Capitulum 23 (E. Hunt ed., pp.185-191)
Emula veritatis contemptio si cederet humiliter rationi, nunquam circa doctrinas nascerentur errores, qui proculdubio ex radice ambitionis prodire noscuntur. Tres enim defectus precipue in argumento hoc secundo, quod preter intentionem que se offert, ultro materia cogente, traho prolixe, cum deponere volo. Primus est ignorantia eorumque inducuntur, secundus est falsitas eorundem, et tertius est ipsarum abusus. Quoad primum, notari oportet quod omnium dicta debent intelligi secundum sensum in quem fiunt et non secundum omnem sensum quem efficere possunt, alias enim ex quolibet pene quodlibet probaretur. Sic nullus est error qui non videatur ex sacris litteris roborari, perverse et male glosatis. Item huic veritati obviat sententiarum detruncatio, sicut tractat de hiis duobus beatissimus doctor Ieronimus ad Paulinum dicens: “Taceo de meis similibus, qui, si forte ad scripturas sanctas post seculares litteras venerint et sermone composito aures populi mulserint, quicquid dixerint, hoc legem Dei putant; nec scire dignantur quid prophete, quid Apostoli senserint sed ad sensum suum incongrua aptant testimonia, quasi grande sit et non vitiosissimum dicendi genus depravare sententias et ad voluntatem suam scripturam trahere repugnantem, quasi non legerimus Homeroscentonas et Virgiliocentonas.” Si quis enim voluerit Trinitatem personalem in divinis inferre, quia dixerit Aristoteles primo De Celo et Mundo, “per hunc numerum (scilicet ternarium) adhibuimus nos ipsos magnificare Deum unum, eminentem proprietatibus eorum que sunt creata,” nonne simplices decipit et prudentibus fidem Catholicam deridendam exponit? Hoc certum est quidem, quia non fuit intentio eius de Trinitate loqui, quam nunquam in via cognovit, non magis quam Maronis in Buccolicis dicentis:
Numero Deus impari gaudet.
Sic dicemus Tragicum de Christo locutum ab inferis revertente, quia in persona Herculis Ethei cecinerit:
Ego qui, et relata morte, contempta Stige,
Per media Lethes stadia spolii redii;
Lucem recepi, Ditis evici moras?
Non equidem fuit intentio Aristotelis quod ternarius numerus esset in divinis. Vir enim ingeniosus et fama cupidus atque ad difficilem et altum tractatum procax, si Trinitatem unitatis cognovisset aut utrumque credidisset vel audivisset aliquos famosos talem colere Trinitatem, suis dyaleticis sermonibus nequaquam reliquisset intactam. “Vult ergo dicere,” iuxta intellectum sincerum sancti Doctoris, “quod sacerdotes in suis sacrificiis utebantur numero ternario propter quandam illius numeri perfectionem, cum habeat principium, medium, et finem.” Derideret ergo quisque scientia naturali peritus, ubi audiret tales allegationes et expositiones ad contrarium sensum, putans cetera testimonia fidei simili perversione concepta.
Id igitur quod Plato cum suis scripsit de verbo non est accipiendum pro persona una, divina, distincta, sed pro quadam ydeali ratione. Utique vir speculatione plenus concepit Deum esse quendam intellectum sublimem, inotiosum, se et universa cognoscentem, et predicte cognitionis actum ‘verbum’ vocavit: nostrum siquidem verbum mentale est ipsius mentis cognitio. Hec ad Deum in Deo relata dicitur ‘verbum’; sed prout respicit creaturas nuncupatur ‘ydea,’ ut verbum et ydea apud ipsum solum diflerant ratione. Vel sicut refert Macrobius, De Sompno Scipionis, posuit Plato Deum omnipotentem, sub quo locavit quandam mentem eternam relationibus plenam et ab Illo omnipotente substantialiter distinctam; quem secuti, Origenes et Arrius essentialem distinctionem in divinis personis Patre et Filio posuerunt, eque de Spiritu Sancto infideliter mentientes. Hoc sensit glosa spectabilis Ad Romanos primo, cum dicit: “Magi Pharaonis defecerunt in tertio signo: id est notitia tertie persone.” Simile dico de auctoritate Mercurii; nam dicere solitus est, cum de mundi fabrica loqueretur: “Unus Deus genuit unum mundum, qui dicitur Deus propter sui ipsius amorem.” Ex hiis ad omnia dicta eiusdem generis que allegari possunt et sunt allegata, debet clarius responderi.
Secundus defectus circa materiam argumenti prefati est quod multa narrantur ab ethnicis dicta, aut sunt eorum dicta, aut sunt eorum dictis inserta, que ipsi neque noverunt neque audierunt. Sic inscribitur Nasoni liber De Vetula, in quo agitur de fide Catholica satis post ludicra et turpia multum, quem ipse, ut stilus clamat, non fecit; et salva pace cuiuscumque sic mentientis, hec via fidem ortodoxam non roborat sed enervat. Nam teste divo Augustino, in libris De Mendatio, De Nuptiis et Concupiscentia, et Ad Ianuarium, nullibi pernitiosius potest quis mentiri quam ubi summa veritas inquiritur. Totum enim erit de falsitate suspectum quod constiterit mendaciis esse protectum. Persuasu igitur mendacii patris mendacis factum est ut quidam Christiani, vano fidei zelo permoti, sub nomine infidelium aliqua fidelia scripserint aut dictis eorum fidelia dicta interseruerint vel finxerint eos dixisse que non dixerunt; aut etiam quidam heretici, infideles quidam, hoc idem fecerunt, ut, dum compertum fuerit Christianos illis sententiis inniti, confusioni pateant apud omnes qui talem illusionem non ignoraverint. Non eget Deus mendaciis nostris, non vult Deus a peccatoribus laudari. In malivolam animam non intrat sapientia, nec habitat in corpore subdito peccatis. Summa veritas veris falsa non miscet, se ipsa tuetur, viribus alienis non eget,—que omnium est fortissima rerum. Plurimi ethnicorum scriptores mendaces fuerunt, sicut eorum pugne litterarum ostendunt. Dyaleticum est enim: eiusdem de eodem non potest esse affirmatio et negatio vera. Si igitur Achademici contra Stoycos et adversus utrosque Peripatetici bellant, neutrosque Epicurii admittunt, quomodo adherendum est eis tamquam vera dicentibus? Rogo michi non obicias theologizantes modernos. Nam in scolis philosophorum nutriti cum eis ad arma procedunt, et plures impugnatores quam cultores veritas novit in via. Abeant isti! Audacter ergo sunt gentilium dicta neganda, non veneranda, non admiranda; sed quecumque dubia sunt, insolita, vel suspecta, tamquam dyabolica propulsanda. Negat Augustinus, non glosat, Heraclitum tenebrosum stellis numerum invenisse, quod sit contra illud dictum Dominicum: Numera stellas eius, si potes. Eque refellit Ieronimus, non exponens sed deponens Socratem semper eodem vultu fuisse. Non credit Augustinus Anaxagoram Athenis occisum, quo solem lapidem predicaret, cum Epicurus ibi viveret, qui fere omnem deum negabat. Que dementia est hec: equaliter glosare litteras sacras et ethnicas, verissimum et dubium (dicam an falsum)? Nonne hoc est veritati falsitatem equare, falsitatemque pertinaci pugna tueri?
Dicat aliquis ioco venatoris telo ungulas cervi percussas, per aurem tandem emerso. Numquid homo glosabit tam manifestum mendacium, dicens: “Aurem tunc pede cervus scalpebat”? Glosetur pie cum non intelligitur verbum eius qui mentiri non potest, et illius qui recte sine Deo presumitur falli prompte negetur ne fallat. “Nam lege obscurus est testis suspectus (Digestis, De iure fisci, Non intelligitur); et obscure dictum pro non dicto habetur (Extra de probationibus, Codice secundo; Digestis, De interrogatoriis actionibus, De etate); et obscure scriptum pro non scripto habetur (Digestis, De hiis que pro non scriptis habentur, lege secunda).” Hec glosa Canonis, quarta, questione tertia, Item in testibus. Hinc Ysidorus ait distinctione quarta: “Erit autem lex manifesta, ne aliquid per obscuritatem in captione detineat.”
Iterum dixi ad idem, tertium esse defectum, abusum gentilium litterarum. Non enim negandum est simpliciter in eorum libris et dictis plurima contineri, que fidei Christiane pia sinceritas probat. Nam sicut bene in argumento fuit notatum, plurima de incarnatione Verbi, passione, resurrectione, et mundi terminatione in illis litteris continentur. Sed dico illa revelata illis fuisse propter necessitatem salutis, et ut excusationem non habeant de peccato suo, si non convertuntur ad Christum. Revelata autem non sunt propter salutem eorum qui iam Christiani effecti sunt et sue fidei in veteri testamento testimonia legunt. Quam debilis fides est et indigna premio que roborari infidelium creditur dictis! Quam parum Deo credit qui alienos testes exquirit! Alie responsiones ad idem infra patebunt. Habent Moysen et prophetas, inquit Habraam cuidam Hebreorum dampnato, audiant illos. Finis fidei Christus est ad salutem omni credenti. Fides autem ex auditu, auditus autem saltem duos testes exposcit, ut in ore duorum vel trium stet omne verbum. Sed tres sunt qui testimonium dant in celo: Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus. Et tres sunt qui testimonium dant in terra: Spiritus, sanguis, et aqua. Si testimonium hominum accipitis, testimonium Dei maius est. Sub spiritu fuit fides ab Adam usque ad Habraam, quando nulla lex scripta generi imperabat humano; sub sanguine vero circumcisionis ab Habraham usque ad baptismum, ubi cepit esse sub aqua fontis salubris usque ad diem extremum duratura. Sic fides accipit testimonium a veteri testamento, quod fuit sub Spiritu et sanguine; et a novo, quod militat sub aqua celesti, sed utrobique testimonium reddit de celis Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus, qui tres unum sunt substantiale aiectivum, plurale nullum admittens.
Pie credo, quod si gentiles vetus reciperent testamentum, per Sibillas, que ad veram fidem spectant, non fuissent edocti. Ab illis, ut ex superioribus patet, acceperunt Homerus, Virgilius, Ovidius, Tragicus, et Lucanus, quarum libros vocarunt fatales. Et, si aliud quam ille dixerint noverunt de fide pagani, libros sacros autores habuere, quos forte vidit Plato quando intravit Egyptum. Diligenter enim considero quod ille vatisse non de Hebraicis legibus vel culturis scripserunt sed de Christiana saluberrima fide. Hoc vero, quia lex illa, ut bene docet Doctor sanctus, necessaria non erat gentilibus ad salutem; sed sine Christi fide nemo secundum legem Dei ordinatam potest salvari. Is ergo qui vult omnem hominem salvum fieri, sue facture misertus, Hebreis velut viris perfectis Christum nasciturum cum ceteris articulis per sanctos patriarchas et prophetas manifestavit de celis, eos alia testimonia querere nolens. Infidelibus vero tamquam infirmis, effeminatis, et imperfectis per feminas precipue loquebatur clarius, sed et brevius hoc ipsum: ut venirent ad cultores eius docendi in quem credere mandabantur; et postquam venissent ad Christum, dicerent mulieri predicatrici priori, quia iam propter tuam loquelam non credimus; ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere Salvator mundi; quemadmodum aperte in Samaritanorum conversione Dominus Ihesus voluit figurare. Si igitur Hebrei, velamen habentes eorum scripture, non credunt quanquam legant, gentiles effecti Sibillinis versibus credant; at si Christiani, non carne sed spiritu ex lapide Christo suscitati sunt filii Habrae, de thesauro cordis (qui est caritas, forma virtutum et radix) proferant nova de veteri testamento et vetera de novo et quodlibet de utroque, vanis et infantilibus atque extraneis infidelibus derelictis. Hinc ait sacer antistes Ambrosius super epistola ad Colocenses (et habentur eius verba in Canone, xxxviia distinctione, Legimus): “Omnis ratio superne scientie vel terrene creature, in Eo est, qui est caput eorum et auctor, ut qui hunc novit nichil ultra querat, quia Deus hic est perfecta virtus et perfecta sapientia. Quicquid enim alibi queritur, hic perfecte invenitur. In Daniele et Salomone ostendit infidelibus se esse auctorem totius sapientie; quod infideles non putant, quia non legunt in Evangeliis et Prophetis astrologiam et alia huiusmodi, que despecta sunt, quia nichil valent ad salutem sed mittunt in errorem et, dum hiis student, curam anime non habent.” Hec Ambrosius, primo philosophus infidelis, deinde verus Christianus.