The Digital Lucula/noctis Project

_______________________________________________


Capitulum 26 (E. Hunt ed., pp.203-12)

Existimabatur dicendum secundo quod ipsa dilectio, qua sola Deum possumus imitari, est cognitionis sacratissima proles. Est siquidem ceca de se humana voluntas et tamquam pedagogo suo, marito intellectu, directa. Hic vero maritus est sola potentia, non valens aliquid generare, nisi per aliquid ab extrinseco deportatum reducatur ad actum. Licet autem hoc satis Aristoteles in tertio De Anima effecerit notum, tamen idem sub congruenti exemplo declarabo. Sic enim se habet humane anime intellectus ad intuitiva spiritualia, sicut se habet oculus corporalis ad visibilia materialia. Nullus repudiat similitudinem istam. Sed pone solam visivam potentiam omni valetudine vigentem, numquid aliquid videt? Numquid aliquid exit in actum? Certe non; nam nisi fulgor aliquis ab extra fuerit per aliquod lucidum corpus emissus, erit profecto nostra visiva potentia tenebrosa. Esto enim, autore Plinio, Tiberius mundi monarcha noctu etiam in tenebris videret, sed ad breve et cum primum e sompno eius oculi patuissent, qui deinde rursum ebescebant. Credo tamen quod sine adventata luce videre non poterat. Id autem accidebat eidem aut propter reliquias lucis inter clausas obstrectissime palpebras reservatas, sicut experitur qui repente obstruit oculos in medio lucis existens, aut hoc sibi videbatur, sed non erat, propter actum fortissime fantasie nondum sopite mox somno repulso, quod ego quoque fateor in me sensisse pluries, quanquam raro. Sed posito adhuc quod aqueus humor (qui lux oculorum et proprius nuncupatur pupilla) aliquid naturalis habeat lucis admixtum sicut ipsa elementalis aqua annexo fulgore lucis non caret, et ob id cum musione aliquis intueatur in tenebris,—certum est quod, si non assint medium per quod radii visuales discurrant spatium, per quod species rei visibilis deferatur obiectum et species eius ad quod potentia terminetur, nunquam visionis dabitur actus. Simili modo reor de intellectu dicendum, scilicet quod est pura potentia, que a Philosopho dicitur intellectus passibilis, qui ad hoc, ut fiat intellectus agens, oportet ut ab exterioribus adiuvetur. Ab extra etenim lucem accipit, homine aliquando tradente, spiritu, vel Deo. Obiectum ex se non possidet quidquam nec speciem eius.

Huic dicuntur quedam organa corporalia, scilicet sensus quinque noti, sensus communis, ymaginativa seu fantastica, et memoria deservire, ut vere sit dictum quod, qui uno sensu caret, careat et scientia obiecti sensus illius. Unde est illud phisicum: cecus non silogizabit de coloribus. Sed digressionnem feci, revertar unde recessi. Voluntas sterilis est, nisi intellectui, viro suo, copuletur. Hic vir infantulus est neque gignere potest, nisi creverit altus ab extra et tales filios sive amores concipiet in uxore quales sinet cibus acceptus. Si pastus est vento, ventum concipiet. De quadam enim mala mixtura reperio ad propositum scriptum: Ecce parturit iniustitiam, concepit dolorem, et peperit iniquitatem. Exteriora enim parturiunt in intellectu; ille concipit in voluntate, et hec in opere ultimo editum parit conceptum. Quia ergo, sicut prefertur, amor divinus ex studio conciliandus est, solis lectionibus illis est vacandum que illum valent efficere, alere, et perducere ad perfectum. Novimus enim, Augustino tradente, quod “invisa diligere possumus, incognita nequaquam.” Abeant igitur gentilium suspecta commenta, que nescio quem Demogorgonem, quem Saturnum, quem Celium, quem Iovem, quam Cybelem, quam Iunonem preferunt ceteris, et vera divinitate rapta super sidera locant; et nobis non sic aliud scire quam cum Paulo Christum et hunc crucifixum.

Iam concluditur tertium, scilicet quod recta cognitio ex obedientia et divinorum preceptorum procedit. Hanc insinuat Spiritus Sanctus, cuius auctoritas est omnium rationum ratio summa. Ait enim per Tympanistram suum: Preceptum Domini lucidum, illuminans oculos. Hoc idem ipse Psalmista dicebat expertus: Quomodo dilexi legem tuam, Domine! Tota die meditatio mea est. Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo, quia in eternum michi est. Super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tua meditatio mea est. Super senes intellexi, quia mandata tua quesivi. Promulgatum est id ipsum in novo testamento a prima Veritate dicente: Si quis voluerit facere voluntatem Patris mei, sciet de doctrina mea utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquar. “Pyctagoricorum enim disciplina fuit,” Ieronimo recitante Super Ecclesiasten, “tacere per quinquennium et postea eruditos loqui.” Voluit autem illud quinquennale silentium obediendi insinuare virtutem.

Nunc itaque manifestum puto quomodo sit ad perfectionem, de qua in argumento agitur gradiendum. Nam primo obedire oportet divinis preceptis; hiis imbuendi sunt parvuli, hec sit ianua rudibus primam querentibus artem. Secundo illa doctrina legatur quam docuit Deus et divinam notitiam tradit. Sic obtinetur caritas, que facit virum perfectum. Tunc licebit legere philosophos, poetas, et magos, quando dicere licebit: Quis nos separabit a caritate Christi. Certus sum enim quod nec mors neque vita neque aliqua creatura nos separabit a caritate Christi. Nam qui est in caritate est absolutus a lege.

Et si omnino quis contendens dictis resistat velitque in limine primo natos tradere alendos sophie, ut vigilantes primo mane ad sapientie postes sub Salomonis consilio eam inveniant et Dominum in infinitum sapientem sequantur, contentionibus cedo et dico quod, si per sapientiam putant Dominum imitandum, studeant sicut Dominus, studeant sicut vult Dominus, studeant sicut studendum esse hominibus Dominus docuit factus homo. Hec tria discordes ad concordiam ducant. Deus enim non per creaturas se sed et creaturas in se ipso cognoscit; itaque non prioritate temporis sed originis prius se quam alia noscit. Sic incipiat unusquisque primo Deum nosse pro captu sue mentis, et demum eum utcumque cognitum in ipsius facturis requirat. Quam vanus et excors est qui, aurum ignorans, exviscerat yma telluris ut inveniat ipsum! Forte enim ante oculos sedet, manibus tractat, et cum reliqua proicit humo, quia nullam notitiam habet eius que querit. Scio utique et confiteor plane Deum esse in qualibet creatura, in unaquaque veritate latere, sive ut rectius loquar, omnem visibilem creaturam divinum vestigium esse. Sed cum hoc me ignorare non credo quod per vestigium in nullam venitur notitiam relinquentis, cuius primo est proprietas totaliter ignorata. Da hominem qui nunquam vidit neque aliquid audivit de igne, et fumum intueatur a remotis, et pete ab illo quid sit ignis secundum substantiam, qualitatem intrinsecam et extrinsecam. Et cum forsitan responderit esse quoddam flabellum aut folleris actum vel ventum, quia hiis agitatos aliquando in similitudinem fumi pulveres vidit in celum erectos, amplius non habet quid dicat, nisi quia aliquid est agendi potentia grande. Ostende alteri, qui pedes non vidit humanos, in pulvere alicuius hominis vestigium derelictum, et pete ab eo cuius sit. Certe mutus erit, postquam dixerit, “alicuius est.” Verumtamen pone quod novit pedes humanos, et dicat hominem ibi fuisse. Quere ulterius ab ipso, “Fuit masculus aut femina, longus vel brevis, sapiens aut stultus, decrepitus aut iuvenili etate robustus, sanus sive languidus, nudus vel tectus?” et cetera, et erit silentium responsio sua. Ast si prescivisset hominem sapientem sibi notum et carum inde debere transire, quem forte desiderabat videre, viso vestigio, post ipsum dirigit calles, recordatus de viri venerabilis forma, habitu, simul et gratia. Isto modo dico de Deo in creaturis sive scientiis requisito quod, si querens eum primo novit sicut fides Catholica, que sola de Deo impermixta vera ministrat, Deum in rebus creatis venetur, ipsum reperiet; sed si ignarus per creaturas discurrit aut sciolus in creaturis propter proprium commodum moratur et delectatur, nec aurum reperiet neque letabitur de reperto. Nunquam Turcus vel Tartarus vel Saracenus, legens Senecam, Tullium, vel Aristotelem, est per lectionem illam ad fidem verissimam accessurus. Sed si quis iam didicerit mundum propter celum linquendum, Deum cunctis precordiis diligendum, ipsius gloriam proprie utilitati premittendam, propter nostram salutem Deum incarnatum, cum reliquis veritatibus necessariis ad salutem, et venerit ad secularium litterarum lectionem, poterit iocunde aliquid ibi de Deo videre et visum ad divinam laudem conservare.

Da tales studentes, et nolo de cetero in philosophos exclamare. Sub tali ordine lego primam philosophiam a Deo humano generi datam. In principio enim Geneseos, ubi sunt profundissima mysteria, inenarrabilia et innumerabilia sacramenta, notatur homo primo ad Dei ymaginem factus, in quo signatur divinum desiderium mentibus nostris insertum. Secundo mandatur creatis ut subiciant terram, et omnia subiciuntur sub pedibus eorum, et tangitur mundi contemptus. Tertio quatuor rerum contemplationes in quatuor paradisi fluminibus edocentur, eadem scriptura in Ecclesiastico teste. Per quod insinuatur aperte quod primo est intellectus inlustrandus quomodo debeat per creaturas in Creatorem ascendere, quam ipsas creaturas in facultatem suam assumat. Quarto sciendi retunditur inordinata cupido, cum lignum scientie boni et mali legimus interdictum. Quinto, ne per multa veneranda discurram, ipsa naturalis philosophia videtur concessa cum omnibus animalibus. Non mulier sed vir nomina secundum proprietatem eorum imponit. Nos autem Christiani nomine solo, in quibus et fines et feces seculorum devenerunt, defendimus bonum esse a mammis nutricum infantes avulsos tradere nutriendos interne Terrentio, Ovidio, Virgilio, et ydolis gentium, natos ut olim per ignem lustrantes. Nescio an preferam quondam regem Egypti infestum Hebreis, cunctos eorum virilis sexus mox ortos necandos iubentem, hiis omnibus tales nutrices Christianulis conducentibus. Nam illius precepto nullus occisorum eternam mortem gustabat, et horum procaci suasu ad pellicem dampnatricem demonibus victimandi sponte ire catervatim laborant.

Secundo quicumque studendo Deum sequi contendunt, studeant sicut ipse studendum monstravit. Ipse docet philosophiam, poesiam, ethicam, et theologiam. Primum est in Genesi, secundum est in Exodo, tertium in Proverbiis, et quartum in Prophetis, et omnia simul sunt ubique mixta in tota scriptura. Philosophiam namque docuit Deus ante diluvium, ad que tempora libri gentilium non pertingunt. Poesiam docuit tempore Noe, fere duobus milibus annis antequam fabule inciperent ethnicorum sub Aioth, Ysidoro tradente; Salomon vero totus moralis Pycthagoram antecessit et Socratem annis fere sexcentis. Sed veri theologi, ut Habraam, Iob, et Moyses, precesserunt per secula multa Orpheum et Linum, ymmo ipsum Platonem, gentium theologos primos.

Sed dimittamus hec universa, que exigunt longum tractatum, videamusque ordinem philosophandi, quem docuit ipsa Sapientia, Deus: In principio creavit Deus celum et terram; terra autem erat inanis et vacua, et tenebre erant super faciem abyssi, ac spiritus Domini ferebatur super aquas. Ista sunt exordia fructuosa et prima principia philosophandi, que si quis non habuerit, faciliter prolabitur in errores. Primum est nosse fideliter Christum, qui ipso teste est principium qui loquitur nobis, in quo Deus Pater tamquam in speculo exemplari simul cuncta creavit. Secundum est creatio, ut, cum veneris ad phisicam Aristotelis, tria prima principia, materiam, formam, et privationem nescio quam obiurgandam, et cetera tria que meminit Lucius Seneca in epistola, audacter refellas, ydeali pariter et agente adorata cum Spiritu Sancto. Tertium est cultus divinus et reverencia debita unius Dei solius, cum subditur Deus. Quartum est quod scias meliora deterioribus premittere et propter spiritum celicum scire et velle subdere carnem. Quintum est terre et omnium mundanorum contemptus, quia terra est inanis et infructuosa, vacua omni vera satietate et virtute. Ideo non est propter aliquod bonum terrenum studendum sed tantum propter divinum. Sextum est humilitas sive cognitio sui, quia nullum lumen veritatis possumus a nobis habere, quoniam tenebre sunt super faciem abyssi, id est intellectus, qui est infinite capacitatis sinchathegorematice. Septimum est recursus ad Spiritum Sanctum pro veritatis luce decora, a quo veritas omnis emanat. Videor fortassis moraliter loqui sed, quia littera occidit, spiritus autem vivificat, reor principaliter hoc esse signatum sub illo vero velamine notabili et luminoso. Tales si traduntur studentes ad philosophandum, proficient opipare. Sed ubi levia levibus et vana vanis nullo pondere prime veritatis connexa traduntur a vanis, necesse est ut utraque terminentur in ventum. Hoc docuit Deus, cum talis factus est homo qualem voluit hominem quemlibet fieri. Verbum siquidem idem et Sapientia est incarnatum, ut formam traderet sapiendi, qui dicit: Unus est magister vester, Christus. Hic sacras litteras exponebat et, cum sciret quid veritatis esset in doctrina gentilium, non eos nominabat sed terribiliter increpabat utentes eorum iudiciis, occultis misteriis ignoratis. Ait enim secundum Matheum: Facto vespere dicitis: “Serenum erit, rubicundum est enim celum;” et mane: “Hodie tempestas, rutilat enim triste celum.” Faciem ergo celi diiudicare nostis, signa autem temporum non potestis scire. Et iterum secundum Lucam: Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: “Nimbus venit,” et ita fit; et cum austrum flantem, dicitis quia estus erit, et fit. Ypocrite, faciem celi et terre nostis probare, hoc autem tempus quomodo non probatis? Item mandavit ipsa Sapientia incarnata adhuc rudibus discipulis suis, ne irent in vias gentium, et cum Samaritanis ne communicarent, quos demum doctos et fide provectos idem Deus, Spiritus Sanctus, Samariam misit et universos gentiles, non contrarius sibi Deus sed insinuans quia omnia tempus habent et suis spatiis transeunt universa, atque nobis exemplum relinquens, ne quis audeat philosophos vel hereticos, quos significant gentes et Samarite, nisi prius fuerit in fide per Spiritum Sanctum optime solidatus. Si Terrentiano versiculo, Saulo iam in terra prostrato, Ihesus loquens est usus, sciebat illi gentilium edocto loquelis prodesse, si feriretur hiis telis quibus erat inflatus. Quidam enim cuspidis ictu narratur casu sanatus a pectoris apostemate gravi, non casu percussus; verum tutius est nece non primi quam spe salutis longe prospecta vulnere sauciari. Annon cum gentibus moratur et Samaritanis, qui die noctuque in ipsorum lectionibus deversatur?

Et tamen non solum contubernium interdixit sed inter eos etiam velocem discursum. Hoc autem tanta districtione iusserat observandum, ut non auderet Philippus denuntiare Magistro quosdam gentiles adesse, cum ipso Domino desiderantes habere sermonem, sed Andree secum patrocinium intercessit. Volens quoque Dominus idem Cananeam vexatam a demonio liberare, latere studuit et velociter per illos confines transire, nullum moram agens ibidem, qui nulla alia causa inter Cananeos accesserat, nisi ut gentilem divinum cultum doceret. Nonne in hoc opere videtur clamare usque ad terminos orbis terrarum: “Gentiles non legatis, nisi qui et quando aliquem illorum putatis vos posse a suis erroribus revocare”? Hodie vero qui sunt talium lectionibus dediti, nisi hii aut qui cupiunt honorari aut ditari desiderant vel iam curiosi effecti seu vacillantes in fide querunt qualiter possint suam infidentiam roborare et roboratam tueri? Et ideo non solum legendi non sunt sed edicto publico comburendi. Et hoc utinam fiat, aliquo pio viro in Ecclesia presidente!