Capitulum 29 (E. Hunt ed., pp.232-9)
Militandum est nunc, tamen sub apertissime veritatis vexillo, ut quinta ratio ab apparenti evanescat vigore, pro quo est iste tractandus articulus: intelligentie pagine sacre litterarum philosophorum usus multum resistit. Ad cuius demonstrationem quinque premitto fore ut communiter opportuna ad uniuscuique speculative scientie lucem verissimam obtinendam. Et sunt ista: copia magistrorum, fides principiorum, cognitio terminorum, usus auditorum, et notitia suppositorum vel exemplorum.
Primum est beatissimi Ieromini ad Paulinum scribentis: “Hec scripsi, ut intelligeres te in scripturis sacris sine previo et monstrante doctore semitam non posse ingredi. Taceo de grammaticis, rethoricis, philosophis, geometricis, dyaleticis, musicis, astronomis, astrologis, et medicis; et ad minores artes veniam et que non tam lingua quam manu administrantur: agricole, cementarii, fabri metallorum lignorumque cesores, lanarii quoque et fullones, et ceteri qui variam suppellectilem et vilia opuscula fabricant, absque doctore esse non possunt quod cupiunt.” Et inducit illud poete:
...quod medicorum est
Promittunt medici; tractant fabrilia fabri.
Licet enim homines quidam, ingenio prediti, invenerint artes liberales necnon praticas; sicut dyaleticam primus ad regulas Aristoteles reduxit, musicam Tubal apud Moysen, apud Grecos vero Pyctagoras, aut secundum alios Linum Thebeum, vel Zetum sive Amphionem dicimus. Astrologiam, si credimus Iosepho, primo docuit Habraam, vel Athalas longe post, cum iam esset populus Dei servus in Egypto. Astronomiam invenisse inter precipuos anteponitur Ptholomeus. Medicine metelice repertorem dicunt Apolinem, emperice Esculapium, sed rationalis Ypocratem. Geometrie usus primo fuit apud Egyptios; lanificium et eius tincturam reperit Minerva et artem edificandi, que ante diluvium nostri preoccupaverant, quando nondum erat proavus et actavi Minerve. Tamen raro primus inventor fuit perfectus, sed gradatim fere usque in hodiernum diem inventa ad sui complementum ascendunt. Crescunt enim que humana natura ingenio exorditur duce, sicut ipsa natura per incrementa temporum in meliores etates conscendit. Sunt igitur nunc libris mandata aut usui reservata, que spatio longiori plurimi confecerunt. Item dato quod perspicacissimus intellectus Augustini dicatur artes prelibatas, nullo doctore previo, comprehendisse, non tamen hoc sine libris extitit assecutus, habuitque codices, licet non viva voce loquentes.
Hoc premisso, iterum dico intellectum sacre scripture non dari nisi a solo Deo. Hanc expressit Salvator, ubi tante doctrine reseratorem quemlibet exclusit a se, dicens: Nemo novit Patrem nisi Filius et cui voluerit Filius revelare. Dixit et iterum: Unus est enim magister vester, Christus. Petro quoque suam divinitatem confitenti respondit: Beatus es, Symon Bar Iona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui est in celis. Hinc Ieronimus, ubi supra, scribit: “Liber in Apocalipsi septem sigillis signatus ostenditur; quem si dederis homini scienti litteras ut legat, respondebit tibi: ‘Non possum; signatus est enim.’ Quanti hodie putant se nosse litteras, tenent signatum librum nec aperire possunt, nisi ille reseraverit qui habet clavem David; qui aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit!” Non enim inter Spiritus Sancti dona donum conceditur intellectus pro assequenda notitia Heracliti tenebrosi vel Tymei Platonis seu De anima Aristotelis, sed ut alta piscatorum scandere possimus arcana.
Similiter quasi notum relinquo quod ipse Deus, huius summe veritatis magister, superbis resistit et humilibus dat gratiam precipue intelligendi. Cecinit enim Cantor divinus: Quoniam non cognovi litteraturam, introibo in potentias Domini. Domine, memorabor iustitie tue solius. Et iterum: Declaratio sermonum tuorum illuminat; et intellectum dat parvulis. Insinuavit hoc idem per Ysaiam Dominus nobis et ait: Super quem requiescet spiritus meus, nisi super pauperrimum, id est humilem et trementem sermones meos? Omne os oppositum volens proferre opilat Christus, Patri sic aiens: Confitebor tibi, Pater, Domine celi et terre, quia abscondisti hec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.
Non debet deesse huic particule veritas ab Apostolo predicata, qua dicit, Scientia inflat, que satis est nota. Ex hiis ergo liquido claret sacras scolas Domini non intrare superbos, neque eum ad hos suum eloquium manifestare sed potius occultare, qui humilia respicit et alta a longe cognoscit. Cum igitur, sicut ex premissis non modicum patet et infra clarius est dicendum, tumidos reddere sectatores suos scientiam secularem, restat quod eo minus philosophantes intelligunt litteras sanctas quo recentius et habundantius ipsius philosophie fuerint amplexibus colligati. Nolo michi credatur sed rationi premissis utenti sanctorum. Experientiam non negabimus. Da codicem propheticum, evangelicum, vel apostolicum Ieronimo adhuc Cicerioniano, et dicet tibi: “Sermo horret incultus.” Prebe illum Augustino ex libris Platonicis turgido et inflato—sic enim de se fateri in libro Confessionum non erubescit—et nullum penitus habet veritatis lucide sensum. Sed redde suo miti David, quia, teste filio suo, cum simplicibus est sermocinatio eius, et protinus exclamabit dicens: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo! Idem demum, depositis philosophorum fascibus, toga Christi mitis induti, Ieronimus et Augustinus senserunt, sicut frequentissime scribunt. Multi sunt hodie tales qui presentem conclusionem non probant, sed demonstrant. Pro quanto enim ipse capere possum, reor neminem libere valere a sacris litteris discedere qui etiam mediocriter earum gustaret archana. Et tamen quam plurimi, qui scioli nuncupantur, in quorum manibus nunquam satis habentur Cicero vel Anneus, Aristoteles, Maro, vel Tragicus, ad mellitas sacras litteras non accedunt, audentes etiam palam mentiri laudabile fore studium ethnicorum, ut via pandatur ad divinorum eloquiorum intelligentiam spiritalem!
Secundo requiritur ad cuiuscumque scientie viam capessendam fides principiorum suorum. Ista conclusio est Aristotelis in libro Priorum dicentis: “Oportet addiscentem credere.” Hanc certam facit Apostolus et omnis doctrina eius utitur facto. Est tamen sciendum quod dux scientiarum, Dominus, ne processus foret in infinitum, qui nunquam certam notitiam facit, aliqua principia inseruit, ex quibus alia electa dicuntur aliquibus credita, que tamen alibi sunt quasi demonstrative probata. Pro scientiis naturalibus siquidem acquirendis, sunt inserta nature arismetice elementa. Ideoque, Ysidoro auctore, apud philosophos arismetica erat prima in liberalibus possidendis, eo quod nulla indiget, et cetere, presertim musica, geometria, et astrologia, sine ipsa esse non possunt quod volunt. Musica vero, arismetice proles, grammatice servit, fortassis et loyce, et philosophie naturali indubitanter. Etenim prius est omne abstractum suo concreto, sicque numerus simplex precedit numerum musicum, geometricum, pariter et astrologum. Primordia ergo principia sunt numerus par et impar, sub quo etiam infantuli vix formare valentes sermonem ludunt, quo ideo omnia componi puto prudentissimum Pictagoram diffinisse, quia in intellectibus nostris cuncta que sunt oriuntur ex numeris, tamquam ex elementis intelligentie. Item in hoc rivulo primo reperiuntur equale et inequale, maius et minus, totum et pars, prius et posterius, et cetera que mutuant mendice relique artes, ista sola divite permanente. Habet grammatica suam fidem, quia prioribus credit et dicit, respondens ad quedam: “Sola auctoritas veterum.” Rethorica musice credit, ab arismetica generata. Fidelia principia loyce sunt et significationes vocum, et plena est priori et posteriori, maiori et minori, antecedenti et consequenti, precipue gaudens ternario numero in suis formalibus silogismis. Geometria aures credulas prestat, quod ‘omne totum est maius sua parte,’ quod ‘punctus est cuius nulla pars est,’ quod ‘si ab equalibus equalia demas, que remanent sunt equalia.’ Sic naturalis phisica rationem presupponit et loycam, iubens disputandum non fore contra negantem principia, que suple credita sunt et ibi probari non possunt.
Per hanc autem viam naturalem habetur processus a numeris ad ceteras artes, et ab artibus ad phisicam, per quam ad methaphisicam itur, que nominatur philosophia prima dignitate et ultima tempore vel etate, cuius ultima conclusio est: “Unus ergo princeps.” Notum est autem, eadem scientia naturali prodente, cum ‘propter quid’ unumquodque, et illud magis, quod eo quelibet conclusio est magis nota vel minus quo magis vel minus a primis principiis suis recedit. Ex quo evidenter habetur hanc esse maxime notam: “Omne totum est maius sua parte;” istam vero minime: “Unus ergo princeps.” Prima enim est scientie naturalis, primo principio iuncta; secunda vero ab illo maxime distat.
Haud dubium remanet ergo quod per viam naturalem processus in Deum, prout via naturalis vocatur mundane scientie summa, continue minus certam mentem humanam relinquit et vacillantem magis ita ut, cum venerit ad ultimum passum, inter affirmationem et negationem maxime nutet. Porro que venit ab illa sua prima notissima luce ad longinquam illam quam intueri nequit, talpe oculos habens, sed putans se intueri cum lince, quo suo sensu hucusque pervenerit, in tetrissimis tenebris requiescit, et dicens se sapientem, stulta facta est. Hoc autem summe nocet humilitati fidei, propter quod sequitur philosophiam hanc, que putat solum rationi parendum, illi resistere plurimum que iubet solum sanctorum, ymmo divine, auctoritati credendum. Et hoc erat probandum.
Nam philosophia Catholica habet insertum principium per se notum, ex quo credenda procedunt, unde continue fides validior roboretur. Principium est autem istud: “Unus est Deus, quia inserta est mentibus hominum naturaliter veri boni cupiditas.” Natura vero non fertur in nichil. Hinc est quod sive Epycurus, ut cudere nova videretur, teste Lactantio, sive alter indignus nominari, dixerit Deum non esse, ausus non fuit id profiteri palam, quo etiam mulierculis evaderet odiosus; sed dixit insipiens in corde suo, “Non est Deus.” Precessit tamen David, qui cecinit hoc, illum Epicurum annis ferme septingenti quinquaginta; quicumque tamen fuerit, utinam nunquam fuisset! Recte insipiens nominatur qui ausus est dicere etiam in corde suo quod mens naturaliter negat. Ex hoc primo inserto principio grammatica Catholica venit, que est auctoritati veterum credere, illorum dixerim veterum qui cum illo desiderato familiaritatem aliquam sunt sortiti, noverunt ex parte, amaverunt, secuti sunt, per quos nobis quoque dignatus est loqui. Sic omnia dicta sanctorum novi et veteris testamenti ratissima principia sunt Christianorum, e quibus demum prudentissimi, eruditissimi, necnon sanctissimi viri alias conclusiones eliciunt, circa id primum continue commorantes, que lucidissime roborant intellectum. Ecce quod illa, a luce prava procedens, in densas tenebras tendit, ubi delusa nescio quos putat se reperisse deos; ista vero ab eleganti luce progressa, per lucem gradiens, semper proficiens, in limpidissimum splendorem aciem dirigit nec inde unquam eam reflectit. Illa scit ut credat, hec vero credit ut sciat. Hoc est quod, ubi illa terminat omne posse suum, dicens: “Unus ergo princeps,” ista exoritur et ait: “Credo in unum Deum Patrem omnipotentem, factorem celi et terre.” Illa per quandam lineam rectam procedit ut, si ceperit etiam in modico errare, sit error maximus in fine; ista per circularem cordam iter agens, circa centrum nunquam non intenta, quovis modo nescit errare. Sic ubi simul in unum Deum occurunt, illa conatur istam per suam lineam protelare et hec illam per orbicularem in methodo situare directo, quarum cum motus et nisus opponantur, necesse est ut una sit alterius impeditiva. Et hoc est quod in presenti parte putabatur agendum.