Capitulum 24 (E. Hunt ed., pp.192-7)
Bonorum omnium existentium et possibilium solus capax intellectus divinus seculares scientias non habet, sicut declarare articulus tertius supra promisit. Circa scientiam enim notamus quinque, scilicet subiectum, obiectum, rem, modum, et effectum. Credo autem fore simpliciter dicendum humanam scientiam non esse eiusdem generis generalissimi, quoad quinque predicta, cum scientia divina, prout breviter declaratur. Nam quoad subiectum spectat, omnis nostra scientia tamquam accidens est in humano intellectu, sicut in subiecto. In Deo autem nullum est accidens, neque ipse divinus intellectus est subiectum alicuius transmutationis, apud quem non est transmigratio neque vicissitudinis obumbratio, sed lucem habitat inaccessibilem. Propter nam essentiam, quod de nulla creaturarum in via nec etiam divinam scientiam esse uniformiter et substantialiter divinam essentiam, quod de nulla creaturarum in via nec etiam in patria vere potest predicari.
Sed de obiecto magis ad propositum materia observatur. “Est enim,” secundum Aristotelem in primo Posteriorum, “scientia de perpetuis, necessariis, incorruptibilibus, universalibus, et que non possunt aliter se habere.” Sic legi, ni fallor, ante annos triginta. Nunc videndum est que sint ista obiecta. Sunt enim aut Deus aut res citra Deum aut quedam complexa, sicut sunt propositiones prolate, scripte, concepte, vel conceptibiles. Si datar primum assentio quidem, descriptionem scibilis obiecti Deo convenire, de quo ipse habet verissimam notitiam, que ipse est, sicut idem profitetur Philosophus undecimo Methaphisice. Unde divus Augustinus septimo De Trinitate dicit: “Deo hoc est esse quod sapientem esse. Hoc autem est sapientem esse quod intelligere.” Unde hanc scientiam non habent non solum infideles sed nec quisquam fidelis in via, cum scriptum sit: Deum nemo vidit unquam. Et prius dixerat ipse Deus: Non videbit me homo et vivet. Licet enim scripserit Cicero libro quem habuit de creatione mundi: “Parentem universitatis huius invenire difficile est et, cum iam quis eum invenerit, indicare in vulgus nephas est;” non fuit tamen inventus a quoquam quid sit tantum quia est, in quo scientia proprie dicta non consistit iuxta determinationem Philosophi in principio primi Phisicorum. “Est enim Deus,” iuxta Cassiodorum, “virtus inexplicabilis, pietas incomprehensibilis, sapientia ineffabilis, cuius vera diffinitio est finem in factis laudibus non habere.” Si dicantur ista obiecta, res que non sunt Deus aut sunt universalia aut particularia. Non primum: nam aut universalia recte loquendo nichil sunt aut a singularibus indistincta. Particularia vero non sunt sempiterna et incorruptibilia sed sunt temporanea et defectibilia, que tempore ceperunt, et continue deficerent (etiam que magis solida videntur, sicut sunt spiritus et corpora superiora) nisi Omnipotens illa manuteneret. Hoc non cognoverunt homines seculi, et si qui cum Catholicis crediderunt, non tamen scierunt scientia proprie dicta. Non enim talis notitia ex immediatis et per se notis procedit sed ex revelatis et alias nobis ignotis. Dimitto quandam tergiversationem ignorantie dicentium quod diffinitio scientie, quam dat Aristoteles, est secundum naturam. Secundum naturam autem universalia, prout sunt in suis particularibus, sunt incorruptibilia, cum per generationem successivam conserventur in esse. Similiter corpora superiora et spiritus intellectivi sunt secundum naturam a corruptione libera, cum corruptionis principium non habeant in semet ipsis. Hec enim frivola sunt; nam natura uniuscuiusque rei create est illa non quam philosophi credunt sed quam Deus concessit. Non enim natura solis est comedere et bibere, quia plures philosophi hoc opinati sunt, nec natura magnetis est vivere spiritu, quia hoc Tales Milesius affirmaverit. Vocare quippe naturam illam conditionem quam homines, proprio lumine freti rerum speculatarum ab eis, arbitrati sunt,—est dicere verum falsum et falsum verum, quod non ad scientiam sed ad teterrimam ignorantiam novimus pertinere. Sic extimantes pugnant phisicorum scole, sese mutuo cecos vocantes. At si dixerimus obiecta scientie esse rerum complexa, ut modernis magis placet, que si particulariter esse desinant, desinente subiecto in quo sunt, illa tamen non desinunt, cum sint rerum species intellectibus iuncte, creato vel increato, et actus scientie generantes.
Duo secuntur. Primum quod neque de hiis neque de significatis per ea est aliqua scientia proprie dicta, cum non sint minus variabilia quam sint eorum subiecta. Et si tortuosus anguis et coluber versutus, perniciter tendens ad fugam, dicat illa complexa de quibus scientia haberi dicitur equipollere conditionalibus veris, quarum quelibet est necessaria, dicendum est quod scientia certissima Dei non est de conditionalibus, et quod quilibet homo habet rationabiliter dubitare de omni propositione a Deo non revelata et actus primos non importante, an sit necessaria, impossibilis, vel contingens, cum nemo habeat hesitare hanc: Deus plura potest quam intellectus creatus valeat cogitare. Nemo dicet hic Stoycorum opinionem tenendam, quod nichil sciri contingat, si meminerit actus primos exclusos et Stoycos non fuisse de scientia tam stricte locutos.
Secundum quod sequitur est Deum gloriosum talem scientiam non habere, cum non per speciem sed per se ipsum cuncta scibilia pure cognoscat. Ex hiis elicitur clare una verissima disiunctiva, que copulative realiter equipollet, videlicet: solus Deus de creaturis habet scientiam, vel scientia Dei et scientia nostra non sunt eiusdem generis. Quodcumque detur habetur propositum.
Declaratur idem per tertium quod de scientia occurrebat pensandum, scilicet quid scientia sit secundum essentiam suam. Est enim scientia lucidus et completus habitus intellectus in certam rerum creatarum cognitionem intellectivam producens. Per ‘lucidus’ excluduntur a scientia fides et opinio. Appositum est et ‘completus,’ quia, licet unius rei cuius sunt conclusiones scibiles mille, tantum habeam unam, non tamen rem illam per scientiam novi, cuius improportionabiliter fere plura ignoro quam sciam. Per ‘habitus’ eximitur actus quo quis casu aliquid repente novit et eiusdem notitiam amittit repente. Additur ‘intellectus’ propter ymaginativam et alias potentias que serviunt intellective potentie in percipiendo, participantes cum brutis. ‘Certam’ fuit adiunctum quia, licet Deus michi revelet quid est anima et ego dubitem sic esse, neque habeo fidem quia non adhereo, neque opinionem quia Deus opinionem non revelat, neque scientiam quia per demonstrationem non certificor. Sequitur ‘rerum creatarum’; subintellige ‘unius’ vel ‘plurium’ ad differentiam sapientie, que est prime cause sive divinarum rerum cognitio. Quod sequitur ultimo secludit scientiam ab aliis habitibus, qui ceteras anime potentias quocumque modo immutant. In eo quod scientia lucida est, in via raro convenit creaturis rarisque, quia, Cicerone in dyalogo ad Hortensem probante, “Omnis cognitio multis est obstructa difficultatibus. Est enim et in ipsis rebus obscuritas et in iudiciis nostris infirmitas.” “Nemo etiam,” Aristotele confitente, “alicuius rei create habet habitum scientie completum, Deo excepto. Minimam enim partem scibilium novimus et maximam ignoramus, cum intellectus noster se habeat ad manifestissima nature sicut oculus noctue ad radios solis,” Methaphisice libro secundo. Habitus preterea, sicut nec aliquod accidens, est in Deo; sic quibusdam mathematicis demptis et primis actibus, sicut contra Stoycos disputatur, de rebus certitudinem non habemus in via, et tamen omnia nuda et aperta sunt oculis Dei. Igitur quoad essentiam scientie, non est una et eadem genere divina et humana. Non enim eas dico distingui per maius et minus, aut perfectum et imperfectum (sicut secernuntur, iuxta intellectum sancti Doctoris, theologia viatorum a theologia complexorum), sed essentialiter et infinite, cum divina scientia sit Deus, et humana quedam labilis qualitas, dum obtinetur in via.
Eque patet hoc idem, si de modo sciendi consideramus. Nam omnis nostra cognitio ortum habet a sensu, omnis nostra cognitio species trahit a rebus. Fere nulla nostra scientia dici potest intuitiva; omnis nostra cognitio intellectiva gradatim procedit ab universalioribus ad minus universalia, usque ad singularia. Omnis nostra cognitio ambulat ad minus nota a magis notis; omnis nostra cognitio silogistica est et discursiva. Per hec autem non solum est distinctum scire viatorum a scire divino sed etiam ut plurimum ab angelico. Angelus enim species rerum habet insertas, sensibus corporalibus non utens, equaliter omnia creata sine discursu cognoscens. Deus vero neque species a rebus abstrahit neque abstractive neque successive sed intuitive et unico actu se et alia, quia omnia sunt in eo infinite, comprehendit.
Effectus etiam scientie divine sunt multum a nostris distincti. Nam scientia Dei est causa rerum voluntati coniuncta; scientia nostra a rebus procedit nec hoc pro libito voluntatis; scientia Dei est necessario certa, scientia nostra non solum est contingens sed etiam fere opinativa, quasi de contingentibus esset. Unde, ut dictum est supra, philosophia humana potius est opinativa sive opiniones generat quam scientia proprie dicta. Dimitto quod nostra scientia inflat, divina edificat; nostra occidit, illa vivificat. Scientia namque Ade, de qua dictum est, Eritis sicut dii, scientes bonum et malum, humano generi genuit mortem, ut non presumat homo velle equiperari Deo. Sic ergo tertie rationis ad oppositum antecedens potest deponi, si universaliter capitur; aliter consequentia nulla, cum ab indefinita ad universale sit vanus processus. Voluit enim hostis antiquus esse quod Deus, et de celo fuit expulsus. Similiter consequencia vacillat, cum non possimus in via ex puris naturalibus in modo sciendi Deum imitari; quin ut dictum est supra, mundani sapientes, quo per naturale studium se putarunt Deo magis propinquos, eo se magis elongatos invenerunt in regione dissimilitudinis.



