Capitulum 35 (E. Hunt ed., pp.285-97)
Non legerunt plene codices sacros quicumque asserunt doctrinas gentilium ad bene vivendum conferre, nisi prout tradunt quedam superflue, que utilius in litteris sacris habentur. Quam imprudenter quis conatur evellere de leprosis manibus cibum madidum sanguine fedo tabidaque sanie, ut edat, cuius similem (licet purissimum) ultro precatur tollendum angelica vola, aromaticis redolens bonis, et gratissimis floribus picturata! Non bibisset Xerses nescio quem liquorem equorum et hominum occisorum cruore repletum, si Parnasi limpidissimi fontes laticem scaturissent optimam et amenam. Quis non miretur sapientem hominem, si per omnia naturalibus putamus credendum, viduam turturem non nisi turbidam limpham admittentem potare? Audiant Augustinum supreme Veritatis verba glosantem, quicumque octave rationi adherent et utroque fonte repletum acceptorem personarum non credant. Ait enim in quadam omelia super Iohannem: “Dicant ergo pagani,” inquit Augustinus, “‘bene vivimus’. Si per hostium non intrant, quid eis prodest unde gloriantur? Ad hoc enim debet unicuique prodesse bene vivere, ut detur illi semper vivere. Quid enim prodest bene vivere? Quia nec bene vivere dicendi sunt qui finem bene vivendi vel cecitate nesciunt vel inflatione contemnunt. Non est autem cuiquam spes vera et certa semper vivendi, nisi agnoscat vitam que est Christus et per ianuam intret in ovile. Querunt ergo plerumque tales homines persuadere hominibus ut bene vivant, et Christiani non sunt. Per aliam partem volunt ascendere, rapere, et occidere, non ut pastor conservare atque salvare. Fuerunt quidam philosophi, de virtutibus atque vitiis subtilia multa tractantes, dividentes, diffinientes, rationes acutissimas concludentes, et libros implentes, sapientiam suam buccis crepantibus ventilantes, qui etiam dicere auderent hominibus: ‘Nos sequimini, sectam nostram tenete, si vultis bene vivere’, sed quia non intrabant per hostium, perdere volebant, mactare, et occidere.” Hec cum pluribus Augustinus.
Reduco igitur illa septena capita ydre, in opposita ratione diffusa, ad tria necessaria bone vite prestantia purum tutumque ducatum, a quibus secularium littere sunt totaliter aliene, sicut in preallegata Augustini auctoritate veraciter est expressum. Primum est Catholica fides, secundum humilitas ordinata, tertium vero caritas inflammata. Iam constat quod impossibile est sine fide placere Deo; sic notum est neminem dare posse quod non habet, atque ethnicos cunctos recta fide carere. Fateor equidem quod “fas est ab hoste doceri,” sed seduci a nemine licet. Ut ergo quisquam sit capax fidei inserende doctrine, oportet quod sit ipse fidelis, verax, et clarus in testificante sermone. Linquo cetera que, utraque lege docente, testem veritatis complent ydoneum. Fidelis utique esse debet fidei testis et vite bone magister sive consultor. Ait namque ad Bonifatium Augustinus (xxiiia, questione quarta, Ipsa pietas): “Quos enim divina testimonia non secuntur pondus humani testimonii perdiderunt.” Hinc Spiritus Sanctus per Ecclesiasticum yronice loquitur dicens: Cum viro inreligioso tracta de sanctitate, et cum iusto de iniustitia, et cum muliere de hiis que emulatur, cum timido de bello, cum negotiatore de traiectione, cum emptore de venditione, cum viro livido de gratiis agendis, et cetera. Nunc autem disputandum non reor an sint infideles, de quibus presens texitur opus. Quoties enim in litteris sanctis Dominus monet populos suos, tam in priori quam in testamento sequenti, ne audiant falsos prophetas, quamvis sepe vera proferrent, ad quorum falsitatem discernendam, addebat: Et ego non misi eos, aut ego non sum eis locutus, vel simile quoddam!
Colorate quidem obstabit hiis quippiam dictis opponens. Voluit namque Dominus in veteri testamento Balaam, vatis iniqui, testimonium futurorum habere et inter sacra conscribi, sicut in Numerorum libro tractatur aperte. Sue quoque nativitatis salubris non solum angelos celi aut ex Hebreis pastores Ierosolimitasque doctores elegit precones habere sed etiam ex gentibus magos ad se, se predicantes, stella duce perduxit, ut omnium Dominum omnia quodam modo protestarentur venisse, sicut morienti non tantum elementa simulque sidera celi verum cum matre sua et paucis bonis, cum latrone, Iudeis, etiam gentiles, ut Longinum atque centurionem, preordinavit in testes.
Ad hec sane et similia, que huic determinationi adversari videntur, facilime datur responsum. Nam quia sub novo testamento fides est necessaria explicite simpliciter ad salutem, prima Veritate terribiliter acclamante: Qui vero non crediderit, condempnabitur. Qui vult omnem hominem salvum fieri, vult inter omnes homines fidem aliqualiter reperiri, ut nullus habeat excusationem de peccato suo. Sic cum lectitat ethnicus sui generis libros reperitque quicquam de ignoto Deo quod plene non percipit, advocare nititur aut euntem sponte ad ipsum audire illius cultorem, sicut pro parte de quodam eunuco et de Dyonisio ystorie tradunt, et fidem accipere, quam primitus ignorabat. Ex hoc male deducitur, quod liceat Christianis simpliciter loquendo illam cenulentam bibere aquam, qui fontem limpidum habent omni suavitate repletum.
Ideoque reor ponderanda Dominica verba, ex quorum medullis licentiam cum Ieronimo legendi has litteras reprobatas quispiam vendicat sibi. Loquens enim homini terram promissionis iam possidenti ait: Si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua captivosque duxeris, et videris in numero captivorum mulierem pulcram et adamaveris eam voluerisque habere uxorem, introduces eam in domum tuam. Que radet cesariem et circumcidet ungues et deponet vestem in qua capta est sedensque in domo tua flebit patrem et matrem suam uno mense, et postea intrabis ad eam et dormies cum illa, et erit uxor tua. Sin autem postea non sederit animo tuo, dimittes eam liberam nec vendere poteris pecunia nec opprimere per potentiam, quia humiliasti eam. Hec ibi. Si igitur iuxta misticum Doctoris intellectum hec sapientie typum tenet captiva, non cuilibet conceditur in uxorem sed illi soli qui iam pervenit ad fidei patriam, qui promissionis urbem intravit, qui stipatus est muris Catholice veritatis, ex quo patet quam stolide quisque deliret, inferens hinc omnibus et precipue pueris, nondum solidissimo cibo theologice facultatis nutritis, gentilium traditionum studium esse concessum. Sed quam provide in hoc eulogio fari cepit Spiritus Sanctus inquiens: Si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos! Non licuit fideli pace fruenti oblatam sibi captivam matrimonio copulare sed tantum ad bellum profecto, neque utique ad quodlibet bellum sed contra inimicos, qui precise intelligebantur gentiles, sicut pluries sacra pagina notat. Placet, Domino concedente, ut quisquis contra ethnicos aut hereticos est profecturus, sub Marte prius speculetur inter has captivas, ex qua possit Domino Sabaoth filios immaculatos offerre hostibusque detractas exuvias opponat vincendis. Sic utique “fas est et ab hoste doceri,” sic licet clavam de manu Herculis extorqueri. Belligeri erant Ieronimus et Augustinus, Ambrosius et Gregorius, ceterique fortes fidei tirones, qui arma apud Paulum exterorum verterunt, et fortes facti sunt in bello, quorum exemplo inerces nostri domibus delicati, foris timidi, ymmo nunquam foris se tuentur, talium telis in pace muniri. Hii velut quidam ignavi, Birrie vel Tersitis sodales, sola mente pugnant cum hoste, interdum caulium tirsos amputantes cum ense, letantes sicut victores, capta preda, quando dividunt spolia, inimicis feliciter trucidatis. Hoc quantum sit apud Catholicos laudandum, Gregorium magnum ad Desiderium episcopum scribentem testem adduco. Ait enim: “Cum multa nobis de studiis vestris fuissent nuntiata, ita cordi nostro est nata letitia, ut negare ea que sibi fraternitas vestra concedenda deposcit minime valeremus. Sed post hec pervenit ad nos quod sine verecundia memorare non possumus, fraternitatem vestram grammaticam quibusdam exponere. Quam rem ita moleste suscepimus et sumus vehementer aspernati, ut ea, que prius dicta fuerant, in gemitum et tristitiam verteremus, quia uno se ore cum Iovis laudibus Christi laudes non capiunt. Et quam grave nefandumque sit episcopis canere quod nec religioso convenit, considera.” Et ne circa reprehensionem prefatam nos laborare exponendo contingat, glosam communem, lxxxvia distinctione super capitulo prefato, noto dicentem: “Sed quomodo exponebat iste grammaticam populo? Quia forte dicebat: cum ego dico ‘hominem’, intelligatis tam de mare quam de femina, quia communis generis est (Digestis, De verborum significatione, Hominis appellatione). Sed melius dic quod grammaticam hic appellat ‘scientiam auctorum’. Recitabat enim in Ecclesia fabulas Iovis et eas moraliter exponebat in predicatione sua.” Hec ibi notabilis glosa, multos predicatores modernos reprehendens, qui in bove et asino arare non cessant. Concordat Ieronimus ad Eustochium in epistola scribens.
Verum causa brevitatis multa preteriens, quod in domum Ecclesie hec ancilla sit minanda atque sic radenda, ut eam nemo virorum iuxta corticis intelligentiam valeat adamare, silenter transire non possum. A triumphante igitur in bello fidei debet ista servula cum Catholicis veritatibus sicut dubia in luce pensari, et quicquid in ea fuerit falsitatis repertum prius oportet abscidi, deinde ut coniunx accedat robustissimi viri valentes Deo filios generare, qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt. Triplex virus potest in doctrina non sana latere, quod vite utriusque auctor eternus iubet excludi, ne mortem inducat: tumor videlicet, quia scientia, teste Paulo, inflat, ideo cesaries huius typice femine radi mandatur; item falsitas quelibet, sed precipue que fidei puritatem impugnat implicite vel expresse (hoc latet in tenacibus atque vulnerantibus ungulis, quibus nonnulli adhuc tenentur complexi, eo quod ad illam non accedunt inermem, sicut in articulo quarto per Salomonem satis clare sub vinculis cuiusdam pellicis fuit expressum); adhuc vestium superfluitas, que in opponendo, poliendo, declamando, et huiusmodi modis, que inutiliter interdum tempus occupant, mortis species continetur, salubri mandato debet deponi. Culpatur enim a Spiritu Sancto, viro sapientissimo teste, homo quem fecit Deus simplicem et rectum, at ipse miscuit se infinitis questionibus. Potuit durus populus, unius mensis spatio ex Egypto progressus, terram promissionis intrare, qui ambulans in circuitu cum impiis, quadragesimo anno completo, ex tanta multitudine precise ad illam iocundam et optatam patriam duos transmisit. Et ut exempli gratia loquar, quid ad scientiam veritatis spectat vidende legere quatuor milia librorum quos Didimus grammaticus scripsit de Homeri patria et Enee matre potius curiose quam fructuose requirens, Helinando libro tertio teste?
Igitur ceteris huius figure particulis (ut aliquando veniamus ad finem) lectori prudenti speculandis relictis, liquido patet cum philosophia seculi non contrahendum consortium sed solum cum aliquibus artubus eius, si a cetero corpore mortifero fuerint separati, quos non dubito tunc philosophiam appellare divinam et ad bene vivendum prodesse. Sic volo, ne hic tuum negem Ciceronem glosare, laudibus attollentem poetas; alibi enim in illos invexit et dente laceravit canino. Ad cuius evidentiam Policratici, libro septimo, capitulo nono, verba registro: “Poetas, hystoricos, oratores, mathematicosque, quis ambigat esse legendos, maxime cum sine hiis viri esse nequeant vel non soleant litterati? Qui enim istorum sunt nescii inlitterati dicuntur, etsi noverint litteras; cum tamen quasi in ius suum vendicant animum, etsi polliceantur notitiam rerum, virtutis tamen dedocent et submovent cultum. Unde Cicero, cum de poetis ageret, ut diligentius audiatur, exclamat: ‘Clamor et approbatio populi, quasi magni et cuiusdam sapientis magistri, et qui ad commendationem sufficiat plausu suo, quos vult facit autenticos. At illi, qui tantis laudibus efferuntur quantas obducunt tenebras, quos invehunt metus, quas inflammant cupiditates! Hii stupra adulteriaque conciliant, varias doli reparant artes, furta, rapinas, incendia docent, que sunt aut fiunt, ymmo que fingi possunt, malorum exempla proponunt oculis multitudinis imperite. Que incendia celi succensi aut maris inundatio aut terre hyatus tantas fecit populorum strages quantas isti faciunt morum?’” Et cetera que dicit ibidem, manifestans poetas non prodesse sed bone vite multum obesse. Senis cuiusdam necnon et Anthonii iuvat sententia roborare predicta. Dixit namque: “Ne habeas amicitiam cum muliere neque cum pueris neque cum hereticis, ergo neque cum infidelibus.”
Non ergo contendo adversus libros gentilium hereticorumve, si infidelitatis ungues non habent, si vertex tumoris in calvitiem cessit, si vestis cuiuslibet captiositatis et omnis superfluitatis versutie atque fallacie fuerit ad nichil redacta, ut sic fide, humilitate, simulque caritate sit decorata, in quibus tribus virtutibus constat omnis summa bene vivendi, sicuti extat supra premissum.
Clarum est enim, sancta doctrina tradente, neminem sine virtute humilitatis posse salvari. Nam gloriam precedit humilitas. De gradu siquidem glorie quem quisque eorum foret habiturus querentibus Apostolis, posito parvulo ambitionis nescio in ipsorum medio, dixit: Nisi efficiamini sicut parvulus iste, non intrabitis in regnum celorum. Unde apud Augustinum Dominus descendit de celis, ut humilitatem doceret, dicens: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Hec enim sola evadit laqueos innumeros serpentis antiqui, prout in spiritu, Ieronimo teste, fuit monstratum Anthonio.
Inter ceteras utiles causas, quare Dominus voluit humanum genus precipue salvari per fidem, hanc potissimam reor, ut homo avidus naturaliter ad sciendum intellectum captivare cogatur et discat subici in liberrima parte, quatinus, sublimiori subiecta, facile inferior et anime serva mitis existat. Hinc divus Augustinus, ut clarius nosti, venerande virorum, in prologo quarti De Trinitate, sciens quod veritates Catholice non revelantur nisi parvulis et humilibus corde, concludit: “Ad veram scientiam neminem posse veraciter pervenire, nisi prius habuerit notitiam sui, qua sola quisque redditur mitis.” “Est,” iuxta eundem doctorem, “humilitas virtuosa cognitio sui ipsius, qua homo sibi vilescit; ideoque quia credendum est Salomoni, ymmo Spiritui Sancto: Ubi non est scientia anime, non est bonum.” Venerabilis Hugo ad id probandum accedat. Ait enim in libello quem de anima fecit:
Et iterum in eodem:
Similia verba cuidam volenti philosophie archana rimari devotus Bernardus in quadam epistola mandat.
Discite (inquit Satirus) o miseri, causas cognoscite rerum:
Quid sumus, aut quidnam victuri gignimur, ordo
Quis datur, aut mente quam mollis flexus et inde, (et cetera.)
Simili sacramento divinos libros firmissime credo sub tropis fore velatos. Nam iuxta veritatem veteris testamenti dixit Dominus, carne vestitus, de quadam parabola discipulis suis: Vobis datum est nosse misterium regni Dei, ceteris in parabolis, ut videntes non videant et intelligentes non intelligant. Que de superbis esse prolata non ambigunt qui textus cum glosis viderunt.
Sed diligentius est intuendum aliter ab hominibus et aliter a Spiritu Sancto scripturas fore figuris contectas. Ait enim lyra Spiritus Sancto: Narraverunt michi iniqui fabulationes sed non ut lex tua. Sub undecimo quidem elemento, quod ‘caph’ dicunt Hebrei, Latini vero ‘curvum’, nota transgressionis prophane, lingua cum psalterio constitutis, de mundana scientia divine comparata cecinit dicens: Narraverunt michi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua. Illi narrant ut hostes, me persequentes; ista ceu amica ab inimicis conservans. Ideo premisit: Quando facies de persequentibus me iudicium? Illi narrant precipue ut delectent; hec vero summe delectat et principaliter prodesse laborat. Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo: ecce lepiditas. A mandatis tuis intellexi, propterea odivi omnem viam iniquitatis, ecce utilitas. De illa autem, etsi quidam prompserit, quia
Prodesse volunt aut delectare poete,
tamen iuxta Apostolum fabulas cudit, coacervans magistros prurientes auribus. Propter hoc dixit: Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sive ‘delectationes’, prout alii verterunt hoc Grecum ‘adolescnias’. Hii falsa locuntur, etiam si sub illis veritas quecumque tegatur; lex vero tua non solum medullam sed ubique corticem verum promulgat. Unde constat non sane dictum esse divinam scripturam fore quid fictum, quod est de virtute sermonis falsum, nisi ubi se aperit parabolice loqui. Vera est enim de virtute sermonis tota divina scriptura, testibus Ticonio et Augustino, primo Super Genesim ad Litteram, et poetica quelibet falsa, sepius falsum affirmans pro vero. Etsi frequenter Deus sub membris nominatur humanis, cum semper apud se, ubi ‘prius’ et ‘post’ non inveniunt sedem, fuerit homo, non ficte sed propriissime est artubus illis expressus. Ipse denique Spiritus Sanctus, qui scientiam habet vocis, in cuius manu sumus nos, et sermonis nostri sibi nomina ascripsit ut voluit, totumque est proprium quod est institutum per ipsum. Si igitur regulis divinis divina pensentur, ut decet, nil verius, nil proprius, quoad formam spectat loquendi, pagina sacra nullibi dubitanda, sicut et improprium est atque falsum plurimum hominum loqui. Hinc est quod subdit his Spiritus techa: Omnia mandata, id est tradita, tua veritas.
Iterum illi ‘narrantes’, ut communiter, sunt iniqui, quorum habenda est nulla fides dictis. Huius autem primi doctores fuere mira sanctitate decori, quare dictis adiunxit: Iniqui persecuti sunt me; adiuva me. Quis non perpendit aperte quod illorum narratio est terrena, ad terram e celo nobilissimam mentem inclinans? Hec autem de celo celestis suos auditores efficit celsos. Ad hoc insinuandum oravit: Paulominus consumaverunt me in terra; ego autem non dereliqui mandata tua. Iam constat illam esse mortalem, istam vero vitalem, eo concludente: Secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonia oris tui. Illorum factio, ut sic loquar, ruit ut superflua, ficta pariter et vana, auctore Augustino, xivº De Trinitate, capitulo primo. Hec est stabilis inconcusse, quo libet merito cum Cicerone in Cathelinam exclamante: “O magna vis veritatis, que contra omnium ingenia, calliditatem, solertiam, contraque fictas omnium insidias, facile per se ipsam se defendit!” In eternum igitur, dicat Psalmista, permanet, Domine, verbum tuum; in generatione et generationem veritas tua.
Hucusque nescio si transgressum quedam similitudo mundane ad sanctam scientiam, que videbatur opponi, protraxit traheretque longius, ni timor prolixioris sermonis arceret, cum quoad quamlibet causam tam accidentalem quam essentialem possit varietas maxima demonstrari.
Quia igitur ad consequendam salutem humilitas est opportuna, illiusque secularis doctrine auctores fuerint superbi, sicut ostendit veridicus Augustinus, quarto De Trinitate, capitulo xivº, curiositati magis quam utilitati vacantes, eodem protestante in prefato volumine, capitulo primo, restat ostensum eam non proficere ad bene vivendum sed magis obesse. Et quemadmodum spiritum primum superbum, unde cepit superbie caput, virulenta eloquia in paradiso utroque seminare cum effectu ad mortem, sic nondum silet in membris sequentibus eum. Hic occurrit Ysidorus, tertio De Summo Bono sic dicens:
Et iterum in eodem:
et cetera que dicta sunt supra. Terminet Veritas prima iuxta sententiam Augustini presentem articulum. Ait enim in quodam sermone, de Apostolis agens:
Superesset probare illam mundanam doctrinam sodalem caritatis non esse, sine qua, Apostolo id diffuse scribente, nemo potest salvari. Sed quia hec non est ambitiosa nec inflatur, illaque est hiis vitiis constipata, superfluum puto circa id observandum et finem huius scripture concito gradu requiro.
Ex hoc fonte salutis procedit quod sacra scriptura crimina narrat quorundam et adicit penas, volens sanare ulcus et vulnera, que tradendo mellite cetere littere ad instar virulenti scorpionis perniciosissime gignunt. Sed hic ad sequentem articulum aditus aperitur.