Capitulum 28 (E. Hunt ed., pp.222-31)
Adduco igitur novi testamenti pauca testimonia, cum Catholicorum doctorum probatis sententiis, ut medium quarti argumenti pateat totaliter adnullatum. Iaciat petram priorem Dominus Ihesus, summus lapis angularis, et dicat doctoribus Hebreorum: Ypocrite, bene prophetavit de vobis Ysaias dicens: “Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum.” Et ut non sileret quid esset cum talibus magistris agendum, mox turbis subiunxit: Sinite illos; ceci sunt, duces cecorum. Certe letalius sacrum eloquium pervertere nituntur ethnici blasphemantes, eadem scriptura teste: Exiguum et cum tedio est tempus vite nostre, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis; quia ex nichilo nati sumus et post hec erimus tamquam si non fuerimus, quoniam fumus afflatus est in naribus nostris, et sermo scintille ad commovendum cor nostrum; quia extincta cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundentur tamquam mollis aer, et transiet vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur, que effugata est a radiis solis, et a calore illius aggravata,” et cetera, quam qui dicebant patri vel matri: “Munus quodcumque est ex me tibi proderit.” Et tamen hos dicit relinquendos; ergo a maiori subintellexit tales impios a nostris mentibus exulandos.
Sed et Apostolus Christi, Paulus, qui videtur eruditus litteris gentilium, sciens vires eorum doctrinarum, preter ea que dixit ad Romanos in capitulo primo, scribens ad Corinthios epistola prima, capitulo primo, dicit: Scriptum est enim (scilicet Abdie capitulo primo, iuxta antiquam translationem), perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. Ubi sapiens? Ubi scriba? Ubi conquisitor huius seculi? Nonne Deus stultam fecit sapientiam huius mundi? Nam quia in sapientia Dei non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam predicationis salvos facere credentes. Et post pauca ad idem tamen: Videte, inquit, vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles, sed que stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes, et cetera. Hic notat glosa sumpta ex dictis Augustini, Ambrosii, et Ieronimi, quod crux Christi evacuatur in sapientia philosophorum, que falsa est; item quod philosophia est scientia non a Deo, non salvandorum sed pereuntium; item notat ‘sapientem’ esse genus ‘ad scribam’ et ‘conquisitorem,’ sic quod tangit poetas per ‘sapientes,’ morales per ‘scribas,’ et naturales per ‘conquisitores’ huius seculi; iterum quod stulta est mundana scientia falsoque nomine scientia nuncupatur, quia eam sibi finxit lingua mendacii, unde scriptum est: Defecerunt scrutantes scrutinio; adhuc quod in plurali dixit, Non multi sapientes, non multi nobiles, non multi potentes, propter se qui fuerat sapiens seculari peritia, nobilis genealogia Romana et potens divitiis perituris. Noto ipse ex dictis quod, cum esset Paulus doctrinis ethnicorum ante conversionem farxatus, ad fidem vocatus, philosophos prohibuit legendos et audiendos, quorum dictis, necessitate compulsus, in tot epistolis suis, etiam ad infideles directis, ter tantum usus est. Nam, illud, “Odero si potero,” et cetera, salva reverentia glosantis, in scriptis Pauli nequit reperiri. Nunc autem non agitur, neque aliquando egi, adversus aliquos qui ante baptisma scierint litteras illas aut qui aliquando forte, id requirente tedii fuga aut materia, aliquid legit de gentilibus aut suis interserit dictis, sed contra hos, voce Christianos, sepe clamavi et a clamore non possum cessare, qui, scriptura sancta neglecta, relictis doctoribus sanctis, se dedicant penitus studiis illis et, si predicaverint, per tragedias, comedias, ethicam, phisicam, astrologiam, et methaphisicam aures audientium demulcent, quasi ipsa divina eloquia non sufficiant ad salutem aut ipsi infideles fundarint Catholicam fidem. Uror in hoc quod nullum percipio recedere ab iniquitatibus, quia canes aut effecti sunt muti, non valentes latrare, aut voce facti similes lupis et vita. Ab ovibus Christi lupos non arcent sed agnos (prodolor!) vertunt in lupos.
Scribens autem ad Coloscenses, dicit: Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi et non secundum Christum: quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Et infra eodem capitulo secundo: Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis huius mundi , quid adhuc tanquam viventes mundo decernitis? Ne tetigeritis neque gustaveritis neque contrectaveritis; que sunt omnia ipso usu in interitu secundum precepta et doctrinam hominum, que sunt rationem quidem habentia sapientie in superstitione et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis. Hic dicunt glosatores, qui supra, philosophiam (quam hic Apostolus detestatur) terrenam scientiam argumentis et subtilitatibus componi, que decipit, dum veris similibus causis et commentitiis rebus divinis adimit fidem, que omnino vitanda est ut cultrix hominum, non Dei, retrahens a Christo fideles. Sic intelligunt Paulum tanti doctores. Sic Paulus conversis fidelibus ex Grecis sapientibus mundi precipit a nota philosophia penitus abstinere et ignote nullam operam dare, ut sciat Christianus sibi non licere cum philosophis habere sermonem.
Iterum glosant hiidem fidei zelatores, cum ait secundum elementa, tangit eos qui prudentius ydola exponunt dicentes: “Iuno est aer, Neptunus est mare,” et cetera; insinuantes non solum simplices fabulas, fidei oppositas secundum apparentiam, sed etiam doctiores expositiones illius generis hominum fore simpliciter contempnendos. Quanto autem studio velit eos prohibere non nescit qui ponderat tria precepta, uno sermone contenta, scilicet: ne tetigeritis, etiam codices in manu sumendo; neque gustaveritis, ut si forte vadis ad ecclesiam Christum auditurus, ubi philosophia tractatur, aut fuge cum apostolo Iohanne, qui abscessit a balneo, eo quod ibi erat hereticus, aut aures obstrue, ne audias incantantem sapienter; neque contrectaveritis, ut si contingat te aliquando audivisse vel novisse, te transferas ad simplicem et profundissimam scientiam Crucifixi, que sola valet et plene sufficit ad salutem. Non tamen puto fore peccatum si, ut luceant magis sidera celi, quisquilia philosophorum apte dictis sanctorum addantur, quia opposita iuxta se posita magis elucescunt.
Idem Apostolus precipiendo Tymotheo carissimo scribit, dicens in fine epistole prime: Si quis autem aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Ihesu Christi, et ei que secundum pietatem est doctrine superbus, nichil sciens, sed languens circa questiones et pugnas verborum; ex quibus oriuntur invidie, contentiones, blasphemie, suspiciones male, conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt, existimantium questum esse pietatem. Et sequitur: Precipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Ihesu, qui testimonium reddit sub Pontio Pilato, bonam confessionem, ut serves mandatum sine macula, inreprehensibile. Et post epistolam sigillans: O Tymothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientie, quam quidam promittentes, contra fidem exciderunt. Gracia tecum. Amen. In secunda vero epistola ad eundem, capitulo ultimo, iterum dicit, numeratis vitiosis qui circa ultima tempora mundi sunt in terra futuri: Ex hiis enim sunt qui penetrant domos et mulierculas ducunt captivas oneratas peccatis, que deducuntur desideriis variis; semper discentes et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes. Quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Moysi, ita et isti resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem, et cetera usque ad finem. Vereor loqui. Intueor tales hodie esse quales futuros descripsit. Si qua utilitas est in mundanis litteris (dico: grammatica, arismetica, geometria, et musica), hec est ut ad sacras litteras velut ancille semitas parent. Sub quo titulo nonnulli istis artibus insudant, et cani facti “sicut uter in pruina,” semitas quesitas nondum intraverunt. Ex quibus non pauci, etiam falso theologi vocati, depopulationi muliercularum insistunt, fidei moribus interdum verbis et factis et aliquando, si pepercerint verbis, factis resistunt. Contra hos, Iannem et Mambrem imitantes imparibus meritis, palestras assumpsi, Moysen Paulumque imitatus cum Tymotheo et, ne pulli crescant patribus similes, censeo prius fovendos parvulos inter ubera Christi, ut postea valeant divinis telis armati et iustitie torace protecti, ubi ad pugnam forte eos contingerit ire, tuti impetere hostes et illorum mortales ictus vitare. Tutius tamen dixerim, nisi cogat necessitas, ab hiis omnibus qui pietatem non habent abstinendum. Erat utique eodem Apostolo teste, ab infantia Tymotheus multis litteris eruditus, et tamen, ut prefertur, precipitur sibi ne ad tale duellum accedat ut foret, credo, posteris in exemplum. In capitulo enim secundo epistole postreme mandans ei Apostolus dicit: Noli verbis contendere; ad nichilum enim utile est nisi ad subversionem audientium. Sollicite autem cura te ipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis. Profana autem et inaniloquia devita; multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit, ex quibus est Hymeneus et Philetus, qui a veritate exciderunt, dicentes iam resurrectionem factam, et subvertunt quorundam fidem. Magis impugnant fidem qui aiunt resurrectionem non futuram neque preteritam, sicut multi Saducei, quam qui asserunt ipsam iam preterisse. Illi enim cum philosophis et ethnicis errant in facto, hii vero in tempore tantum.
Instruens etiam alium discipulum nomine Tytum, sic inter cetera scribit ad ipsum: Oportet enim episcopum esse hospitalem, benignum, sobrium, iustum, sanctum, continentem, amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere. Non dixit ‘poetam,’ non ait ‘philosophum’; et tamen contra philosophos illi instabat certamen, quos arguere oportebat, cum esset Christiani ethnicis mixti. Nunc autem sunt puri, nisi propter eorum studium Christicole in gentiles vertantur. Et sequitur in textu: Sunt enim multi inobedientes et vaniloqui et seductores, maxime autem qui de circumcisione sunt, quos oportet redargui qui universas domos subvertunt, docentes que non oportet turpis lucri gratia. Et sequitur: Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide, non intendentes Iudaicis fabulis et mandatis hominum avertentium se a veritate. Omnia munda mundis. Sed ne credas precise Hebreorum fabulas interdictas aut mundis Christianis omnia concessa et in eis effici munda, statim sine medio subdit: Coinquinatis autem et infidelibus nichil est mundum, sed inquinate sunt eorum et mens et conscientia. Confitentur se nosse Deum, factis autem negant, cum sint abhominati et incredibiles et ad omne opus bonum reprobi. Tu autem loquere que decet sanam doctrinam. Ecce quod non sunt nobis prohibite carnes suille sed porcorum doctrine, quos olim pascebat prodigus ille qui tandem est reversus ad Christum et tam pie receptus, cui tripudiat cetus sanctorum scriptorum; at ingratus labitur iterum, ut repetat siliquas, quibus rugiens stomacus saturari non potest. Heccine sic sanata vulnera prisca insane letalem gliscunt reinvenire mucronem! Hinc, hinc, o Christiane, te Christus sanandum recepit, ab istis vinculis erectum liberum abire permisit, quin ymmo iussit; et tu iterum, sicut canis ad vomitum rediens, vadis illuc!
Non quiescit Apostolus idem hec salutaria rorare precepta, sciens quod impudice saltatricis concentu occiditur gratia et caput amputatur nostri Baptiste. Ideo scribit iterum ad Hebreos: Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis, que non profuerunt ambulantibus in eis. Hec doctrine (iuxta glosam huius textus, sumptam ex dictis venerabilis Bede, apud quem, ut dicebatur, arguendo turbatur acumen ingenii, si non legantur grammatica et alique liberalium artes, obmissis tamen ut communiter fabulis et ceteris traditionibus fidem prementibus) sicut illa lepra, variis erroribus maculata, que nullatenus debet in Christianorum conventiculis demorari. Ait enim, ut clavum clavo retundam: “Hii non absurde comparantur leprosis, qui, scientiam vere fidei non habentes, varias doctrinas profitentur erroris. Non enim absconderunt imperitiam suam sed pro summa peritia proferunt in lucem et iactantiam sermonis obstentant. Nulla porro falsa doctrina est que non aliqua vera intermisceat. Hii vitandi sunt.” Hec Beda.
Nondum cessere Iudei, Epicuri, et Stoyci philosophi victrici Paulo sed adhuc conantur resurgere cum Antheo, ex quo pristinam matrem reviserunt erroris, de quibus scribitur Actuum capitulo xvii°: Disputabat igitur Paulus in sinagoga cum Iudeis et colentibus in foro et per omnes dies ad eos qui aderant. Quidam autem Epicuri et Stoyci philosophi disserebant cum eo: “Quid vult disseminator verborum hic dicere?” Alii vero: “Novorum demoniorum videtur adnuntiator esse,” quia Ihesum et resurrectionem adnuntiabat eis, et cetera. Horum igitur ecclesiam odibilem Deo Apostoli evertere cupientes, convertebant gentiles. et eorum libros (qui erant de numeris, mensuris, et fortassis de medicinis atque de sacris litteris) vendebant, ceteris adversantibus pietati coram omnibus pervictimariis factis.
Accedit et ille minor vocatione Iacobus iustus, qui totam doctrinam in quatuor membra distinguens ait: Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientie sue? Quod si zelum animarum habetis, et contentiones sunt in cordibus vestris, nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem. Non est enim ista sapientia desursum descendens sed terrena, animalis, dyabolica. Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. Que autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non iudicans, sine simulatione. Fructus autem iustitie in pace seminatur facientibus pacem. Si enim iam per Christi passionem ab amore terrenorum sumus erepti, ex iumentis homines facti, liberi a diabolica servitute, illam relinquamus doctrinam, aut que terrena scruptatur aut que ob lucri terreni causam amatur. Que vero de rerum naturis communis est brutis, societatem non habeat cum hiis qui angelicis debent agminibus interesse. Absit procul a fidelibus perscrutatio illa dyabolica que pluralitatem deorum nominat hystorice vel sub methaphora. Ut sit vera sapientia Dei, Catholica fides a Deo beatissimo revelata dirigat nos in via et restituat portis felicitatis superne.
Satis illuxit mundanam scientiam etiam a sanctis fidelibus, maxime neophitis, fore prohibitam. Sed adhuc occurit hic locandum verbum Ieronimi ad Damasum, monstrantis per Paulum quod legi non debet ethnicorum sophia, licet viderim disputantes de hiis particulis: ‘ne legas,’ ‘ne permaneas’. Sed utrumque ponit; primum quidem, ne contingat secundum. Ait enim: “Dicta gentilium, ubi cum summo studio fuerint ac labore perlecta, nichil aliud nisi inanem sonum et sermonem strepitum suis lectoribus tribuunt. Nulla ibi saturitas veritatis, nulla iustitie refectio reperitur. Studiosi earum in fame veri et virtutum penuria perseverant. Huius sapientie typus et in Deuteronomio sub mulieris captive describitur figura, de qua divina vox precipit, ut, si Israelites eam habere voluerit uxorem, calvitium ei faciat, ungues persecet, et pilos auferat. Et cum munda fuerit effecta, tunc transeat in victoris amplexum. Hec, si secundum litteram intelligamus, nonne ridicula sunt? Itaque et nos hoc facere solemus, quando philosophos legimus, quando in manus nostras libri veniunt sapientie secularis; si quid in eis utile reperimus, ad nostrum dogma convertimus; si quid vero superfluum de ydolis, de amore, de cura secularium rerum, hoc radimus.” Et positis quibusdam Apostoli verbis, exponens ait: “Nonne tibi videtur sub aliis verbis dicere: ‘Ne legas philosophos, oratores, poetas; ne in eorum lectione requiescas’?” Hec ibi; per quod patet Ieronimum cum Paulo non solum diuturnum usum sed et quamlibet lectionem talium denegasse. Rationem autem assignat Gregorius in Moralibus dicens: