non deest qui dicat ad consequendam vitam beatam fidem nihil prodesse sed solum opus morale. Vox Agazelis aures silvam intrantis vulnere sauciabit, ponentis animas impiorum pena dampni solummodo cruciari, ubi omnes uno mentiuntur sermone, corpora defunctorum non posse resurgere protestante, et errare animas per nescio quos campos aut usque ad diem extremum periodi mundialis sedes determinatas nescire. Scimus quod in hiis tenebris sacre Eucharistie venerabile sacramentum intrare non potest, in quo est substantia corporea sine accidente, qualitas absque subiecto, carens dimensionibus quantitas, inter desperata relatio, in corpus a non corpore actus; et ad impassibile passio terminatur, locus cingitur a locato, ambit instans quodlibet, quando habitus non adiacet, neque situs continet situatum.
Hee et alie quam plurime, non dico poetarum ne vertibiles credantur sub fabulis, sed philosophorum opiniones, quas etiam suo lenocinio coloraverunt ex intentione vates gentilium, non solum inter se pugnant sed adversus Catholicam veritatem tumidum certamen exercent; ad quas si quis inermis accesserit et sacre scripture clipeis mille non plene munitus, aut remanebit occisus aut sauciatus ad mortem, medicamina non reperturus nisi a summo medico Christo. Sancte igitur prohibentur legi codices tales, licet leprosi aliquid habeant veritatis admixtum; nam venenum in auro bibitur, sicut tutus mensa capitur angusta cibus. Hoc volo sigillet Augustinus ad Dioscorum scribens: