Capitulum 3 (E. Hunt ed., pp.27-34)
Iterum arguo quod liceat Chirstianis secularibus litteris uti, loco tertio sic. Catholicum decet Deum imitari quantum potest. Sed Deus non solum habet omnem veritatem sed est omnis veritas. Ergo convenit Catholico omnem
veritatem studere in quantum valet. Et ultra: in secularibus scientiis sunt multe veritates; igitur debet Christianus scientias acquirere seculares. Hec ratio habet plures proposititiones probandas, quamvis communiter
notas. Prima est hec: quilibet Catholicus Deum debet imitari quantum potest. Secunda: Deus habet omnem veritatem. Tertia: Deus est omnis veritas. Quarta: scientie seculares continent plurimas veritates. Sequelas autem in
materia presuppono esse formales.
Propositio prima deducitur ex natura, ratione et scriptura. Ex natura enim dictum est libro secundo De Anima, quod unumquodque ens imitatur altissimum in quantum potest. Hoc non solum clamat suis cupiditatibus homo ad
divinam ymaginem factus sed etiam ipsa muta et que sensu carent naturali locutione clare testantur. Cur ignis sursum graveque quodlibet tendit deorsum, flumina patrem petunt Netumpnum, et in tantum aer pertimescit loca
Plutonis ut etiam cum ruina regnorum ad suam conservatricem revertatur Iunonem, nisi quia cuncta desiderant esse quod Dei est absolutum et per se esse, a quo omne aliud esse non solum dependet sed et conservatur in esse,
qualecumque sit illud? Huic autem nature ratio mirifice favet. Nichil enim, hoc idem clamante sacra scriptura, se potest odisse vel se non amare. Differt autem nature ratio mirifice favet. Nichil enim, hoc idem clamante
sacra scriptura, se potest odisse vel se non amare. Differt autem nature amor liber a naturali, quoniam ille partile hoc optimum vult bonum amato, cum nil aliud sit amare aliquid quam desiderare vel velle bonum eidem. Hinc
reor factum quod Deus immensus, cui loquitur Salomon dicens, Diligis omnia et nichil odisti eorum que fecisti, ceteris a se vult partilia bona non parum distincte, sibi vero summum et optimum, quia libere illa, se
ipsum vero naturaliter amat. Omnis ergo natura se naturaliter amans, quod est cunctis commune, Deum sibi procurat pro modulo sue capacitatis inserte. Unde iam omne forum proclamat illud theologicum et morale, "bonum est
quod omnia appetunt." Homo igitur, qui solus inter corporea est ad similitudinem Dei eiusque glorie mirabiliter capax pre universis creaturis ipsum assequi, debet conari nisibus totis, quem Deus assumpsit, ut non ignoraret
se possibilem deum futurum participatione ineffabili quadam. Id ipsum per veritatem clamat veritatis scriptura, dicens: Estote perfecti sicut et Pater vester celestis perfectus est. Qupd que consumarentur in unum
cum Deo membra Christi capitis electa per eum, idem Chirstus Genitorem oravit, quando venit hora eius, ut transiret ex hoc mundo ad Patrem.
Propositio secunda tam nota est apud omnes tam philosophos quam theologos, antiquos et modernos, ut stultos censeat Psalmista nuncupandos qui dicunt: Non videbit Dominus, neque intelliget Deus Jacob. Ait enim:
Intelligite insipientes in populo, et stulti aliquando sapite. Qui plantavit aures non audiet? Aut qui finxit oculum non considerat? Qui insipientes in populo, et stulti aliquando sapite. Qui plantavit aures non audiet?
Aut qui finxit oculum non considerat? Qui corripit gentes non arguet, qui docet hominem scientiam? Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vane sunt. Est enim Deus omnium de hoc loquentium quedam mens vel
intellectus infinitus ubique presens, omnium possibilium ratio summa, nichil ignorans, sed omnia actu unico videns. Hic est apud Platonem mens maxima plena rerum ydeis; apud Ciceronem et Maronem, anima mundi tota presens
ubique. Hoc intellexit philosophus Clemens dicens: "Nobiliora in entibus sunt minus nobilium exemplaria." Ad id refertur Senece dictum epistola xl, ubi ait: "Prope Deus est tecum, intus est. Ita dico, Lucilli, sacer intra
nos spiritus sedet, malorum bonorumque nostrorum observator et custos; hic prout a nobis tractatum est, ita ipse nos tractat." "Huius sapientia," secundum maximum Ariopagitam libro De Divinis Nominibus, "se ipsam
cognoscens cognoscit omnia et materialia et immaterialiter, et indivisibiliter divisibilia, et multa unitive." Huius, iuxta Paulum Ariopagite magistrum, omnia nuda et aperta sunt oculis, cum sint lucidiores sole,
teste veteri Sapiente.
Sed tertiam propositionem, scilicet quod Deus sit omnis veritas, clare deduco verbis perpaucis. Deus enim simpliciter simplex simplicitate perfecta, nullam commistionem, nullam compositionem, nullam mutationem, nullumve
accidens quomodolibet admittit in se. Igitur ipse est essentialiter et unice quicquid habet. Quin, ut proprius loquar, nichil habet sed est quodlibet quod a quacumque creatura bonum et bene potest haberi. Hanc veritatem
non tacuit Moysi suo, cui dixit de se loquens: Ostendam tibi omne bonum. Cum ergo communi modo loquendi dicatur plene omnem veritatem habere, restat quod ipse sit omnis veritas. Preterea da intellectum, cuius actus
cognoscendi pariterque simul multa vel cuncta cognoscens nullatenus a potentia sit distinctus, nonne fateberis ratione victus ipsum intellectum esse omnem veritatem habere, restat quod ipse sit omnis veritas. Preterea da
intellectum, cuius actus cognoscendi pariterque simul multa vel cuncta cognoscens nullatenus a potentia sit distinctus, nonne fateberis ratione victus ipsum intellectum esse omnem veritatem quam novit, cum illa non sit
aliud ab actu intellectus veritatem videntis? Erit igitur, sicut Methaphisicus probat, cuiuslibet rei unum principium, velut mensura omnium particularium rerum speciei illius, cuius participatione omne eius est tale
tantumve, atque hoc aliquid. Sic omnia flumina unum repetunt mare, unde fluunt occultis meatibus suis. Omnes radii, licet per orbem divisi, infima tenentes simul et summa, unius solis sunt proles et nutriuntur ab illo;
quod qui respici vetat, vetat pariter solem videri, qui alienis luminibus nequaquam prospici valet. Necesse est igitur veritatem amantes simpliciter confiteri quamlibet veritatem radium fore ab essentia divina fluentem,
in qua vel per quam, sicut per propriam lucem ipsa videtur essentia. Quas veritates nemo dicet non intuendas, nisi quisquis invidus a creatura sua Deum verum, summum, optimumque odit cognosci.
Iam propositio quarta ultro se ingerit demonstranda, ut possit, a quorumdam libera maledictis, suum fontem divinum iocundius predicare, de sui et patris hoste triumphans. Quis nescit quod grammatica cetereque artes
plurimas continent veritates et docent? et docent? Et, ni fallor, triplicem sedem veritas colit. Prima est oratio, que dicitur vera, ubi manet tamquam in signo. Unde est illud scolasticum dictum, "veritas est adequatio
rei et intellectus," et illud Augustini, "verum est quod ita se habet sicut cogitationi videtur, si velit et possit cognoscere." "Veritatis sedes secunda est mens ipsa, in qua est tamquam in subiecto," Aristotle septimo
Methaphisice teste, "qui verum et falsum anime reddit." Tertia vero sedes veritatis est res ipsa, que dicitur vera, ubi moratur velut imperatrix in solio suo, a nullo ente mendicans sed profluens imperceptibiliter a
prima veritate, et id quod inde descendit sine perturbatione conservat. Sic intuebatur veritatem Avicenna in Methaphisica sua, ubi dicebat: "Veritas rei est proprietas et esse uniuscuiusque rei quod stabilitum est ei,
in quantum talis res nata est de facere veram extimationem et in quantum propriam sui rationem, que est in mente divina, imitatur." Ad idem tendit verbum Augustini dicentis: "Veritas est rectitudo sola mente perceptibili."
Quid igitur trivalis portio artium aliud esse censetur quam rectitudo divina in grammatica, in rethorica species, et veritas in dialectica, que tria unam veritatem locuntur? Nam due prime sunt vere et veritati conformes
divine, scientiam recte srcibendi, recte pronuntiandi, recteque construendi tradentes. Atque partium orationum - vocis articulate, littere, silabe, pedum, accentuum, positurarum, orthographie, anologie, ethimologie,
glosarum, differentiarum, barbarismorum, sologismorum, vitiorum, methaplasmatis, scematum, troporum, prose metrorum, fabularum, hystoriarum que - peritia gnare hiis radiis veritatis divine, velut syderibus celum, etiam
sacre littere rutilant clare, quas solus illuminat Sol increatus. De harum necessitate libro De Oratoria Institutione Quintilianus scripsit dicens: "Non sunt ferendi qui artem grammaticam ut tenuem atque ieiunam
cavillantur; que nisi fundamenta fideliter iecerit, quidquid superstruxeris corruit: necessaria pueris, iocunda senibus, dulcis secretorum comes." Dyaletica vero omnes ambigit ceteras artes, abdita penetrat, dilucidat
tetra, falsa repellens veritatem ducit in lucem, ut ubique valeam Deum meum videre, qui ubique latet obstrusus. Etsi fortassis minus intelligenti minusque Deum benignum amanti hec artes viles videntur et indigne, ut Deus
queratur in eis, meminisse debent Verbum, fontem sapientie in excelsis, latuisse in Virgine, iacuisse in presepio, brutorum medium, feno sociatum, tectum stabulo, panniculis involutum, ymmo, ut cuncta pertranseam, cruci
affixum, sicut celorum fastigia tenet ad dexteram Patris sine loco locatus. Certe intrabo presepium et crucem olim vilissimam tota devotione cordis amplectar, ut mellifluum reperiam Dominum meum. Et tu me, quicumque sis,
vetas florida prata atque stelligeros celos secularium scientiarum intrare, in quibus cum iubilo Deitas occultata monstratur!
Ut autem verbis utar Torquati libro primo Arismetice sue: "Arismetica cunctis mathematicis prior est, non modo quia ille huius mundane molis conditor Deus primam sue habuit ratiocinationis exemplar, et ad hanc cuncta
constituit quecumque fabricante ratione per numeros assignati ordinis invenire concordiam," et cetera. Ecce quod Deus ipse gloriosus, qui universa constituit in numero, pondere, et mensura, usus est arismetica,
arismeticam inspiravit et docuit; et ego prohibeor nescio qua presumptuose novitatis lege numeris adiscendis intendere, qui nichilominus Deum debeo pro viribus imitari! Quid dicam de musica, humane mentis medela, quam
ignorasse tam turpe fuit apud venerandos antiquos quam nescisse litteras, sicut scribit Ysidorus; sine cuius notitia nulla disciplina potest esse perfecta. Hac tota celorum compago consistit; hac universa mundi moles
subsistit. Sine hac res publica ordinate moderari non potest. Mores corriguntur per istam et humani animi obtinentur. Hec furiosos restituit sub Pithagora sibi et morbos domavit, reddita sanitate, narrantibus Cicerone et
Severino post eum.
"Quam insipiens et brutior bruto erit, solo nomine homo, necessarie geometrie ignarus, per quam uniuscuiusque rei termini designantur," sicut scribit Ricardus. Fuit enim, prout notat Alpharabius, geometria necessaria
perspectiva, "qua discernitur inter id quod apparet in visu aliter quam sit et id quod apparet ita ut est. Assignat enim quibus de causis ista fiant, et hoc demonstrationibus necessariis. Docet etiam quibus modis visus
potest errare, ad hoc ut non erret."
Da, oro, astronomiam ignoratem astrologieque nescium quempiam: nonne velut deridendus infantulus pronuntiabit sydera labi, languere lunam, solemque qualitate mutari sic ut succurrendum putet sono calibis et ferri,
quatinus inde territus Pluto Proserpinam sinat ad loca superiora reverti? Quot Hyberas nenias inscii viri, senes viri, senes deliri, et garrule anus de Lactea Via, Orione feroce, Ursa utraque, Adriane corona recitant,
precise quia sunt astronomie utcumque ignari! At quisquis astrologie notitia caret, virtuosos quosdam putabit vitiososque alios laudeve dignos illos, istos quoque vituperandos, quasi voluntarie solum suos procedant in
actus, quos sola constellatio illos reddit ad opera sua proclives, non necessitando sed sensualitatem solummodo inclinando. Veniam ad philosophiam, que rerum quas Deus summus et solus creavit, quem cognoscimus per ista
visibilia, ad hunc finem solum pro sui magna parte creata, vires, dignitates proprieratesque cum effectibus docet, et manuducit ad Methaphisicum sic fideliter fidem Catholicam profitentem atque dicentem: "Necesse est esse
aliquam substantiam eternam, immobilem. Substantie namque precedunt omnia entia, scilicet causalitate. Si igitur omnes substantie fuerint corrupte, omnia entia erunt corrupta, quia scilicet destructa causa destruetur
causatum. Si igitur omnes substantie fuerint corrupte, omnia entia erunt corrupta, quia scilicet destructa causa destruetur causatum. Deus igitur semper est et est intelligens per se habetque vitam nobilem et sempiternam.
Ipse est Deus unus, eternus, in fine nobilitatis, et est vita continuum entium." Hec et multa alia scribit Aristoteles undecimo Methaphisice. Hinc Avicenna in sua Methaphisica iterum dicit: "Scientia divina est scientia
de rebus separatis a materia, terminis, et diffinitione. In hac scientia queriitur de primis causis esse naturalis et esse doctrinalis et eius quod pendet ex hiis, et de causa causarum, que est Deus excelsus. Hec est
philosophia prima." Hec ibi. Ex omnibus hiis liquido patet Deum gloriosum omnia scire, Christianum debere Deum secundum suas vires integerrime imitari, omnesque scientias quas seculares vocamus non solum veritates
mirificas continere sed etiam nos manuducere in radiosam cogitationem divinam, et per consequens non modo humanas scientias non fore a Christianis horrendas sed studiosissime colendas; quod est notum.