The Digital Lucula/noctis Project

_______________________________________________


Capitulum 25 (E. Hunt ed., pp.198-202)

Requirit post formam materia, ut circa illud argumentum aliquid disseramus. Tria dicenda videntur: primum quod perfecta Dei imitatio sit per dilectionem; secundum quod vera dilectio oritur ex cognitione; tertium quod ordinata cognitio procedit ab obedientia et observatione; ex quibus sequitur quartum, scilicet quod humana peritia in divinis litteris principaliter debet fundari.

Ipse enim Dominus, cum dixisset: Estote perfecti, sicut et Pater vester celestis perfectus est, ne crederet mundanus physicus se imitatorem divinum, mox subiunxit dicens: Qui solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos, exempla caritatis et benivolentiam largitatis in amicos et hostes largiter ostendens subiunxit, qui de caritate inimicorum ardentem sermonem texebat. Hinc alius Evangelista eandem sententiam sub aliis verbis recitavit dicens: Estote ergo misericordes, sicut et Pater vester misericors est. Utrumque enim Dominus dixit, scilicet textum et glosam; et quod tacuit Matheus ut scriberet Lucas, noluit Spiritus Sanctus, utriusque calami moderator, Lucam tacere. Ubi vero per eundem Lucam docet quemlibet discipulum esse perfectum, si sit sicut magister eius, de correptione fraterna, que est caritatis carissima proles, sermonem habebat. Iterum quando imitator Dei, supremus Apostolus, ad sui imitationem minorem turbam vocavit, ne errarent circa illam sequelam, mox subiunxit: Ambulate in dilectione, sicut filii carissimi, vel: Ambulate in dilectione, sicut Christus dilexit nos. Hinc est quod, volens perfectionis insinuare summam, iterum scripsit: Super hec autem omnia caritatem habete, quod est vinculum perfectionis. Que verba nobilis Doctor sanctus Ordinis Predicatorum, iubar excelsus, in copiosum libellum extendit ipsumque De Perfectione Vite Spiritualis censuit nuncupandum. Hac ergo conclusione tamquam nota premissa, sequitur manifeste quod ad hoc, ut quis Deum omnipotentem debeat imitari, requiritur studium scientie caritatis, ipso Domino suis sequacibus aperte dicente: In hoc cognoscent omnes quod mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem. Propter quod diffinivit venerabilis Augustinus sola caritate distingui filios regni a filiis perditionis eterne. Est enim hec precelsa mater, genitrix, nutrixque filiorum Dei, simplicium Christianorum grammatica litteralis et scientiarum omnium pretiosissimum elementum, oratorum vox suavis et eloquentia quam decora! Hec est pro fide Christi pugnantium vera dyaletica miris coronata triumphis, et confitentium Deo arismetica, beneficiorum omnipotentis Dei propriorumque facinorum examinatrix singularis. Caritas est se reformantium ad Dei ymaginem geometria solers et speciosa, necnon clericorum et cunctorum laudantium Deum musica letabunda. Ista est astrologia contemplantium centum oculis radiata atque confessorum ethica, virtutum omnium late moribus decorata. Ecce sanctarum virginum naturam superantium magia gloriosa, politicaque iuste regentium clerum et seculum pariter universum. In hac caritate consistit omnis phisica doctorum et martirum, vim inferentium celis, cum angelorum et omnium beatorum divina methaphisica, in summum bonum incessanter intenta.

Nemo autem huius eminentie palmam dabit alicui studio gentilium litterarum, sed sola sacra scriptura parit in mente hanc omnium virtutum radicem et matrem, clamante Domini Psalte: Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud. Predixerat enim sanctus Moyses igneam legem futuram in dextera eius, qui Christus est, et ignem venit mittere in terram, volens eum vehementer accendi. Hic ignis, hec caritas, est totius sacre scripture materia pariter et subiectum, ubique latentibus vel patentibus caritatis divine preceptis. Propter hoc talis imitatio, que fit per caritatem perfectam, fieri non potest, si per studium non habet generari, nisi per doctrinam litterarum sanctarum.

Nam tria ex lectionibus solent in mentibus discipulorum oriri: primum est unitas spirituum docentis et docti; secundum disciplinati ad disciplinantem dilectio; tertium est voluptuosa vagatio mentis super materia in letteris subiecta. Quidquid enim potest anima coniuncta de se alteri anime communicare est verbum intellectus per vocale aut scriptum verbum expressum. Gaudium nempe mentis per iubilum sermonem proprius exprimitur quam quocumque signo alio aut corporis gestu. Amor vero primo eloquium petit, eloquio postulato. Clara enim et recta animantia signa sunt voces, existentes signa eorum que sunt in anima passionum; cetera vero, ut sunt intuitus, saltatio, contrectatio, amplexus, muneratio, et huiusmodi, hec secuntur, ut milites regem. Namque verbum, quod ab intellectu emanat voce vestitum ad aures audientis pertingens exutum, ibi ad intellectum nudum ascendit et mirabili opere illos duos coniungit. Regula est enim et in geometria principium: quecumque uni et eidem sunt eadem, inter se sunt eadem. Tales spiritus, ut essent perfecti sicut magister eorum, acceperunt sexaginta seniores in deserto, ut digne sederent super cathedras Moysi. Talemque spiritum cum Spiritu Sancto postulabat Helyseus a suo magistro sibi concedi. “Alexander quoque,” ut supra relatum est autore Ieronimo, “carere non potuit vitiis Leonide pedagogi sui, que nova testa bibit.” Vult propter hoc in Moralibus Gregorius eiusdem spiritus de necessitate fore participes qui eiusdem doctrine sunt consortes. Certe igitur, ne Christiani de spiritu Socratis, Platonis, Aristotelis, Homeri, Tullii, Virgilii, Ovidii, Terrentii, et huiusmodi hauriant, hoste spiritus Dei, sed repleantur Spiritu Sancto, quia qui adheret Deo unus spiritus est, persuadebo populis universis ut, libris gentilium laceratis aut victimatis, ipsos sacros codices legant cum possunt, in quibus loquitur Deus, qui est in secula benedictus.

Amorem insuper sui et reverentiam quandam quisque magister discipulis cum litteris tradit. Unde fit, certo experimento clamante, quod, quamvis ipse doctor minis, terroribus, verbere, contumeliis, et mille viis superbam discipulorum naturam subiugare conetur etiam renitentem, ipsa dilectio captata cum litteris perseveret in evum. Ad hanc conclusionem tot exempla concurrunt, ut anceps que illorum proponam cuncta abire permittam. Si ergo divinus amor in mentibus hominum est generandus, fovendus, et roborandus, qui tanto decrescit quanto illi additur peregrine mixture, dicente Augustino, “Minus te amat qui tecum aliquid amat,” precise Christianis offeram codices illos in quibus loquitur Deus, docet Deus, et sui ipsius caritatem Deus inspirat, nutrit, et conservat. Si quis autem veritatem impugnans dixerit pari ratione Catholicos doctores non esse legendos, ne forte haustus amor ad eos minuat divinum, ipse videat totum conatum orthodoxorum scriptorum esse humanas mentes, a creaturis revulsas, Deo copulare glutino tenacissime caritatis. Ast philosophorum scole pugnant suas opiniones defendere, gentes attrahere, semet ipsos mundo celebres reddere, et alios depravare, etiam si de contemptu mundi fugacis, glorie fuga, et humilitate sequenda, faleratos sermones componant. Unusquisque enim glorie divine est raptor, supplicio dignus, qui ab homine quovis modo gloriam querit vel homini debitum Deo tradit honorem. Quanti amant attolluntque vocibus Tullium, in fonte turbulento eius nutriti! Et de similibus similis ratio patet.

Nemo dubitat studii tertium effectum, quem vocavi quandam voluptuosam vagationem super materia, que est in libris principale subiectum. Hec enim in se totum hominem rapit et cultum exigit, qui nulli a Deo debetur. Quis insanus credit homines Socrati, Platoni, Aristotelive sacrandos aut quasi sacrificium sistendos? Propter hanc enim solitudo queritur, negliguntur divitie, cura quoque sui ipsius oblita relinquitur, sicut expresse scribit Lucius Apulegius in libro De Magia. Et ergo et illos libros putaverim presertim, ymmo solos, legendos qui de vero Deo rite locuntur. Et licet fortassis aliquibus appareat multos ethnicorum scriptores loqui de Deo aut mentem ad Deum colendum exponere, ipse, ne fidei alme videar negator existere, cum Paulo fateor eos Deum non cognovisse nisi quadam universali cognitione confusa, et quem cognoverunt non sicut Deum glorie honorasse. Ipse enim Apostolus illorum traditionem inanem philosophiam vocavit.