The Digital Lucula/noctis Project

_______________________________________________


Capitulum 31 (E. Hunt ed., pp.246-251)

Oportet preterea solertem esse scolarem usuique assuescere illius doctrine quam invigilat possidere; nam theca intellectus, memoria, labilis in iuvene, in sene perdita, cito ebescit, nisi exercitio a rubigine oblivionis poliatur. Iuxta sententiam enim Torquati: “Scolares dicuntur a ‘scola,’ que Grece significat in Latinum ‘vacationem,’ a qua nunquam licet vacare.” “Est enim studium,” apud Ciceronem in Rethorica prima, “vehemens applicatio animi ad aliquid agendum magna cum voluntate.” Ideo senes quidam que oportuna forent semitis sciendi postulanti respondit: “Mens humilis, studium querendi, vita quieta, scrutinium tacitum, paupertas, terra aliena.” Nam, autore Hugone, sapientie thronum portabant philos et kopos, lemia et agrimia; id est amor, labor, cura, et vigilia. Si hec ex parte nostra requiruntur ad perfecte studendum facultatem quamcumque, maxime previa erunt sacre sophie, que profundior est ceteris et eminentior universis, terminosque suarum extremitatum nequaquam ignorat. Ideo amator eius et in ipsa nutritus, pacificus Salomon, regulas tradens gradiendi ad ipsam, dixit: Si quesieris eam, quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam, et cetera. Beati sunt enim, inquit ipsa, qui vigilant ad fores meas et observant postes hostii mei. Alios vero, sollicitudinis typo usus Ecclesiasticus, scripture divine alumpnus et pedagogus hominum, consulebat dicens: Quasi is qui seminat et qui arat, accede ad illam. Scriptum est enim: Mane semina semen tuum, et vespere non cessent manus tue, quia omne tempus et quelibet etas in huius sacre mulieris amplexus sunt exponenda.

Hiis potius ceu notis transcursis quam probatis, patet evidenter quod, si hec sacra doctrina sit prima in ordine philosophandi, nunquam satis mature venitur ad ipsam. At ubi ceteris fuerit solerter premissa, sua dulcedine et utilitate spirituali multiplici ipsius afficit amatores, ut vix possint etiam ad horam presentia illius carere. Pretereo Origenis, Basilii, trini Gregorii, Ambrosii, Ieronimi, Augustini, et aliorum commemorandam vigiliam in sacris litteris legendis, repetendis, exponendis, meditandis, et venerandis. Simili sed impari dulcedine rapiunt mentes infantium Sirenarum scientie secularis concentus ducuntque captivas, sicut supra per Salomonem memini me probasse. Unde fit ut quisquis se sub infantilibus annis meretriculis, ut Torquati similitudine utar, tradiderit, non dico sanandum sed coinquinandum et potione tossicandum letali, sine mirando raro concesso Dei auxilio, ad uxorem legitimam non accedat. Paucissimos novi sexus masculini virgines ad nuptiales thalamos intrasse. Hymeneus tamen omnibus fere cum sua lyra ministrat. Sed raro is venit ad eos qui uni alicui ex minus honestis se precipue tradiderunt. Non reor igitur grande periculum imminere hiis qui, post litteralem sensum sacre sophie, artium scolas non colunt sed visitant, non sibi nubendo sed videndo earum vultus sed nequaquam corpore nudas.

Nam Certus in hospitibus non est amor, errat ubique,

in Epistolarum libello Nasone testante. Sic possunt artes velut ancille domine sue, sancte scripture, famulatum debitum exhibere; sub quo sensu reor exponendos omnes qui, conscientia prediti, cum scientiis nostris litteras ethnicorum concedunt. Sed sub tali clipeo nequeunt latere qui nec nostras preferunt illis nec post illas accedere intendunt ad nostras.

Sequitur quintum ad ordinatum studium requisitum, scilicet cognitio eorum que supponuntur tamquam nota, exemplificando vel aliquid figurando. Quis enim, geometrie saltem communibus ignarus, ad naturalem philosophiam nisi insipienter intrabit? Non enim capiet Aristotelem disputantem de triangulo habente tres angulos equales duobus rectis, de ysocele, de gnomone, de quadratura circuli, et huiusmodi, vel sub illis terminis dicta sua clarius demonstrantem, nisi noverit quid sint linee, recta, obliqua, ortogonalis, anguli, rectus, obtusus, acutus, contingentie, et cetera que alibi velut probata negliguntur, prudenter ostendi. Simili modo dico quod, cum divina scriptura figurate loquens rebus creatis utatur suppositis tamquam notis, earum notitia est quam plurimum opportuna, semitas pandens ad divinorum librorum ingressus. Invisibilia enim Dei, sicut ad Romanos scribens notat Apostolus, per ea que facta intellecta conspiciuntur. Signanter addidit ‘intellect,’ quia, nisi creature intelligantur ab homine, in divinam notitiam non inducunt, que suis proprietatibus et naturis Deum mirabilem nobis locuntur. Hinc Yhesus Syrach ait: Memor ero operum Domini, et que vidi annuntiabo in sermonibus Domini opera eius. Probat equidem ex intentione sanctus Doctor in principio secundi Contra Gentiles fidelibus utilissimam esse creaturarum scientiam, non solum pro intelligentia pagine Dei sed et ad videndum in eis eorum mirandum et glorificandum actorem et errores plurimos circa creaturas et Creatorem repellendos exortos.

Verumtamen hic est prudenter cavendum, ne lateat hamus sub esca, ne rethe Vulcani ambiat grana, neve muscipula sit in capturam parata. Viatores hospitia requirunt et victus, sed Meroen fugiant, non declinent ad Circem. Ibi Aristomenes, hic Ulixes cum suis non exiguam patiuntur iacturam. Rosas Apuleius requirebat ut rediret ad hominem; obfuit illi temptasse ydoloticas degustare. Soporata est morte nobilissima Phiscen, quo pixidem leti patefactam respexit. Urtica quandoque, dum legitur rosa, manus urit imprudenter legentis. Inter Caribdim et Sillam insuetus nauta absque docto pedota non eat. Pone Helenam etiam sacre theologie cathedram regentem; da illi totam hospitam Minervam, sic ut Ciprica Venus (non Platonica) sit unum cum Pallade facta. Numquid Paridi, Tarsillo, Piramo, an etiam Herculi erit consulendum illius scolas intrare et sermonibus divinis intendere? Certe non; ibi namque eberet Adam, Sanson vilesceret, lassaretur David, Salomon insaniret, langueret Amon, et petra solida, Petrus, nutaret. Placuit igitur Augustino, sicut in libris De Doctrina Christiana prudentissime probat, libros habendos a sanctis Christianis conscriptos, quos putat fuisse confectos sed demum invidia malorum deletos, de rebus quas scriptura Dei meminit figurando plene tractantes, ne contingat Christicolas philosophiam Grecorum ob prefatam causam audientes illius amore capi et verborum lepore remanere captivos. Tales codices quidem hodie possidemus, per Torquatum, Augustinum, Ysidorum, Ricardum de Sancto Victore, magnum Albertum, sanctum Thomam, facundissimum fratrem Vincentium speculatorem, fratrem Bartholomeum Anglicum, et alios plures studiose conscriptos, de sitibus, temporibus, sideribus, numeris, mensuris, rerum proprietatibus, et huiusmodi opportunis, illis litteris capiendis mirifice et fideliter disserentes. Hos et similes post superficialem lectionem sanctorum librorum cum Augustino non nego legendos, sed hortor cum memoria adhuc illius versiculi:

Qui legitis flores et humi nascentia fraga,
Frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba.

Hinc Basilius, quem opponendo induxi, iuniorum animos dirigere in poetas vetuit omnes qui fidei sinceritati obsistunt, fere omnes modernos excludens. Hoc idem cum eo fateor ipse. Huic responsioni reor addendum veros Christianos iam gratia Christi fore provectos, quos pudere debet Hyberas nenias aut nugas Maximiani cum infantibus venerari. Nempe a rudi notitia progressum genus humanum, usque ad naturalem perfectam profectum, in methaphisica statuit commorandum, quam non natura sed revelatio Dei deducens, claram in lucem omni statui fecit communem, ut probat moralis Gregorius circa principium secundi libri Moralium diffuse pariter et aperte. Cui pro parte Avicenna deservit, tractatu septimo Methaphisice sue sic dicens: “Omnis ars in exordio suo est cruda et immatura sed maturatur postea, deinde paulatim decoratur et perficitur. Talis fuit antiquitus philosophia apud Grecos: primum quidem persuasibilis, scilicet rethorica; deinde, quia incidit deceptio in ea, fuit dyaletica in una ex parietibus eius, scilicet naturali, que apud plures eorum prius fuit usitata; postea vero ceperunt animadvertere disciplinalem, et deinde divinam,” et cetera ibi.