Capitulum 30 (E. Hunt ed., pp.240-5)
Notitia terminorum non minus esse necessaria in principio artis cuiuslibet acquirende quam fides principiorum, sine qua neque precipere valebit, addiscens quid per supposita principia importetur. Est autem hec notitia triplex. Prima est significativa vocis; secunda, diffinitiva rei; et tertia, declarativa intellectus vocem exprimentis. Prima notitia requirit singulare ydioma; aliter enim nominantur res in Hebreo, aliter in Greco, longe aliter in Latino. Oportet itaque, si Grecanas scientias intelligere etiam superficialiter delectat, Grecum sermonem scientem me Latinum interpretem habere. Ydioma autem pagine divine non traxit a mundialibus originem sed si qua propria locutio est in illis, ab ista vel auctore suo exordium accepit. Propter hoc in libro Sapientie est per Salomonem scriptum: Spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis. Cum enim scribitur in Genesi quod adduxit Dominus ad Adam cuncta animantia terre ut videret quo nomine vocaret ea, signatur quod Dominus fecit Adam videre quomodo proprie appellaret illa. Hoc autem philosophia docere non potest, sed ipsamet sacra scriptura, cuius una pars est alterius glosa, prout in locis pluribus declarat.
Notitia secunda in rerum diffinitionibus, que per voces importantur, consistit, et de hiis duobus quodammodo consuevit a scolastibus dici quod duplex est diffinitio, videlicet quid nominis et quid rei. Non autem eodem modo diffiniuntur res a theologo et philosopho, quia non eadem via considerantur. Unde sanctus Doctor libro secundo Contra Gentiles sic dicit: “Considerationem circa creaturas habet doctrina fidei Christiane, in quantum eis resultat quedam Dei similitudo, et in quantum error in ipsis inducit in divinorum errorem; et sic alia ratione subiciuntur predicte doctrine et philosophie humane. Nam philosophia humana eas considerat secundum quod huiusmodi sunt. Unde et secundum diversa rerum genera diverse partes philosophie inveniuntur. Fides autem Christiana eas considerat non in quantum huiusmodi (ut puta, ignem in quantum est ignis) sed in quantum divinam altitudinem representat et in ipsum Deum quoquo modo ordinatur, ut enim Ecclesiastico xliiº dicitur: Gloria Domini plenum est opus eius. Nonne Dominus fecit enarrare sanctos omnia mirabilia sua? Et post quedam similia sequitur: “Si qua vero circa creaturas communiter a philosopho et fideli considerantur, per alia et alia principia traduntur. Nam philosophus argumentum assumit ex propriis rerum causis; fidelis autem ex causa prima, ut puta, quia sic divinitus est traditum vel quia hoc in gloriam Deo cedit vel quia Dei potestas est infinita. Hec est maxima sapientia, de qua in Deutronomio dicitur: Hec est sapientia vestra, et intellectus coram populis.”
Si debuerit enim philosophus diffinire pro rebus hec nomina et similia, Deus, angelus, anima, demon, ventus, yris, sompnum, fatum, et huiusmodi, pervertet non solum sacre scripture intellectum sincerum sed et omnem fidei inrefragabilem veritatem; propter quod non debemus fideles uti nominibus infidelium nec etiam nisi leviter scire. Ait enim Doctor, qui supra tertio Contra Gentiles (tractans illud Torquati: “Fatum est inherens rebus mobilibus dispositio, per quam providentia suis queque vertit ordinibus”): “Secundum hanc acceptionem negare fatum est providentiam divinam negare. Sed quia cum infidelibus nec nomina debemus habere communia, ne ex consortio nominum possit sumi erroris occasio, nomen fati non est cum infidelibus utendum, ne videamur illis assentire, qui male de fato senserunt, omnia necessitati siderum subicientes.” Hinc dixere gentiles: “Dum fata sinunt, vivite leti.” “At gens hominum obvia fatis fertur rapidis incerta suis.” Et iterum: “Quem fata cogunt, hic quidem vivat miser.” Adhuc: “Labimur, sevo rapiente fato. Item:
Fatis agimur: credite fatis.
Non sollicite possunt cure
Mutare rati stamina fusi.
Quidquid patimur mortale genus,
Quidquid facimus, venit ex alto;
Omnia secto tramite vadunt.
Primusque dies dedit extremum.
Non illa Deo vertisse licet,
Que nexa suis currunt causis.
...cuique ratus, prece non ulla
Mobilis, ordo, multis ipsum
Timuisse nocet. Multi ad fatum
Venere suum, dum fata timent.
Alii dicunt: “Regitur fatis mortale genus, nec sibi quisquam spondere potest firmum et stabile, quem per casus voluit varios semper nobis metuendum.” Quam tumide quidam clamant: “Timete, superi, fata!” Hinc Augustinus quinto De Civitate Dei: “Si quis virtutem vel potestatem Dei nomine fati appellat, sententiam teneat, linguam coherceat.” Ad hunc sensum in Omelia Gregorius dixit: “Absit a fidelium mentibus, ut fatum aliquid esse dicant.”
Tertia vero notitia utilis ad sciendum est ipsarum rerum signatarum per voces, prout ultra se quedam significant quod proprium est in hac sacra doctrina. Ceterarum enim litterarum propositiones sumuntur in sensu quem faciunt; huius vero non solum est hoc observandum sed etiam querendi sunt multiplices sensus, in quos principalius fiunt. Ait enim Doctor Parte prima: “Actor sacre scripture Deus est, in cuius potestate est non solum quod voces significent, quod etiam ordinat homo, sed et res ipse aliqua preloquantur, quod est proprium in presenti scientia. Significatio vocum ad litteralem pertinet sensum, sed significatio rerum triplicem ambit spiritus intellectum, prout enim que facta sunt sub testamento priori, signa fuerunt legis et testamenti secundi sensum allegoricum reddunt. Ea vero, que nostram instructionem respiciunt vel figurant, generant sensum moralem. Ubi vero quecumque ad eternam gloriam reducuntur, radium efficiunt anagogicum.” Hii quatuor sensus, quos Ecclesiasticus capitulo xxiiiiº de fonte paradisi confluentes suscepit, in unum sensum litteralem recurrunt, quoniam sensus litteralis potest et debet quilibet dici, quem autor primarius intellexit. Si cui vero placet obicere dictis, quo poetarum fabule similiter multiplices efferunt intellectus, differam respondere usque ad articulum decimum, si Deus volet me ibi, ut propono, ista tractare. Quia itaque, quolibet dubio sopito, philosophia non potest hos sensus aperire sed potius obfuscare, probabilibus et apparentibus infantiliter docta, certum est quod non prodest sacris detegendis archanis. Ipse inter ceteros duos vidi philosophie lacte famose nutritos, quos divisim familiari sermone rogavi quatenus intellectus acumen iam litteris sacris adcommodarent, sibi et aliis, ut putabam, plurimum profecturi. At ipsi, illius pellicis documentis corrupti, deridentes simplicitatem rogantis, in iustorum sponsam verba procaciter protulerunt inepta. Unus quidem dyaleticis regulis nitebatur probare eam in pluribus locis falsam esse de virtute sermonis; alter vero laycus habitu (nam primus religiosorum vestes ferebat) dixit eam post cenam ad ignem pro fabulis esse legendam, et subtilioribus studiis geomantie presertim vacandum. Ego vero utriusque periculo imminenti compassus, recitavi me in xii° libro Iosephi legisse de duobus percussis a Deo, quo in sacram scripturam minus pie oculos direxissent. “Referebat enim Demetrius Ptholomeo regi,” inquit Iosephus, “neminem fuisse ausum sanctarum legum tangere traditionem, quod divina et venerabilis esset, quia lesi sunt quidam a Deo, hoc presumentes. Significabat vero qualiter Theopompus, volens in hystoria aliquid de hiis conscribere, sit mente turbatus plus triginta diebus, et tamen humilitate a Deo veniam supplicabat, dum inde dementiam sibi factam suspicatus est, necnon et in sompnis vidit quod hoc ei ideo accidisset, quia divina scrutatus esset et proferre ea ad homines impuros vellet, cumque scribere quievisset, recepit sensum. Referebat et de Theotecto, tragediarum poeta, quia cum nisus fuisset in aliquo dragmatorum meminisse que in divino volumine continentur, de oculis obscuratis recognovit causam sue cecitatis et ita liberatus est a passione, Deo veniam indulgente.” Non permisit tyrannica illa terrena scientia tanto viro adhibere fidem. Abierunt, subridentes divina ultione, non soli: nam non multo spatio temporis interiecto, laicus tortus crudeliter sine nova culpa et plantarum coriis ignis ardore privatus, tandem ut innoxius derelictus, paucis mensibus transcursis et viribus corporis resumptis, absque confessione in lecto suo, nemine vidente, remansit defunctus. Reliquus vero nescio ob quam causam carcere clausus et omni cibo, potu, colloquioque privatus, fame periit etiam inconfessus.
Obstat ergo secularium cavillatio litterarum humili simplicitati divinarum scripturarum. Scribit siquidem Didimus ad Alexandrum, si omnibus autoritatibus credendum putamus: “Artem bene loquendi non discimus neque facundie rethorum oratorumque operam damus, cuius officium est falsatis sermonibus figmentare mendacia et innocentie fidem conferre criminibus ac parricidii reos asignare piissimos, qui, dum putant se aliene laudis fructum per iniquam victoriam rapuisse, nesciunt munimentum se sue conscientie perdidisse.” Vera refert autor, quicumque fuerit ille; sed pro clara huius particule conclusione ad Damasum scribentem nostrum Ieronimum audiamus de scripturis disputantem:
Delectat etiam audire Hugonem devote dicentem: