Capitulum 27 (E. Hunt ed., pp.213-21)
Ex dictis prelibatis quibusdam arbitror aliqualiter esse monstratum quod flagitat articulus quartus, videlicet quod ethnicorum doctrina communiter Christianis extat sacris litteris interdicta. Longitudinem vero sermonis cupiens evitare, illam veram distinctionem relinquo qua dicuntur aliqua prohibita in generali, sicut omnia otiosa; aliqua in particulari, ut non mechaberis; aliqua simplici sermone, ut in viam gentium ne abieritis, aut verbo mandatorio, ut hec mando vobis; aut consultorio, sicut si vis perfectus esse, vade et vende omnia que habes; aut per vitii alicuius detestationem, sicut stulte, hac nocte rapient animam tuam; aut comminatorie, sicut nisi penitentiam egeritis, omnes peribitis. Et dico hanc conclusionem probatam in veteri testamento, in novo, et a doctoribus sanctis, et hoc clare deduco.
Supposito igitur quod vetus testamentum, prout magistraliter Apostolus in multis epistolis docet, vera que narrat per figuras ad spiritualiora et subtiliora cuncta transmittit, non est ambiguum quin, precipue ubi mulieris aut aque utitur nominibus, velit ipsa series testamenti prioris qualitatem litterarum insinuare, ne fallatur quisquam in sermonis errore; alias in pluribus locis verificari non poterit. Et hoc est quod sine exceptione ad Corinthios scripsit Apostolus: Omnia in figuram contingebant illis. Sub hoc sensu confuso dici potest secure totiens litterarum secularium studium interdictum, quotiens mulier aliqua reprehenditur vel prohibetur ducenda. Et ne in hoc universali sermone huius veritatis hostes deridendos deridentes relinquam , precise ad librum Proverbiorum eos remito, si eum legere volunt, ut Catholicos decet. In huius enim libri fine mulier fortis describitur talibus ac tantis virtutibus sublimata, ut nemo non sit certus quod de vera sapientia, quam solus Deus inspirat, manifeste loquatur. Ymmo ut verius loquar, nullus intelliget prefatum librum reliquosque qui Sapientiales a pluribus nuncupantur , nisi scierit predictorum voluminum principale subiectum esse doctrinam, in quibus vera probatur, perniciosa dampnata. Quam clare, detecto velamine, id expressit in capitulo vigesimo secundo ille sapientissimus Parabolator dicens: Fili mi, inclina aurem tuam, et audi verba sapientum. Appone autem cor ad doctrinam meam, que pulcra erit tibi, cum servaveris eam in ventre tuo, et redundabit in labiis tuis, ut sit in Domino fiducia tua. Unde et ostendi eam tibi hodie; ecce descripsi eam tibi tripliciter in cogitationibus et scientia, ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis respondere ex hiis illis qui miserunt te. Etenim supra eam descripserat sub typo mulieris aliene et extranee, quoad auctores qui infideles fuere; mulieris meretricis, quoad materiam de quo illi libri loquuntur, quia agunt de sectis ydolorum, in quibus anime fornicari invitantur a Deo; mulieris clamorose, quoad formam processus; procedunt enim ut plurimum disputando, altercando, et se mutuo impugnando, quod fieri vix potest sine appetitu laudis. Quasi dixerit: “Tu me consulebas, cum petisti an tibi liceret litteris secularibus uti. Respondi tibi periculum imminere, si cum hostibus tuis solus morareris inermis. Quoad primum, vituperabile tibi maxime fore, si habitaveris sponte cum blasphemantibus Deum tuum, unum et verum, quem te incessanter laudare oportet. Quoad secundum, mortale vero adherere superbis iam Acharonte dampnatis, quorum est per faustum et iniquum tumorem sibimet aperire aditus animarum. Quoad tertium, sic per mortales cogitationes, a quibus illa doctrina procedit, per scientiam virulentam quam tradunt, per finem letalem quem advehunt tibi monstravi quod ad doctrinam gentilium non accedas.”
Sed per aliqua particularia monita eiusdem sapientis, ymmo Spiritus Sancti, celerius discurramus. Ait enim in capitulo secundo: Si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentie, si quesieris illam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam, tunc intelliges timorem Domini et scientiam Dei invenies, quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia. Et sequitur de opposita, quam non dat Dominus: Ut eruaris a muliere aliena et ab extranea, que mollit sermones suos et relinquit ducem pubertatis sue et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est ad mortem domus eius et ad inferos semite illius. Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec apprehendent semitas vite. Certum est quod non agit de muliere carnali, cum eque sit cavendum ab illa que non habuit virum, sicut ab illa que dudum accepit. Item in veteri lege non fuit tam arte prohibitus meretricis amplexus sicut in novo, cum Iudas, unus ex duodecim patriarchis, accesserit impune ad scortum, sicut narrat scriptura, non adiuncta culpa nec pena. Est igitur hec mulier hereticalis doctrina, sicut meminit glosa, que in materia cum mundana concordat.
Iterum consulit in capitulo quinto: Fili mi, attende ad sapientiam meam et prudentie mee inclina aurem tuam: ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua conservent, ne intenderis fallacie mulieris: favus enim distillans labia meretricis et nitidius oleo guttur eius; novissima autem eius amara quasi absinthium, et lingua eius acuta quasi gladius biceps. Pedes eius descendunt in mortem, et ad inferos gressus eius penetrant. Per semitam vite non ambulant; vagi sunt gressus eius et investigabiles. Et post pauca: Sit vena tua benedicta et letare cum muliere adolescentie tue: cerva karissima et gratissimus ynulus. Ubera eius inebrient te omni tempore et in amore eius delectare iugiter. Quare seduceris, fili mi, ab aliena et foveris in sinu alterius? Quam aperte insinuat se de carnali scorto non loqui, nisi quis dixerit non prohibere meretricem, que aut guttur nitidum non habet aut defert eum velatum. Numquid, quia ad amorem mulieris adolescentie sue eum inflammat, prohibet ad nuptias secundas transire, et non potius vocat illam sapientiam quam Dominus postulatam maritavit eidem, sicut tertius liber Regnorum cantat?
Lego idem in capitulo sexto, ubi dicitur: Conserva, fili mi, precepta patris tui et ne dimittas legem matris tue. Liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo. Cum ambulaveris, gradiantur tecum, cum dormieris custodiant te, et evigilans loquere cum eis. Et sequitur: Ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extranee. Non concupiscat pulcritudinem eius cor tuum, ne capiaris nutibus illius. Pretium enim scorti vix unius est panis: mulier autem viri pretiosam animam capit. Numquid potest homo ignem abscondere in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant, aut ambulare super prunas et non comburentur plante eius? Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus, cum tetigerit eam. Non grandis est culpe cum quis furatus fuerit; furatur enim ut esurientem impleat animam; deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus sue tradet et liberabit se. Qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam. Si quis defenderit apud Salomonem non esse meritricem fugiendam, nisi que exiguum pretium postulat pro mercede vel nichil, tremendamque solum Cohzbi, filiam Sur, nobilissimi principis Madianitarum, et tute habendam Laydem, nobilissimam meretricem, et in furto mortale vitium non contineri,—poterit substinere eum figurate non loqui. Sed animadvertens quod pretium mundane sapientie est vile, ut hircus tragicis et huiusmodi, et tamen animam rapit pretiosam et merces vere sapientie, que mater est omnium bonorum, est numen eternum, atque furari que vera dixerunt philosophi non esse culpe nisi cuiusdam presumptionis, cum periculosum sit illorum Syrenas audire, que presumptio expiatur, dum convincuntur infideles gladiis suorum doctorum confossi, cum veritate confitebitur plane ethnicorum et hereticorum doctrinam fidelibus denegari.
Hiis non satis contentus, iterum clamat in capitulo nono: Mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nichil omnino sciens sedet in foribus domus sue super sellam in excelso urbis loco, ut vocaret transeuntes per viam et pergentes in itinere suo: “Quis est parvulus, declinet ad me!” Et vecordi locuta est. Aque furtive dulciores sunt, et panis absconditus suavior, et ignoravit quod gigantes ibi sunt et in profundis inferni convive illius. Qui applicabitur illi descendet ad inferos; nam qui abscesserit ab illa salvabitur. Mallem Thamar et Raab, Magdalenam et illas meretrices que phariseos et scribas in regno Dei precedunt, Thaysim et Egyptiacam Laydem et Phirnam Zenocrate delusam in medio civitatis super eminentes thronos consistere quam illam fallacem pellicem quam hic perniciosam Salomon pandit. Prime enim sex convertuntur ad fidem, si tamen de duabus prioribus, cum Ieronimo, sit aliquid culpandum sentire; ultime vero due non valuerunt avarum et constantem viros suis inlecebris inclinare. Erubescerent iuvenculi nostri in plateis cum illis mechari, qui de ginasio illius, ut dicitur, gloriosi evadunt ad turpiora inverecundi, si Apostolo credimus ad Romanos scribenti. At quia ille non in eminenti sella civitatis, ut ista, sed in lupanari vilissimo sedent, luce clarius constat non de carnali concubitu sed spirituali in prelibata scriptura tractari. Aque domestice (quis dubitat?) sunt suavissime doctrine Catholice, ad potum habiles, concesse ad refrigerium, ad mundandum potentes, agiles ad transvehendum. Et tamen miseri ad furtivas se conferunt, hiis velut incomptis relictis. O ingrata gens Christianorum! Nulla secta que sub celo moretur tuas litteras legere audet, suis contenta et a primeva etate potata; et tu sola (tua dicam despecta?) tam avide ad inhonestas anhelas! An nondum legisti quia eloquia Domini, eloquia casta, et lex Domini est immaculata, illuminans oculos? Illa autem pellex est, penitus nichil sciens. Superflue enim et nimis improprie in detestationem lupe apponitur ‘nichil sciens,’ cum non Palladem sed Venerem amet Cupido. In tua sapientia, o Christiane non sub Mercurio sed sub sanguine concepte, sunt mites angeli sancti, et sub aliena sunt illi gigantes qui ex fornicatione ante generale diluvium orti produntur. Illi famosi potentes a seculo sub cupidine fame nutriunt bella, divisiones, seditiones, et lites, et isti sicut filii Dei cum sacra scriptura afferunt caritatem, unitatem, et pacem.
Plaga hostilis, qua permissive inimicos suos Dominus multat, est scientia humanitus inventa, de qua ad litteram subdit Salomon Proverbiorum xxiiº dicens: Fovea profunda os aliene; cui iratus est Dominus, incidet in eam. Ita est enim profunda, quod nunquam dicit ‘sufficit,’ sed apud Ieronimum fonti Tantali comparatur. A Christo insatiabilitas sub typo prodigi filii nuncupatur. Necnon iuxta experientiam non contenta gentilibus, Christicolas plurimos deglutivit pingues et magnos.
In capitulo quoque xxiiiº inquit ad idem: Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena. Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit, interficiet. Iam, si ‘meretrix’ dicitur a ‘mercede,’ nulla intelligitur culpata, que gratis corpus viris subponat; cum tamen longe plures perdat que tantum delectat quam que cum voluptate marsupium pungit et evacuat. Fere potest in sacra scriptura aliqua parabolica sententia reperiri, que non clamet ultra corticem aliquid requirendum.
Sine glosa, recito textum capituli xxviiº pro dialetica et sophistica dictum: Tecta, inquit, perstillania in die frigoris et litigiosa mulier comparantur. Qui retinet eam, quasi qui ventum teneat, et oleum dextere sue evacuet. Sequitur in capitulo xxixº: Vir qui amat sapientiam letificat patrem suum, qui autem nutrit scortum perdet substantiam. Si communiter, ymo semper, ex repugnantibus sententiis proverbia Salomonis bimembra componuntur, scortum dicimus falsam doctrinam, que vere sapientie describitur inimica. Quam etiam multi scortum nutrierunt in vita absque amissione substantie temporalis! Sed scortantium traditio pretiosam viri animam rapit, quemadmodum supra extitit alligatum. Nolo de veteri testamento inserere plura, nec etiam glose sunt apposite insertorum, dantes ad propositum clarissimum intellectum, cupiens huius questionis ultimum terminum invenire.