Capitulum 32 (E. Hunt ed., pp.252-6)
Nititur ratio sexta ostendere magnam utilitatem ex mundanis scientiis provenire Christianis, cui hunc articulum sextum oppono: utilius est Christianis terram arare quam gentilium intendere libris. Hoc capitulum declarare ex tribus propositionibus notis intendo. Quarum prima hec est: id alicui est utilius quod est sibi a Deo specialiter imperatum. Secunda id est: homini censendum utilius quod est in se honestius. Tertia sit hec: illud est unicuique utilius quod ad beatam vitam eum tutius et facilius ducit.
Nullus sane mentis, quo spectat ad propositionem priorem, antiquo colubri credere potest, Deum invidere humano generi mentienti lingua trisulca. Non est quippe invidentis hominem tam speciosum creasse, ad suam nobilem ymaginem figurasse, vere beatitudinis capacem fecisse et expectantem, omnia sub pedibus eius subiecisse, in loco amenissimo collocasse, consiliis, preceptis, sapientia, et virtutibus mirificis decorasse; sed cordialissime et, ut sic loquar, nimis amantis indicia certa et signa patentia caritatis. Amantis autem officium est iuxta captum amato de melioribus providere. Quare indubitabiliter est tenendum quecumque a Deo cuncta sciente et, ut prefertur, hominem singularissime diligente atque omnipotente providentur eidem facto vel verbo, etiam si pene addicuntur infernales, illi utilissima fore. Puta, qui semper eligit id quod est potius et perfectius; hic ergo primo hominem constituit sub labore, nondum noto peccato; quo admisso, imperavit arare, dicens: In sudore vultus tui vesceris pane. Verumtamen preterire non licet primum laborem ignotum, ut veritas presens elucescat.
Opus equidem generis humani solers formator indixit, cum de criminis inscio sermo texitur, dicens: Fecit igitur Deus hominem de limo terre et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur et custodiret illum. Certum est denique ipsum paradisum amenum, quem tunc Opifex summus creaverat, quem fons irrigabat impregnans, quem Zephirus maritali prole ditabat, quem sola lex divina contum et in sua specie manutenebat perfectum, humano auxilio non egere. Profecto non erant dive arbores putande, non sulcis distinguende glebe, neque mandanda semina sulcis, falces nondum erant, nec quidquam falce metendum, cum solis vitalibus pomis ignibus celi edicto divino decoctis tota salus corporis hominis foret tuenda. Vestitus nempe proprie cutis nobili tegumento, nere non debebat, non texere, non acu unire divisa. Cura insuper domificandi et omnis artis fabrilis, farmatis componende, ceterorumque, quam crimen aut necessitate aut cupiditate seu vanitate produxit, proculdubio semper latuisset ignota, ni fallat illud in qualibet professione vulgatum: cessante causa, cessare debet effectus. Adde quod nondum erant metalla, longe post in visceribus terre solaris virtute gignenda, ignisque elementalis in illo paradiso non erat futurus, quibus ligones, rastra, vomeres, sarculorumque multe species et reliqua terre fossoria formantur. Lucide itaque liquet mentis laborem veramque philosophiam, qua ex infimis intellectus scandit ad summa, ante quodlibet malum perpetratum ab homine non solum fuisse concessum sed audacter dixerim imperatum. At omnium futurorum prescius Deus, ut a maiori hominem moneret, quem sciebat casurum, cuiuslibet fructus simplicis veritatis sub verissimo tegumento illorum realium fructuum concessit, et solum illius speculationis interdixit tractatum, que ex bonis et malis, veris et falsis completur dicens: De omni ligno paradisi comedetis; de ligno autem scientie boni et mali non comedetis, quin ymo nec tangatis, ad serpentem Eva testante. Hanc lucem veritatis manifestus rei probavit eventus, cum, herente hominum genitrice in intuituque vetiti ligni suspensa, versutus sophista dampnatus, machinamenta calliditatis sue in unum mixturus, affuit dicens: Cur precepit vobis Dominus, ut non de omni ligno paradisi comederetis? Et quamvis ab opaca veritate sumpsisset exordium, ita ut simplex mulier in prolatione tali nutaret, mox tamen virus adiunxit letale, et dixit: Nequaquam moriemini; scit enim Deus quod in quacumque die comederetis eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Ecce quod mulier fuit subducta, que credit falsa per serpentem prolata. Sed vir non fuit seductus, qui non percepit verba sed tantum factum, quod fuit ut de ligno vetito ederet a muliere suasus. Quia igitur homo ante peccatum speculationi purissime veritatis a Domino fuerat mancipatus et per solum falsitatum poculum, veris doctrinis admixtum, quam curiositas heresis mater induxit, occisus, ne simili pernicie iterum relaberetur erectus, non ut specularetur sed ut araret, fuit e paradiso eiectus, Domino sibi notanter dicente: In sudore vultus tui vesceris pane.
Hanc hystoriam verissimam, sicut in cortice sonat, Moyses, famulus Dei, tunc primo et promulgavit et scripsit, quando in novo paradiso deserti, populo mannate celi nutrito, divinam legem, quam simplicem philosophiam et divinam appello, erat daturus, ut sic cautus foret oblitus philosophiam Egypti et Moabitarum aliarumque gentium iterum non videre. Quod si fecisset, neque propter scortum perisset, neque in Oreb vitulum adorasset. Israel, inquit Dominus, si me audieris, non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum. Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxit te de terra Egypti, dilata os tuum et implebo illud. Solus os complet intellectus creati et philosophiam tradit securam, que efficitur tibi virulenta, cum aliquid humani, id est falsitatis, fuerit sociatum eidem. Ideoque magis expedit arare quam tali philosophie, contra quam solum invehitur, insudare.
Hanc reor summam causarum fuisse, quare patribus veteris testamenti non solum concessit sed interpretative mandavit nostre salutis amator precipue multas terrarum possessiones habendas, quibus intenti aut armis ad conquirendum vel tuendum, arationi ad serendum, seu custodie animalium ad multiplicandum, mundane philosophie vacandi tempus non foret, sciens quoniam, si ante peccatum illa potuit anime vires extinguere, fortius idem post culpam valeret. Etenim ex se quodlibet noxium eo noxius est quo recipiens infirmius est. “Unumquodque enim recipitur per modum recipientis.” Sed ubi veritas de terra orta est, et veteris philosophie velamina sub luce nove Christi doctrine reiecta sunt, totumque genus humanum erat extimplo ad unicum reducendum ovile, tradita divine quiditatis patenti notitia, quam naturali sophia sibi finem prescribit, beata mundi abdicatio multiplici persuasione extitit commendata, ut liberius mens, a temporalibus absoluta, divinis sermonibus intelligendis et intellectis degustandis plenissime deserviret. Cur quis frustra repetit media tam periculosa quam gravia, cum iam optatum terminum est adeptus?
Homini igitur ante crimen admissum fuerat philosophandum, solum in veris sermonibus et veritatibus nudis; post vero et ante gratiam fuit arandum, et raro et tunc nonnisi perfectis speculandum. Gratia vero iam predicata, aut sacris litteris convenit insudare ad pedes Domini aut coram Moysen et Helyam super montis theologice vertice veritatis, solum Christum audire tutissime, vel cum Martha vite insistere active, que imperfectis sub illa Martha est a Christo concessa. Mixtam vero hanc scientiam mundi ut communiter nondum practicandam concessit, nisi status hic gratie dicatur esse perfectior illo innocentie bono, quod esus et usus arboris scientie boni et mali divinitus interdictus occidit.