The Digital Lucula/noctis Project

_______________________________________________


Capitulum 33 (E. Hunt ed., pp.257-67)

Conprehendit sane ordinatus quilibet intellectus huius articuli propositionem secundam, qua dicitur id esse eligibilius unicuique ratione utenti quod est honestius, ethica tota et topica omni id perdocente. Quorum dicta propter brevitatem quasi supervacanea recitare relinquo. Sed sub hac veritate notissima fit talis descensus: est denique honestius terram arare quam philosophie mundane vacare. Patet; id etenim est honestius quod est divinius seu quod Deo est propinquius aut sue glorie magis intendens aut sue vicinius voluntati. Hec non dubitatur a quoquam, cum id simpliciter sit honestius quod perfectius et id perfectius quod divinius. Qualitercumque enim rerum mensuretur perfectio aut penes recessum a non gradu perfectionis aut accessum ad summum gradum perfectionis, indubie habetur intentum. Conversari autem lectione cum mundanis philosophis eosque audire Deum verum blasphemantes, cum divinitatem eius tribuant creaturis plurimis, et que creaturis conveniunt ore sacrilego Creatori ascribant, nil aliud est quam inter falsa versari, a Deo recedere, atque demonibus sociari, quorum quilibet mendax est et pater eius. Nulla enim est philosophia mundana que non aliqua sit falsitate permixta. Si qua enim proponitur ex omni sua parte vera, iam illam non mundanam dixerim sed divinam, cum quelibet veritas sit a Deo procedens, sicut radius omnis a luminoso corpore venit. Non enim de calamo agitur hic, scriptore, vel atramento, sed de doctrina, que intellectus humanos informat. Si autem de eorum falsitatibus et erroribus notitia exigatur, non solum sicut secundus articulus sub brevitate perstrinxit verum ipsi se mutuo impugnantes se mentiri fatentur. Non nego eos vera plurima recitare sed audacter affirmo aut toxicatum poculum propinare, ut in auro bibatur venenum, aut leprosis manibus vitalem escam legentibus ministrare, cum pro talibus dicat Cantor divinus: Peccatori autem dixit Deus: “Quare tu enarras iustitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum?” Certe satis est propinquum huic sententie: nolite eos audire. Nemo enim Christianorum negabit illos peccatores fuisse quos constat fidem, ianuam salutis, non tenuisse, cum impossibile sit sine fide placere Deo, et iustus vivat ex fide. Probatum est enim satis diffuse contra iniquum Iulianum per Augustinum, quod omnis infidelium vita peccatum est. Non obstat, si alibi veritatis magister turbe de iniquis pastoribus dicat: Quecumque dixerint vobis, servate et facite: secundum vero opera eorum nolite facere. Nam neque de infidelibus sermonem agebat neque de credendis sed de agendis precise sub obedientia, matre virtutum, que frequenter humiles a peccatis excusat.

Iterum quia iuxta regulas iuris de similibus simile est iudicium, et in obscuris inspicimus quod est veris similius, cum fere omnes has dampnabiles doctrinas sectantes auctores earum diligant et commendant, etiam cum nominantur, ubi Christi fides eorum dictis adversa publice predicatur, notum est inhonestum esse eos studere, sicut nemo dicet honestum inimicos Dei laudibus sublimare, et quos ille iustissime odit, creatura sua nequaquam debet cum preconio venerationis amare. Sed terram arare Deo non dicimus adversari, quin potius eius est obtemperare mandatis, sicut ex precedenti articulo patet. Iuvat idem veritas, quam etiam ipsi seculi viri noverunt. Ait enim in libro De Officiis Cicero: “Omnibus ex quibus aliquid acquiritur, nichil est agricultura melius, nichil utilius, nichil dulcius, nichil homine libero dignius.” Et iterum valet que disserit in eodem ubi ait: “Omne autem officium quod ad iunctionem hominum et ad societatem tuendam valet, anteponendum est illi officio quod ex cognitione et scientia continetur.” Est enim humane nature aptius et utilius. “Nichil enim,” eodem in quadam oratione testante, “habet fortuna maius quam ut possit, nec natura melius quam ut velit salvare plurimos.” Quis autem nesciat terram arare, cum ceteris ad agriculturam pertinentibus, necessarius fore nature humane quam superflue philosophie vacare. Legisti, pater, eumdem De Senectute dicentem: “Venio ad voluptates agricolarum, quibus ego incredibiliter delector; que nec ulla impediuntur senectute, et mihi ad sapientis vitam proxime videntur accedere. Habent enim rationem cum terra, que nunquam recusat imperium, nec unquam sine usura reddit quod accepit; agroque ornato et bene culto nichil potest esse uberius, nec specie ornatius.”

Tandem per tertium immobilis veritatis venitur ad idem, cum ipsa felicitas sub ratione finis sita sit, cuius causa cetera fiunt, sicut tota ethica probat. Mutuemus ergo, universis relictis, a Paulo inrefragabile verum, videlicet quod ad beatam vitam capescendam tria manent nunc ista: fides, spes, caritas; que mundi philosophia dare non potest neque disponere ad hec sed potius impedire, que mala agricultura secum non portat, quin potius ad illa mentem excitat et vegetat excitatam. Sane articulus secundus satis ostendit illam doctrinam fidei orthodoxe et sincere veritati fore adversam, propter quod principaliter est a Christianis finibus repellenda. Nempe conatur philosophia naturalis cunctos eventus, etiam inusitatos et miros, ad naturales causas repedare, ut sic fides pereat, que est substantia sperandarum rerum, argumentum non apparentium. Singularibus autem illorum hominum dictis contra fidem omissis, ad quandam eorum regulam universalem descendo, qua ponunt animam hominis, corpori proprio iunctam, in aliis corporibus agere posse, et sic turbare serenum aerem et iterum serenare turbatum, sanos morbis inficere et infectos sola voluntate curare, ut faciliter illud credatur quod de quadam caupona, Meroes dicta, Apulegius scribit, quod scilicet potens sit celum deponere, suspendere terram, deos infirmare, manes sublimare, et cetera que memorie non occurunt. Hanc autem regulam notat Avicenna in suo sexto Scientie Naturalis, qui totus de anima tractat, et ait: “Cum anima,” inquit, “fuerit constans et nobilis, similis principiis, obedit ei materia que est in mundo, et patietur ex ea et invenietur in materia quicquid formabitur in illa; quod fit propter hoc, quia anima humana non est impressa in materia sua sed est providens ei. Et quuando quidem propter hunc modum colligationis potest ipsa permutare materiam corporalem, ab eo quod expectabat natura eius, tunc non est mirum si anima nobilis et fortissima transcendat operationem suam in corpore proprio,” et cetera. Videbat utique vir iste quedam fieri, prout in libro De Animalibus narrat, de quodam cuius filium novit, quem pungitiva animalia seu vermes pungere non poterant, nisi provocata, et tunc mordendo non nocebant sed necabantur. Ymmo solo flatu illius cadebant in mortem. Quorum causas reddere non valens, consuetas de notis ad ignotas procedebat, ut sic nullus altius ascenderet quam ad secundas, prima totaliter oblita, ymmo negata, circa quam tota vera fides versatur. Hinc imbuti moderni non pauci, si fontem meretricis iam induerint, non erubescunt aut negare publice que facta mira narrantur aut, si negare non possunt, in secundis causis retinere conantur; quos Deus, singulariter agens ad se, causam primam, elevare volebat. Pridie siquidem umbra defuncti supra tumbam corporis tumulati visa fuit circa auroram in civitate Paduana, testibus multis. Philosophus autem, qui in tali facultate cathedram ibi regebat, factum per negationem iritare non valens, quam ocius potuit, studentibus congregatis, nisus est miraculum infamare et communem predicare naturam. “Ascendit,” inquit, “vapor virtute celorum ex terre visceribus tractus, interdum forma servata particularium corporum artuum unde trahitur, Phebo suam prolem extinctam suscitare temptante. Sicque,” ut ait, “naturaliter fit ut fumi ab humano corpore tracti, humani corporis effigiem prestent.” Saltem hic fuisset Platonicus, referens erga busta sub diversis modis defunctorum animas vacillare.

Fateor itaque eos in pluribus dicere vera, et hoc pessimum. Utinam in eorum libris nulla esset veritas! Sed dum veris alliciunt simplices, falsis necant permixtis. Non decipitur piscis ab hamo sed ab esca, sub qua mortalis absconditur hamus. Precipue vero hanc doctrinam dixerim iunioribus metuendam, qui nondum perfecte sunt in fide fundati, cum principaliter tales, a crepundiis et fere uberibus matris revulsi, ad hanc pellicem mittantur alendi (dicam an veneno necandi?), sicut duce Deo inferius declarabitur. Ideo non currit ad propositum ratio sexta, multos memorans patres, qui hac scientia mundi claruerunt insignes, non minus sanctitate pollentes. Nam considerandum reor viros laudabiles veteris testamenti ad notitiam scientie secularis non intrasse, nisi postquam erant antiqui et divina scientia roborati. Sanctos vero, quos lex nova nutrivit, nunquam post baptisma nisi casualiter, zelo fidei actualiter requirente, in philosophicis legimus insudasse. Sic Augustinus Romanorum historias didicit iam provectus, quia videbat sic opportunum ad refellendos prophanos in libro venerando De Civitate Dei, qui sacrilego ore contra fidei Christiane veritatem gannibant.

Satis hoc exprimit venerabilis Origenes, Penthateucum glosans in pluribus locis, cuius verba etsi longa, tamen utilia, pro parte volui hic fideliter adnotare. Omelia namque undecima supra Genesim dicit: “Semper nobis sanctus Apostolus occasiones prebet intelligentie spiritualis, et post, pauca licet necessaria studiosis ostendit indicia, quibus quod lex spiritualis sit in omnibus agnoscatur. Ipse igitur de Habraam et Sara disputans quodam loco ait: Non, inquit, infirmatus fide considerabat suum corpus emortuum , cum fere centum esset annorum et emortuam vulvam Sare. Hunc ergo, quem ille dicit emortui corporis in centenario annorum numero fuisse et Ysaac magis virtute fidei quam corporis fecunditate genuisse, scriptura nunc refert accepisse uxorem, Cethuram nomine, filios ex ea plurimos genuisse, cum fere centum triginta et septem esset annorum. Nam Sara, eius uxor, decem ab eo annis iunior scribitur, que, centesimo vigesimo septimo anno defuncta, indicat Habraam supra centum triginta septem annorum fuisse cum Cethuram accepit uxorem. Quid ergo putamus quod in tanto patriarcha per idem temporis incitamenta carnis viguerint, et qui olim naturalibus motibus emortuus dicitur nunc ad libidinem redivivus putabitur? An, ut sepe iam diximus, patriarcharum coniugia misticum aliquod indicant sacramentum, sicut et ille qui dicebat de sapientia: Hanc ego cogitavi uxorem adducere mihi? Fortassis ergo iam tunc Habraam simile aliquid cogitavit, et quamvis esset sapiens, hoc ipso tamen sciebat quod sapientie nullus est finis nec discendi terminum senectus imponit. Qui enim consuevit hoc modo sortiri matrimonium, quod de ipso superius indicavimus, id est, qui virtutem habere in coniugio solet, quando potest ab huiuscemodi cessare coniugio? Sare namque dormitio virtutis est intelligenda consummatio. Qui vero consummate et perfecte virtutis est, semper necesse est, ut in aliqua eruditione versetur. Quam eruditionem coniugem eius sermo divinus appellat. Sed hoc puto quod et in lege celebs et sterilis maledicto subiaceat. Dicit enim: ‘Maledictus qui non reliquerit semen in Israel.’ Quod si hec de carnali semine dici putantur, omnes Ecclesie virgines sub maledicto posite videbuntur. Et quid de Ecclesie virginibus dico?

Ipse Iohannes, quo maior inter natos mulierum nemo fuit, et alii sanctorum plurimi semen secundum carnem non reliquerunt, quippe qui nec inisse quidem matrimonia referuntur. Sed certum est illos spiritale semen et spiritales filios reliquisse et habuisse unumquemque coniugem, sapientiam, sicut et Paulus per evangelium filios generabat. Accepit ergo senex emortui iam corporis Habraam uxorem Cethuram. Ego puto, secundum hanc quam supra exposuimus rationem, quod melius tunc uxor accipitur, quando emortuum corpus est, quando mortificata sunt membra. Maior enim ad sapientiam sensibus nostris capacitas inest, quando mortificatio Christi circumfertur in corpore nostro mortali. Denique et Cethura, quam nunc senex Habraam sortitur in matrimonium, ‘thimiama’ interpretatur, quod est ‘incensum’ vel ‘bonus odor’. Et ipse enim dicebat, sicut Paulus dixit, quia Christi bonus odor sumus. Quomodo autem quis Christi bonus odor efficitur videamus. Peccatum est res fetida; denique peccatores porcis comparantur, qui in peccatis velut in stercore fetido voluptantur. Et David ex persona penitentis dicit: “Computruerunt et exese sunt cicatrices mee. Sic ergo senum nuptias interpretari dignius puto, sic pulcre inter patriarcharum in ultima iam et in defecta etate coniugia, sic necessarias filiorum procreationes extimo numerandas. Ad tales enim nuptias et ad huiusmodi sobolem non ita iuvenes ut senes apti sunt. Quanto enim quis carne fessus est tanto erit animi virtute robustior et sapientie complexibus aptior. Sic et ille vir iustus, Elcana, duas simul habuisse uxores refertur, quarum una Fenenna et alia Anna dicebatur, id est ‘conversio’ et ‘gratia’. Et primo quidem dicitur de Fenenna filios suscepisse, id est de conversione, et postmodum de Anna, que est gratia.” Et post pauca sequitur: “Inde denique Salomon plurimas simul habuisse refertur uxores, cui dixerat Dominus: Sapiens ante te non fuit talis et post te non erit. Quia ergo dederat ei Dominus et multitudinem prudentie, sicut arena est maris, ut iudicaret populum suum in sapientia, ideo plurimas simul poterat exercere virtutes. Sane preter hoc quod ex lege Dei edocemur, si etiam ex hiis eruditionibus que extrinsecus videntur esse in seculo aliquas contingamus, verbi causa, ut est eruditio litterarum vel arismetice, ut est geometrie doctrina vel ratio numerorum vel etiam dyaletica disciplina (et hec omnia extrinsecus posita ad nostra instituta producimus atque in assertionem nostre legis assumimus), tunc videbimur velle alienigenas in matrimonium sumpsisse vel etiam concubinas. Et si de huiusmodi coniugiis disputando, disserendo, contradicentes rearguendo convertere aliquos ad fidem poterimus et eos suis rationibus et artibus superantes, veram philosophiam Christi et veram pietatem Dei suscipere persuaserimus, tunc ex dyaletica vel rethorica videbimur quasi ex alienigena quadam vel concubina filios genuisse. Igitur ad tales vel ad huiusmodi filios procreandos nullus per senectam excluditur, ymmo casta progenies mature etati plus convenit, sicut et nunc Habraam grandevus et, ut scriptura dicit, senex et plenus dierum Cethuram duxit uxorem.” Multa alia ad hunc finem pluries in eodem libro idem Origines pertractat, usquequo faciat manifestum cor Salomonis fuisse subversum multiplicis gentium familiaritate doctrine, quam scriptura reginas nominat uxores et concubinas. Sic ipse reprehendi non senes fideles sub Habraam sed cum Salomone, etiam a Domino primitus illustrato, iuvenculos nondum Christi doctrina provectos meretriculis (ut verbis sepe utar Torquati) uxorandos (dicam an captivandos?). Prohibeo sacra lege, civili favente, Aristotelem, Virgilium, Ciceronem, pariter et Anneum inter Christicolas simplices et ignaros de Catholica fide taliter edocere qualiter per sanctos nondum aut aliter est definitum (Codice, de Sancta Trinitate, lege Nemo clericus). Prohibeo, felici Iustiniano volente, xenodochia, osochimia, orphanotrophia, prothocotrophia, geruntroconia, et lictrophia fedari vel violari (Codice, de Sacrosanctis Ecclesiis, lege Ut inter divinum). Quid enim aliud sunt simplices Christiani pueri (videlicet qui scolas frequentant et qui vel que predicationes secuntur, quibus maxime poetica narrantur, quod displicet et quod presens ferit tractatus) quam, quoad fidem perfectam, peregrini, egroti, orphani, pauperes, et imbecilles, a quibus denominata sunt Grece loca prefata? Prohibeo cum legibus sanctis profana precepta doceri vel disci, que heretici vel gentiles dederunt (Codice, de Hereticis, lege Omnes). Sed ne vertatur in dubium ethnicos sub hereticis contineri, eadem lege imperator ille subiunxit: “Hereticorum autem vocabulo continentur et latis adversus eos sanctionibus debent subcumbere, qui vel levi articulo a iudicio Catholice religioni et tramite detecti fuerint deviare.” Hos, inquam, quos ille gladio, ego verbis ferio; ego exilium, ille mortem indicit. Cur propter hoc laceror, quia non privatas sed publicas sedes et maxime Christo templa sacrata reclaudo, cum lex has interdicat eis et illas, ut habetur lege sequenti? Certe quibus iura atrocia arma opponunt (Codice, de Paganis, lege Christianus) ego et raro debiliterque verbero solo levi sermone. Scio, nec id dubitat quisquis eorum libros perlegit, quod in plurimis agunt contra Dominum, unde et contra te, contra se, et contra me. Nam quod in religionem divinam committitur, in omnium fertur iniuriam (Codice, de Hereticis, lege Manicheos). Iustum bellum igitur contra paganorum dicta non pauca habemus. Qui vero offendit in uno, factus est omnium reus, beato Iacobo teste cum Salomone. Pugnare licet, lege permittente, ymmo iubente, contra adversarios Christi dicentis: Qui non est mecum contra me est. Tales autem sunt omnes heretici et pagani, sicut per eundem textum meminit glosa (Codice, de Iudeis, lege Celicolarum).

Ast quia indubie fides spem antecedit, et caritatem utraque, sicut operatio intellectus preit actionem electionis et voluntatis, certum est non solum non prodesse talem philosophiam ad vitam beatam assequendam sed obesse plurimum. Agricultura vero hoc tantum malum non agit, sed ratus sator fide utcumque divina commendat Deo iacta semina sulcis. Huic supplicat etiam naturaliter thure donato, si Plinio putamus credendum, nunc serenum, nunc pluvias, nunc ymbres, nunc stillicidia, nunc vermium necem, et semper habundantiam petens. Is didicit experimento perfecto res suas prime cause fore subiectas, cuius numen Saturno vel Iovi, Cereri, Iunoni, aut Proserpine nunquam dedisset, nisi infernalis philosophia, hominum saluti emula emulatione mortali, hec pessime docuisset.

Felix ergo prior etas, contenta fidelibus arvis, virtutum auro mundum regente, adhuc Astrea triumphali sceptro solum colente. Sit rite ab eorum oraculo ruralis homo, suo agello contentus, optimo civi Romano quoad felicitatem prelatus, hoc Valerio recitante. Magnus Socrates, qui ab eodem Apolline sapientissimus est predicatus, eo (ut credo) quia sibi et ceteris ydolis detrahebat, rustico non auferat felicitatis palmam prefato. Laudatur preterea, et in hoc ipse laudo, rex antiquus Ligurgus, qui autore Iustino libro tertio, suis legibus iussit “pueros puberes non in forum sed in agrum deduci, ut primos annos non in luxuria sed in omni opere et labore agerent. Nichil eos sompni causa substernere et vitam sine pulmento degere neque prius in urbem redire quam viri facti essent, statuit.” Hec Iustinus. Canis ergo (magis fide quam pilis) lectiones gentilium scripturarum sunt interdum ad utilitatem concesse et non neophitis, sicut patet ex dictis, et capitulo secundo octavi articuli, ut puto, restat tractandum.