The Digital Lucula/noctis Project

_______________________________________________


Capitulum 34 (E. Hunt ed., pp.268-84)

Octo forent dicenda in hoc presenti articulo adversus octo que videntur in verbis veritati opponi, sed quia re falsis obsistunt, quedam obmittam, alibi non per me diffusius declarata. Primum est de unitate intellectus, quem defendit Averrois cum complicibus suis. Ex hoc enim sequeretur quod nulla gratia ad intelligentiam rerum veritatis prodesset, cum solum ex influentia illius solis spiritualis vires anime, que actum intelligendi possunt exercere, recipiant plus et minus secundum dispositionem subiectam. “Unumquodque enim recipitur per modum recipientis,” et actus activorum sunt in patiente disposito. Apud hos enim gratia, quam nec ipsi noverunt, ad intelligentiam minime suffragatur. Sed et idem defenderent adhuc, si gratie fama eorum aures penetrasset, cum minus speculativos et magis ignaros preciperent quosdam Dei amicos, quam multos alios quos nemo dubitat gratia gratum faciente esse nudos aut privatos.

Transeat pro secundo illa Platonicorum opinio, quod nostrum discere solum sit reminisci; eque faciliter ad Origenis errorem reduceretur et Pictagore fabulas, necnon sacrilegia Maumeth, volentium cum Platone aut omnes animas simul creatas intelligentia consumatas aut angelos nescio propter que impossibilia eis carnis peccata (si tamen divo Augustino gratum fuisset in libro De Civitate Dei, ubi de hac re aliquid agit, determinare angelos carnaliter non potuisse peccare), humanis corporibus clausos, donec eorum facinora talium corporum fetido carcere fuerint expiata. Hiis enim ad cognoscendum gratia foret vana, que animam perficit, non carnem, cum memoria, in corpore speciali cellula sita, sit opus et dispositione nobili carnis atque frequentia verissime lectionis.

Linconiensis ymaginationem pretereo, nil aliud intellectum viatoris ponentis quam angelum bonum ad custodiam nostris spiritibus datum, aut certe etiam malum, cum iusti gaudeant clara intelligentia boni et pravi decipiantur a falsitate mendacis, de quo Veritas ait: Mendax est et pater eius. Pretiosa nimirum videtur gratia apud istos, que spiritum beatum anime militanti conciliat in doctorem, ut quod de deo Socratis patenter narratur, de ceterorum philosophorum nobis ignotis demonibus bonis vel malis, velut certum credatur. Sed sit procul a nobis illius generis hominum gratia talis, qui etsi quedam vera dixerunt, tamen propter infidelitatem eorum eos esse non dubitamus dampnatos.

Tamquam notum cuilibet fideli necnon et infidelibus universis, desino tractare quid et quales doceat Spiritus Sanctus, cum totum orbem terrarum (contra nitentibus principibus mundi et philosophis seculi magisque atque demonibus) per ora duodecim illitteratorum, vilium sanguine, habitu, et naturali loquela, ad fidem unius Crucifixi cum abdicatione divitiarum, carnis, et proprie tyrannice voluntatis, Iudeis profugis super terram exceptis, perduxerit admirande. Certe simile quidquam non potuit lyra Orphei, Neronis potentia, sevitia Iuliani, Alexandri terror, voluptas Epicurii, Platonis castitas, benignitas Socratis, Maumeth simulatio, ypocrisis Simonis, denique neque miracula Moysi, non vires Sampsonis, non David victorie, non sapientia Salomonis, neque Machabeorum audacia miris prodigiis roborata. Hic, hic Spiritus almus ora infantium aperit et mutorum linguas facit disertas, docens omnem veritatem; solus vere philosophie, quam nondum noverunt principes seculi huius, est perfectus opifex et magister, dividens singulis prout vult, volens prout noverit expedire. O utinam huius scolas frequentarent Christianorum senes et parvuli, mares et femine, et esset omnis nostra questio statim sopita: Hoc enim, quod replet orbem terrarum, scientiam habet vocis!

Sileo quintum, scilicet quod fides ut communiter est per simplices dilatata sed roborata per Christicolas sapientes. Utique prefero sapientiam Pauli, Ambrosii, Dominici simplicitati Petri, Anthonii, et Francisci, sed non fructum conversionis. Sic enim Petrus et ceteri, humana scientia destituti, traxerunt ad Christi fidem provincias sibi commissas, sicut et gentium doctor Paulus, qui etiam, ne evacuaretur crux Christi, ad populos sibi commissos venit non in humane sapientie verbis. Nescio cui magis attribuam Augustini conversionem festivam: Ambrosio sepissime et subtilissime disputanti an Antonio inlitterato, cuius sola fama prodigiorum post mortem duritiam illius Manicei prostravit et impulit ad baptismum. Quid dicam de illis duobus luminaribus mundi, Dominico et Francisco, quorum primus in sacra theologia extitit doctoratus et sacri palatii pape lector venerandus ibi evangelia et Pauli epistolas gloriose et gratiose postillans, et alter indoctus litteris terre sed magister spectabilis doctrine celestis? Horum uterque non inequaliter radiis sanctitatis peccatorum animas serenavit et celum replevit beatis. Tantorum patrum soboles evocate odorem sanativum mundo dederunt, precise quamdiu per rosaria sacre scripture lectos manipulos auditoribus tradiderunt. At ubi sentes philosophorum intrarunt, etsi interdum videantur non nisi adulterinos flores inde portare, eos ad animarum escam vitalem transferre non possunt, quia non in solo pane vivit homo sed in omni verbo quod procedit ex ore Dei. Damiani fideli testimonio utor dicentis: “Platonem igitur latentis nature secreta rimantem respuo, planetarum circulis metas astrorumque meatibus calculos affigentem; cuncta etiam sperici orbis climata radio distinguentem Pyctagoram parvipendo; Nicomacum quoque tritum ephemeridibus digitos abdico; Eucliden perpexis geometricalium figurarum studiis incurvumque declino; cunctos sane rethores cum suis coloribus et enthimatibus indistincte pretereo; omnes dyaleticos cum suis sylogismis et sophisticis cavillationibus indignos hac questione decerno. Tremant Cinici suam iugiter amare sapientie nuditatem; querant Perypatetici latentem in profundo putei veritatem. Ego summam a Te veritatem quero, illam videlicet que de terra orta est, non iam in puteo ignorabiliter latitantem sed de omni mundi potestate manifeste regnantem. Quid enim michi insanientium fabulosa commenta! Quid michi tumentium tragediarum coturnata discrimina! Desinant comicorum turbe venena libidinum crepantibus buccis effluere. Cesset satiricorum vulgus suos exclamatorie denuntiationis amaris dapibus onerare. Non michi Tulliani oratores accurata lepide urbanitatis trutinent verba. Non Demostenici rethores captiose suadele argumenta versuta componant. Cedant in suas tenebras omnes terrene sapientie fecibus delibuti! Nil michi conferant sulphureo caliginose doctrine splendore togati. Christi me simplicitas doceat, vera sapientum rusticitas ambiguitatis mee vinculum solvat, quia iuxta Pauli vocem: Placuit Deo per stultitiam predicationis salvos facere credentes. Littera igitur que occidit abscedat; Spiritus vivificator assistat.” Hec Petrus. Quare hec patens veritas ventilatur sub dubio? Nonne ubique terrarum, prudentissime, felix, et venerande senex, ipse vidisti per eos qui, tumentibus buccis, grandia mundane sapientie evangeliis mixta trutinant populis neminem hominum (quanquam catervatim ad eorum audientiam ruant, sola verborum pruridine delectati) ad devotionem converti, et ubi humiliter sacra scriptura, illis omissis aut etiam despectis, predicatur, plurimos desidentes ad concordiam reduci, dirigi contractus illicitos, male parta restitui, amplecti inimicam hactenus castitatem, parsimonia corpus domari, et plurima superborum colla obedientie sancte subici iugo? Propter hoc, auctore Deo, invehitur contra predicantes simplicibus turbis poetas, philosophos, et reliquos infideles. Hec sola inter plurimas causas est digna strepitu tube bellum clangentis.

Verum ut per promissa ad opposita detur responsum, quo monstrandum est gratie perfectionem nostro tempore a Christo donate mentem a dictis gentilium veraciter separare, dicamus triplicem esse doctrinam: videlicet repugnantem, compatientem ,et nutrientem. Prima est omnis obstinata falsitas nota vel ignota. Secunda est omnis veritas ad unius Dei cultum principaliter non intendens. Tertia vero est quelibet veritas a Deo principaliter revelata, favens religioni divine. In primo membro dixi ‘obstinata falsitas’, quia quam plures crediderunt non vera, aberrantes sola simplicitate in communi credentes, sicut in Ecclesia orthodoxa quidam credebant et excusantur a culpa. Papias namque auctor fuit hereticorum illorum qui Cilianiste sive Millenarii vocantur (xxiva, questione tertia, Deus § Secte). Is tamen in martirologio inter martires sanctos habetur. Sic nec Hyreneus Lugdunensis nec Victorinus Pictavionensis appellantur heretici sed martires gloriosi, et tamen in hac opinione sunt secuti Papiam. Multi enim sancti simpliciter in aliquibus errasse leguntur, sicut beatissimus martir Cyprianus de rebaptizandis hereticis, et ille numerosus sanctorum patrum cuneus, quos Antropomorfitarum venerabilis Cassianus invenit errorum visco detentos sed eo predicante statim ad veritatem reversos; qui non precisi sed uniti ab Ecclesia venerantur propter bonam intentionem quam habebant, non defendentes que minus vere dicebant sed humiliter veritati fidei colla subdentes.

Nescit ergo gratia, que fortassis ratione sola est a caritate discreta, cervicem erigere, cum non sit ambitiosa nec infletur. Hec enim non querit que sua sunt sed credit omnia et omnia sperat. Hec sola perficit humanam naturam in via et ad gloriam futuram disponit. Hec est que dividit inter filios salvationis et gehenne. Ideo hec non habitat cum superbis, horret obstinatos, hereticos fugit, odit sacrilegos, infideles et Deum blasphemantes audire non potest, nisi speret posse illos ad claritatem reducere lucis ignote.

Hac ratione precise nostri quidam Catholicorum probati, disputaturi verbo vel scripto adversus scismaticorum errores, illorum dicta legebant et quicquid spectabat ad ruinam eorum, et cessante causa cessebat effectus. Propter hoc vapulatur Ieronimus, quando ad voluptatem Ciceronem et alios assumebat sed non ubi contra Iovinianum et plures scribens, dictis illorum libros suos—non dico ornabat sicut sidera celos—sed replebat velut tyriacam salubrem in se ipsis nocivis. Similiter Augustinus, cum a libris Platonis (ut terminis utar ipsius) turgidus et inflatus ad sacrorum eloquiorum Dei volumina deveniret, penitus que hactenus facilima et infantilia reputaverat non capiebat, quia cum simplicibus est sermocinatio eius. Non ergo illi gentilium libri ad veritatem capescendam divinam irradiant intellectum sed potius obfuscant, quem Dei gratia sublevat, disponit, et illustrat.

At lectio litterarum sanctarum, teste Psalmista, intellectum dat parvulis, et roborat datum, ne falsis ethnicorum opinionibus cedat. Multa novit ante gratie infusionem Apostolus ad subversionem verorum que, percepta gratia, ad veritatis soliditatem convertit. Hanc particulam velut notam relinquo, a sancto Doctore Contra Gentiles demonstratam capitulo quarto libri secundi. Diffinivit enim Plotinus, singularis philosophus, si Macrobio libro primo De Sompno Scipionis credendum putamus, quatuor differentias esse virtutum: primas politicas; secundas purgatorias, que mentem divine cognitionis reddunt capacem; tertias dixit esse mentis purgate, que iam non movetur adversis; quartas vero fore in mente divina, quas ydeas appellat. Et in hiis quatuor generibus totam veram philosophiam consistere credit. Scio proculdubio quemlibet verum Christianum dicturum non nisi per gratiam mentem purgari, quam nullus infidelis aut dictis eorum falsis pertinaciter inherens accepit, prima veritate de Spiritu Sancto, quem mittere promittebat Apostolis, dicente: Quem mundus non novit nec potest accipere. Ex quibus sequitur patenter intentum. Nam iuxta Ciceronem De Officiis libro primo: “Scientia, remota iustitia, calliditas potius quam sapientia est appellanda.” In illis autem doctrinis iuintestitia non habetur in quibus non solum non colitur Deus, sed divina multipliciter directe vel indirecte pertinaciter impugnantur. Que impugnatio, etiam si aliqua specietenus bona patienter admittat, bonitate vera bona esse non sinit sua mixtione mortali. Quidam philosophus divus, in Vitas Patrum, Arsenius, vidit hominem stantem super lacum, vas ex aqua replentem et effundentem in cisternam pertusam, et dictum est illi: “Tales sunt qui habent bona malis permixta.”

Scientia autem, quam non excludit gratia, est quelibet naturalis. Non enim addo ‘vera’, cum proprie loquendo omnis scientia sit vera. Unde non incongrue potest dici nullam scientiam interdictam esse Christicolis, si recte fateamur omnem scientiam fore veram et nullam veram cui aliquid falsitatis asserte fuerit alligatum. Sed quia, usitato modo loquendi, doctrina quelibet sub nomine specifico ‘scientie’ continetur, non sine distinctione saltem vulgaribus est loquendum. Proculdubio gratia, ut sic, nullam veritatem refellit. Errare autem sive mentiri naturale non voco, sed de culpa communi vel particulari processum. Dicere quippe triangulum equilaterum equales angulos non habere aut duobus rectis non equipollere, terminis intellectis, est malitiose defendere falsitatem; illis autem ignoratis, presumptuose falsitas impugnatur, quorum neutrum gratia non admittit. Quanto magis de gratum faciente tractatur! Defendere nescit mundum non fuisse creatum aut eternaliter generatum, virginem non posse parere, a privatione ad habitum non fore regressum, generationem et corruptionem mortalium in eternum durare, cum mille milium talibus dictis, que velut vera et aliqualiter demonstrata asseverare mortales quidam non cessant.

Duo video posse hiis obici dictis. Primum quod quidam sancti, gratia constante, non solum circa creaturas verum erga Creatorem, cum nullibi periculosius erretur, male senserunt, sicut supra de beatissimis Cipriano, Papia, et ceteris est expressum. Secundum est quia philosophi illas propositiones fatentur veras secundum cursum nature naturate et non iuxta posse ipsius summe nature naturantis, cui communi consensu infinitam potestatem ascribunt. Et hinc potius Deum glorificant in hoc, quod quedam sibi reservat futura, que nota natura non valet, in nullo habens simile sed universa mire transcendens. Hinc licuit Avicenne de ipso Deo post multa in Methaphysica, tractatu octavo, taliter et fideliter fari: “Iam igitur manifestum est quod primus non habet genus nec quiditatem nec qualitatem nec quantitatem nec ubi nec quando nec simile sibi nec contrarium, qui est altissimus et gloriosus, eo quod non habet diffinitionem, et quod non potest fieri demonstratio de omni quod est; ymmo sunt de eo signa manifesta. Cum autem designatur eius certitudo, non designatur nisi proprie loquendo per negationem consimilium ab ipso et per affirmationem relationum ad ipsum, quoniam omne quod est ab ipso est, et non est communicare ei quod est ab ipso. Ipse vero est omne quod est, et tamen non est aliquod ex hiis.” Hec Avicenna. Respondetur ad primum, quod circa errorem quemlibet consideranda sunt quatuor: tempus videlicet, persona, intentio, et materia. Tempus quidem, quia si ante determinationem Ecclesie aut antequam ipsam determinationem quis nosse valeret, verisimiliter opinaretur aliter quam esset, non propter hoc esset ab Ecclesia precisus aut hereticus censendus, sicut modo quidam opinantur Virginem gloriosam in originali peccato fuisse conceptam et ipsum originale contagium ex genitoribus contraxisse, quia sic decimo Super Genesim ad Litteram determinat Augustinus et Magister Sententiarum in libro tertio, distinctione tertia, ex sanctorum sermonibus approbatis. Nonnulli vero oppositum tenent, quo sic congruerit puritati dive Matris et Nati, et neutri vocantur errantes, quia nondum Ecclesia diffinivit quid circa hoc sit ab omnibus confitendum. Et si hodie unam partem, revelante Spiritu Sancto, teneret, non propter hoc cras quicumque predicaret contrarium inter hereses haberetur dampnatus, nisi iam audisset quid Ecclesia iussisset credendum. Similiter persone conditio variat non parum crimen erroris. Nunc enim Gallici cuncti Benedictum venerantur ut papam, sed Innocentium adorant Ytalici. Numquid errant omnes illi pereuntque dampnati, aut soli salvantur et nostri puniendi sunt sicut heretici sive scismatici? Absit! Sed soli illi magnates ad quos spectat dirigere plebem et sunt scismatis inventores aut etiam fautores, cum istud sit scisma de facto et non de iure, donec per generale concilium tenenda veritas fidelibus proponatur. Satis hec conclusio iuribus freta per Gregorium in Dyalogo demonstratur. Ait enim quedam regula iuris in sexto: “Ignorantia facti, non iuris, excusat.” Utique credunt simplices unicum fore Ecclesie legitimum sponsum, ut iura volunt, quem dicunt istum vel illum quem scriptura non notat.

Pari modo in erroribus errantium consideratur intentio, an scilicet temeritate seu obstinatione fedata vel quadam sit simplicitate delusa. Quis enim dixerit velut ydolatras dampnari eos qui forte audiunt missas hereticorum illorum qui in sacramentum illud mente non credunt, Bellingarii famam apud se retinentes, licet ab extra Catholici reputentur? Erroris etiam plurimum est materia ponderanda. Quid michi et gratie, si quispiam non vult credere Platonem virginitatem servasse, bovem locutam, Castorem et Pollucem sudasse, et cetera multa que ethnici scribunt, fortassis etiam vera?

Dico igitur per sacrosanctam matrem Ecclesiam iam determinatos esse articulos credendos et non tenendos dampnatos, atque nos ab infantia inter Christi membra nutritos. Ideo non excusamur cum Paulo, Cipriano, Ieronimo, Augustino, et ceteris sanctis qui evaserunt ex ethnicis, eorum farsati sententiis. Nam post baptismum susceptum aut non legerunt libros gentilium aut non priusquam essent fidelibus litteris edocti. Nec hodie ipse arbitror reprehendendos qui sciunt litteras illas aut qui, post sacrarum litterarum studia et fidei fundamenta plene suscepta, realiter ad illorum errorum extirpandum venenum aliquando legunt. Sed eos reor refrenandos qui, antequam lacte alantur infantium, priusquam acceperint dentes, non panem aqua et igne tenellum sed verum durissimum et indigestum in escam utique mortis assumunt. Ubi enim inopia vel etiam avaritia quempiam cogit post pueriles annos decursos lucris temporalibus insudare querendis, etsi aliqua presumptione vel auditu in aliquem labatur errorem, credens tamen in communi que credit mater Ecclesia, paratus corrigi ad arbitrium viri prudentis, per ignorantiam excusatur de facili. At si amor sciendi aliquem urget in primis annis sequi doctrinarum gignasia et premittit tempore falsa veris et hereses iam dampnatas Catholicis veritatibus salubribus et divinis, cum nesciat que vitanda sunt et illa lectione tractat assertive conscripta, sponte se periculo iungit errandi, ut sibi imputetur omne malum quod inde sequitur, et fortassis que sequi agiliter possunt. Discat medicus prius herbarum cognoscere vires, demum practicam consequatur, ne empericus necet multos cum Esculapio sed rationalis sanet cum Ypocrate curandos. Antequam legat, quisquis litterarum studiis se dedicare proponit, aliquem ethnicorum, Socratem, Platonem, Aristotilem, Tullium, Apuleium, Epycurum, Virgilium, Nasonem, Anneum, ceterosque huiusmodi, oportet nosse hereticos esse quicumque dixerint mundum aut non fuisse creatum, aut illum non Deum sed quandam supremam virtutem vel supremum angelum, archangelos, angelosve creasse, ne sit cum Simone, Menandro, Apelle, Arcontiano, Cerdone, Marchione, ipsoque Seneca, qui sex principia tribuit mundo Maneque dampnatus. Sciat preterea falsa esse hec et similia: anima est de natura Dei, contra Nostos et Manicheos; materia prima est equalis, adversus Hermogenianum ab Apostolo dampnatum, quia elementis servire docebat; anime omnes simul create simulque peccarunt, et ideo mundus extitit creatus, ut per penitentiam in corporibus tollerandam purgarentur a culpis, que male sensit Origenes aliqualiter post Platonem; Christus non fuit passus, ut dogmatizavit Maumeth Saracenis et Basilius reprobus; coniugia sunt confundenda more brutorum, quod Epicurus non negavit cum Nicholao; serpens est adorandus, in quo Romani venerati sunt Esculapium et fiendum a ceteris persuaserunt Ophite; Deus flagitia facit, sicut plures eorum cum Valentiniano proponunt; latria colendi sunt angeli, a nonnullis etiam dii cum demonibus nuncupati, ut sentiunt quidam Angelici nominati; non resurgent corpora defunctorum: cuncti philosophi cum Saduceis et Severianis hanc defendunt; pro animabus segregatis a carne vanum est quodlibet sacrificium offerre, hoc quippe quanti ethnici cum Herrianis et nonnullis modernis concedunt; diabolus substantiam humane carnis creavit, prout Patriciani volunt; gratia gratum faciens non est necessaria ad salutem, quod aiunt Pelagiani et quicumque fatis dispositionem humanam ascribunt; unus est interitus hominum et iumentorum et equa utriusque conditio, nisi quod isti in utroque resurgent et in neutro illa, quemadmodum habent Arabici; licet amore martirii aut castitatis servande sibimet necis manus inferre, Circumcilionibus et nonnullis Romanis id commendantibus; post resurrectionem futuram mille annis fruebuntur homines omni voluptate carnali: hoc Ciliastes dogmatizasse non ignoramus.

Hec et similia, que veritati repugnant, aut prescienda sunt in libris sacris, ubi dampnantur, aut premittenda sunt ut reroba in codicibus in quibus velut vera ponuntur. Certe retractatio Augustini premitt itur cuilibet volumini eius, si quicquam retractavit in illo, ne lector offendat, si inter planum iter lapis offensionis lateret obscurus. Inter apocrifa quoque Liber Collationum, a patre nostro beato Dominico legendo sepius frequentato propter latam doctrinam quam habet puritatis et caritatis, inseritur, quo circa liberum arbitrium superficialiter, non Catholice, sentiat. Et quare doctores antiqui non illustrarunt libros gentilium obelo et asterisco, sicut de libris Christianorum fecerunt, nisi quia tempore ipsorum non legebantur a fidelibus neque extimabantur legendi sed comburendi, sicut sanctus Gregorius facere attemptavit? Quando potuerunt humanitus cogitare illi patres fideles futurum quod Christiani amore sciendi premitterent doctrinam Tullii veritatibus sacris, in eternum fundatis et omni spirituali suavitate repletis, nisi in quantum placuit Spiritui Sancto per os sui vasis proferre tempus venturum, in quo homines sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus; ad fabulas autem auditum convertent, semper addiscentes et ad scientiam veritatis nunquam pervenientes? Nonne perpatulum est satis similes libros fore nobis prohibitos, maxime nondum plene in fide fundatis, quando constat summum pontificem, cuius determinatio est lex observanda et plus est loqui factis quam verbis, cremari iuxit illos qui minus ceteris adversus inrefragabilem fidem locuntur?

Ad dubitationem dico secundam nichil contingere posse contra naturam vel etiam, quod fortius est, supra naturam. Unde iste propositiones et cetere sunt naturales et vere secundum naturam: una, summa Res est simpliciter simplex, ab omni compositione semota, trina in personis et unica in essentia, virgo peperit, Deus natus est, mortui resurgunt, ceci vident, muti locuntur, generalis resurrectio est mortuorum, et sic de similibus. Nam secundum Augustinum in libro Super Genesim ad Litteram, in hoc Platonis determinationem sequentem, id censendum est naturale quod fit iuxta capacitatem nature recipientis et non contra vires ipsius. Ignem enim hunc non comburere et ardere, quem Deus vult sic agere, est naturale, et comburere est contra naturam ut nunc, quia hic ignis secundum quod accepit a Deo est capax obedientie Dei et contra illam vires non habet. Quod autem iste alter de celo descendat et quinquagenarium cum quinquaginta comburat est sibi naturale, et non comburere foret contra naturam. Nam uniuscuiusque creature natura est non posse efficaci voluntati divine resistere, cum naturam nichil aliud esse diffiniant quam voluntatem divinam. Fuisset igitur contra naturam virginem illam non parere, quam Deus partui consecrabat, sicut nunc esset contra naturam hanc vel illam Virginem non parere quam Deus partui consecrabat, sicut nunc esset contra naturam hanc vel illam virginem impregnari quam Deus fecundari negaret. Presumptuosum est enim et ambitiosum solum illud naturale vocare quod capit hic intellectus aut ille, vel que iste vel alter usus cognovit. Sic enim magnetem trahere ferrum aut gallum canere horas foret innaturale, cuius adhuc intellectus maiorum rationem venatur, etiam apparere cometes vel assub descendere diu foret innaturale censendum, cum id fieri non sepe in usu contingat. Unicum esse intellectum in tota specie hominis dicetur a magno Commentatore secundum naturam, quia sic visum est sibi, et oppositum erit naturale apud sanctum Doctorem, quia oppositum eius verum esse monstravit. Nichil erit naturale eo quod infantium intellectus nil comprendit, vel omnia sunt naturalia que fiunt, quia principia inserta nature conservant et hoc angeli vident saltem in Verbo, quod est eis naturale, cum Deus velit eos tali visione compleri.

Igitur dicamus indubie omnem veritatem esse secundum naturam, quamlibetque falsitatem militare contra naturam. Et si scientia quelibet est tantum verorum, quelibet scientia est naturalis. Hinc evidenter apparet librum quem dicimus phisicorum librumque methaphisice, cum ceteris qui affirmant falsa pro veris, naturales non esse sed hostes nature, que in veritate fundatur, proficit, et consummatur; sed naturales non negarentur, ubi nulla falsitas precipue contra fidem Catholicam scripta reperiretur asserta, a qua saltem primus et novissimus immunes non gaudent. Vera phisica, que est humilis rerum creatarum investigatio et cognitio ad altiora non relata, vera gramatica, vera rethorica, vera loyca, vera arismetica, vera geometria, vera musica, vera astrologia, que liberum arbitrium siderum motibus non supponit, utique doceri possunt in Ecclesia Dei et a fidelibus audiri sobrie casteque, sicut bene notat venerabilis Hostiensis, Extra de Magistris, Super specula. Addit insuper phisicam legesque a clericis audiri non posse, similiter nec doceri, cuius oppositum facientes sunt ipso facto excommunicatione ligati. Hoc autem asserit in favorem theologie fore iuste sancitum. Sic utique sensit De Doctrina Christiana optimus Augustinus. Hinc ait Super Epistola ad Titum beatissimus doctor Ieronimus, xxxviia distinctione: “Si quis gramaticam artem novit aut dyaleticam, ut recte loquendi rationem habeat, et inter falsa et vera diiudicet, non improbamus. Geometria et musica habent in sua scientia veritatem, sed non est scientia illa pietatis. Scientia pietatis est nosse legere scripturas et intelligere prophetas, in evangelio credere, Apostolos non ignorare. Grammaticorum autem doctrina potest etiam proficere ad vitam, dum fuerit in meliores usus assumpta.” Hec Ieronimus, ubi Glosa de astronomia non facit mentionem, quia hec abiit in dissuetudinem per textum Gratiani (xxvia, questione secunda, Hiis) dicentis ad materiam satis: “Antequam evangelium claresceret, multa permittebantur que tempore perfectioris discipline penitus sunt eliminata.” Et post pauca: “Sic et sortibus nichil mali inesse monstratur. Prohibentur tamen fideles, ne sub hac specie divinationis ad antiquos ydolatrie cultus redirent. Unde quibusdam constellationes et futurorum signa conspicientibus Apostolus ait: Dies observatis et menses et annos et tempora, unde timeo ne forte sine causa laboraverim in vobis. Sic et astronomia seu astrologia apud Catholicos in dissuetudinem abiit, quia, dum propria curiositate hiis nimis erant intenti, minus vacabant hiis que saluti animarum erant accomodata.” Hec Gratianus.

Scientia vero, que robur gratie prestat, est omnis veritas divinitus revelata. De tali loquitur sepe testamentum utrumque et sancti doctores. Ad hoc illud tendit: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo! Et illud: Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. Et iterum: Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud. Item, Dominus ait: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit ex ore Deo. Adhuc: Verba que ego loquor, spiritus et vita. Unde Petrus, interrogatus an cum quibusdam abscedere vellet, respondit: Domine ad quem ibimus? Verba vite eterne habes. Propter hoc dicit Apostolus, Quecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per consolationem et patientiam scripturarum spem habeamus, et huiusmodi multa, que enarrare nimis longum foret, ut plene divus Augustinus in principio De Civitate Dei deducit. Solis ergo libris sacris est inmorandum, ceteris autem solum necessitate cogente, sicut in hospitio peregrino, caput paululum reclinandum. Didicimus enim in libro undecimo, Rufino docente, quod Gregorius Nazanzenus, qui furtim e patria fugit ne cogeretur rethoricam docere, “cum iam se Dei servitio mancipasset, tantum de college amore presumpsit, ut sedentem Basilium et rethoricam docentem de doctoris cathedra deponeret, ac secum ad monasterium manu iniecta deduceret, ibique per annos, ut aiunt, tredecim omnibus Grecorum secularium libris remotis, solis divine scripture voluminibus operam dabant.” O utinam circa quam plures, quos ut sodales veneror, mente simili fieri contingat ut, reiectis siliquis, similageos panes valeant degustare et inde medullitus saginari!