The Digital Lucula/noctis Project

_______________________________________________


Capitulum 36 (E. Hunt ed., pp.298-313)

Pertractandum est igitur in hoc articulo nono quod sola sacra sophia est sancta philosophia, sufficientissime humanum genus ad quelibet agenda directiva. Ad quod persuadendum universaliter et primo accedit gloriosus Ieronimus, in Prologo Psalmorum sic dulciter fassus: “Hic enim habet infans quid lactet, puer quid laudet, adolescens quid corrigat, iuvenis quid sequatur, senior quid precetur. Hic discunt femine pudicitiam, pupilli inveniunt pietatem, vidue iudicem, pauperes protectorem, advene custodem. Hic inveniunt reges quid audeant, iudices quid timeant. Hic tristem consolatur, letum temperat, iratum mitigat, pauperem recreat, divitem ut se cognoscat increpat, omnibus se suscipientibus apta medicamenta tribuit, nec peccatorem despicit sed remedium ei per penitentiam ingerit. Post hec Deus ostenditur, symulacra irridentur, fides asseritur, perfidia repudiatur, iustitia ingreditur, prohibetur iniquitas, misericordia laudatur, crudelitas abdicatur, veritas requiritur, mendacium dampnatur, dolus accusatur, predicatur penitentia, pax sequenda promittitur, spes certa nutritur; et, quod hiis omnibus est excellentius, Christi sacramenta laudantur.” Hucusque Ieronimus.

Sed ut particularius hoc elucescat, dicamus cum sancto nostro Thoma doctore: secundum triplicem hominis partem in tribus ipsius perfectam felicitatem consistere. Nam quo spectat ad exteriorem hominem, sufficit integritas corporis; quo vero ad interiorem, claritas intellectualis luminis; sed quoad superiorem, iuncta societas veri numinis.

Preteream sub primo collectivo universali vocabulo cum disputatione notare robur virium, seculi potentiam, venustatem forme, copiam divitiarum, honoris specimen, multorum famam, compositionem morum, gratum et facundum sermonem, dulces vocis et vasorum concentus, vestimentorum fragrantiam, habundantiam conviviorum, edificiorum iactantiam, generis illustrem prosapiam, copiam amicorum, sodalium, et cognatorum, gratam uxorem, filiorum turbam, vitam longam vel brevem, mortisque genera mille, et si qua huiusmodi sunt bona vel mala adiacentia corporis prope sive longe, cum ista aut ad essentiam felicitatis non spectent apud multos aut, si numeranda forent, contingunt bonis et malis, theologis et poetis, Christianis et ethnicis, doctis pariter et indoctis, secundum Salomonem, cum sit equa utriusque conditio, aut, si certe mortalium procurantur industria, copiosius haberi possunt a bonis quam a malis, a viris divinis quam a naturam vel mere ficta sectantibus. Satis hoc astruit sanctus Apostolus, ubi loquens ad Hebreos dicit scienter: Sancti per fidem vicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, extinxerunt impetum ignis, effugarunt aciem gladii, fortes facti sunt in bello, et cetera.

Certe sine dementie nota experientiam non negabimus. Fateamur ergo necesse est opera multa, quibus utitur ad subsidium genus humanum, mutis tantum inserta et sola pratica ab homine sciri sufficienter et exerceri, aliqua vero maiori studio indigere, sed nonnulla ab homine cepta et ab eo quibusdam brutis transfusa, et alia innata homini que beluis communicari non possunt, et cetera alia utrisque communiter data. Edificare quidem, filare, texere, flobotomari, pugnareque, cum similibus multis que homini post casum venerunt, quia ad hec creatus non fuit, sicut nec ad peccandum, mutis creando eorum conditor tradidit Deus; tum quia sine hiis bene esse non possunt, tum etiam ut homo prius angelorum discipulus per crimen admissum, dum a bestiis fuerit talibus doctus, non dubitet se bestiarum societatem intrasse, iuxta illud divinum: Homo, cum in honore esset, non intellexit; comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis.

Hinc reor posse plene responderi ad quoddam obiectum in articulo nono. Nam cum vere theologie primi doctores interni (non nisi tamen sicut ministri, dicente Domino: Unus est enim magister vester Christus) sint spiritus beati, qui anthonomatice intellectibus presunt humanis, studium ingens sacre sophie sequitur victoria iuste militie, auxilio illorum angelorum qui talem doctrinam delectanter didascolizandis demonstrant. At quia demones, si etiam Avicenne credendum putamus, beluis preponuntur, ubi plurimum mundane philosophie exercetur palestra, quam (ut plurimum) inrationabilia rationabiles (pro pudor!) docent, sicut prefertur et infra dicetur arma dampnanda a demonibus procurantur pariter et iuvantur. Si quis nudo oculo, bellorum omni affectione semota, preteritorum et presentium seriem longam prospexerit, sic esse dubitare non poterit.

Unde putas incursus tot malignorum spirituum illam Apulorum infestare particulam soli que olim Magna Grecia dicebatur, nisi eo quod ibi fuerint cum philosophis congregati, et tandem post arma victricia, viris deficientibus et transeuntibus in ventum, ventosis triumphis remanserunt satellites a iusto iudice non ante tempus dampnandi, ut deludantur artibus suis, qui olim alios deludebant?

Ibi, ibi presertim tempore aut humido loco fantasticas erigunt civitates spiritus illi, turres et castra, que ornant coronis et lapidibus sectis atque quadratis, fenestris distingunt et proportione adaptant. Non narro nisi que vidi (ecce coram Deo loquor quia non mentior!), sed cum illuxerit sol seu magis de prope fuerint illa prospecta, desinunt apparere. Illi enim humores, si Michael Scotus non fallitur vel non fallit, quibus ad instar nostrorum infantium volentium de paleis et calamis ac luto erigere casas, quibus pro materia ad imitandum Opificem rerum eternum illi spiritus utuntur ludendo, coram luce non dubia a Deo creata perseverare prestigiose non valent.

Horum spirituum pars nequior, sicut rationabiliter credo, iuste est a Domino in tarantolis, similibus nostris araneis, in tellure morantibus religata, per quas incredibili modo sed vero practicarum artium se ostendunt doctores. Inmisso enim suo veneno invisibiliter in corpus humanum subtilissimo aculeo quodam pungendo, istum cogunt fieri medicum statim qui medicinam non novit, textorem illum alium se facere regem, nonnullos vero saltatores qui nuperrime se movere non poterant, aliquos musicos, nonnullos loripedes, cursores, et hiis similia, in quibus filii hominem gravi corde ut plurimum delectantur. Nescio autem quibus exigentibus meritis vel demeritis tantum prevalet horum nequitia ut, si quis per novem dies non exercuerit indefesse artem, quam illa bestia imprimit cum veneno, inremediabiliter cadit in mortem. Reor enim hos spiritus novendiali sacrificio delectari, quia tali numero ordines angelorum Deus creavit, et quia olim gentiles milies, Titolivio teste, sub novendiali venerabantur suorum bellorum invisibiles duces.

Hoc collective littere sacre non tacent, referentes a filiis hominum de dampnati Cayn semine natis et non a filiis Dei, quos Seth progeniem voluit merito designare, cum tandem ex hac stirpe fuerit unicus filius verissimi Dei in virginali utero humanandus, mecanicam artem exortam. Ille pater infandus, Belial membrum, primam civitatem muravit, cuius filii musicam invenerunt, lanificium et texturam, a quibus paulatim doctrina brutorum infectum, recessit genus humanum a cultu divino et contemplatione superna, et factus est circa laudem divinam animalis et mutus.

Temporum enim magistra historia doctrice, cognovi quod in studiis secularium litterarum iniusta bella sunt orta et, si aliquando illi viri adepti sunt optatos triumphos, tandem tamen ad nichilum sunt redacti, quia novit hostis antiquus sui exemplo extollere sursum quos ad ima deicere cupit. “Dominare,” inquit, “quedam, tumidus spiritus, alta gere; sequitur a tergo superbos Deus.” Ubi vero pure theologie studium floruit, aut pax dilecta nutriebatur aut iusta pugna per angelos prevalebat. Non corruit Hebreorum populus nec rex aliquis eius, nisi postquam cum ethnicis vel spiritibus immundis visibiliter vel invisibiliter aliquam societatem contraxit. Pleni sunt hiis codices sacri; hiis exemplis presentia tempora rorant. Qui patriam amant, ab ea vivos et mortuos ethnicos pellunt.

Notitia insuper naturalium rerum, quibus utcumque genus sustentatur humanum atque regitur vel creditur regi, quedam magis lucet in non utentibus intellectu quam in hominibus qui ad ipsam non sine laborioso studio pertingunt, non unquam ab insipientibus docti. Ecce quod illa solo odoratu, visu, vel tactu, aut quodam singulari influxu celorum fugiunt contraria et opportuna secuntur; de simplicibus loquor, non compositis et fucatis. Capiuntur denique aves, pisces, et bestie hamo ipsorum esca vestito aut veneno melle linito. Vidi quosdam catellos nec etiam ore contrectare carnes turdorum, musiones ab insanis fungis abstinere. Equus et asellus carnes et salsamenta non gustant. Excipio Apulegii iumentum, quod de se aut indicavit aut finxit iuxta Augustini sententiam, xixº De Civitate Dei. Coturnices inter omnes escas que mandi possunt eleborum legunt, a quo cuncte aves abstinent, quoque fere magnus Martinus extitit interemptus.

Diptanum herbam primo cerve monstrarunt, ut facilius pariant illam edentes, atque ferrum excutiant sagittarum, si forte ex vulnere fuerit in ipsorum corporibus derelictum. Auctoritatem sibi vendicent huius rei scriptores Basilius, Ambrosius, atque Plinius. Nonne luciferam celidoniam hyrundines apud Macrobium, Plinium, et Ysidorum docuere, illa reparantes suorum pullorum oculos excecatos? Nonne pellicanus avis, quam ob hoc in cruce sibi vendicat nidum, proprio sanguine suscitat vel, ut aliis magis est gratum, a morte liberat natos, vipero morsu infectos? Upupa quoque, yme Stigie deputata, visum filiorum suorum reparat herbarum sucis amissum. Quis medicorum calandrino in prenosticis est equiperandus. Gratulabundo enim oculo egrotum intuens, liberandum nequaquam respicit moriturum.

Satis apparet aperte ex hiis et similibus infinitis quod phisica naturaliter est brutorum ad homines contingenter transfusa, quoniam illis necessaria, istis vero est quasi superflua. Si dixero qua mente concipio venerabilium medicorum maxime phisicorum, cerusicis a sacra scriptura protectis, michi bellum paro timendum, qui rationibus apparentibus, divitiis congregatis, quibus obediunt omnia, et magnatorum viribus, quorum dirigunt vitam, sunt potentes a seculo. Tutius puto cum Psalmista ponere custodiam ori meo et a bonis silere, ne consistat peccator adversus me. Natura vero non silet sed clamat Anglicos et multas alias nationes tales phisicos non habere et vita diuturna atque sana vigere. Rustici nostri et etiam ubique a regulis medicorum forenses paucioribus morbis subduntur quam ceteri. Bragmani ad Alexandrum scripserunt se medicos non habere neque uti medelis, quibus sola parsimonia morbos raros curat illapsos et a futuris preservat. Ego puto plures mori aut in egritudinibus prolongari sub pedagogo Amphorismorum quam veraciter liberari, cum communiter sint magis sani a medelis abstinentes quam crebro ipsis utentes. Profecto principes terre tam clerici quam layci, quibus medici indesinenter assistunt, multam canitiem ignorare contingit et peregrina sospitate letari. Fortassis enim rerum auctore perspicaci et sano permissu horum oculi fascinantur, ut qui pluribus obsunt et debent prodesse brevius vivant.

Sed esto quis contendere velit istorum peritiam humano generi multum fore salubrem quoad theoriam et praxim et nos contentioni cedamus, studeant medicinam corporalem post spiritualem qui futuri sunt medici. Legant hii que huic operi sunt opportuna, ut bene noverint illa, cetera veritati contraria obmittentes. Perpaucis opus est: salubrior est vulnerum tersio frequens a sanie defluenti quolibet unguento creato; perfectius sanat cum regimine debito continuata dieta quam quodvis farmacum disponentibus preparatum. Adde quia hominum amator, Deus, et presertim fidelium, qui sanat homines et iumenta et in necessariis deficere nescit, provideret habunde cultoribus suis, sicut facta testantur. Divinos dedit Apolline potiores; tradidit empericos, quos non potuit Esculapius ymitari; logicos fecit sive rationales, quorum limpitudo latuit Ypocratem.

Taceo de Apostolis etiam vestimentorum umbris languidos pristine sanitati reddentibus. Agathen pretereo dicentem: “Medicinam carnalem corpori meo nunquam exhibui sed habeo Dominum Ihesum Christum, qui solo sermone restaurat universa.” Ceciliam obmitto, que contactu codicis evangelici morbos universos pellebat, aliosque tales, quorum non est numerus, qui non solum curabant egrotos sed et cecos illuminabant et vitam restituebant defunctis. Hii merito cessarunt a populo Dei, si Dei populus est censendus, qui solo nomine Deum verissimum colit factisque negat, postquam spes animis reposita est in doctrinis gentilium. Eo namque tempore sancto largitus est Lucam medicum, carissimum Damascenum (non Crisostomum, theologum profundissimum), Cosmam, Damianum, Panthaleonem, milleque tales, qui noverant homines in utroque curare.

Pro hiis nautis atque rusticis existimant nonnulli astrologie doctrinam fore querendam, quam ignorare necesse est quos arismeticam et geometriam nescire contingit. Contra hos per Ysaiam invehit Dominus dicens: Cognovit bos possessorem suum et asinus presepe domini sui; Israel autem me non cognovit, et populus meus non intellexit. Per Ieremiam quoque idem detestatur et ait: Milvus in celo cognovit tempus suum, turtur et hyrundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui, populus autem meus non cognovit iudicium Domini. Quomodo dicitis ‘sapientes nos sumus’?” Et cetera hic, et alibi quam multa.

Quis insanus dicturus est Deo maiorem curam esse de bobus et inrationabilibus quam de hominibus, quorum pedibus illa et omnia alia terrena subiecit? Natandi, navigandi, temporumque qualitates a celestibus distinguendi mutis artes insite sunt a natura, que non sine ingenti labore, periculo, et errore ab homine conquiruntur aut furantur. Certe cognovit illa sic indigere, hominem vero non nisi ad Deum requirendum esse creatum. Velis ex unicis alis erectis coturnices transeunt mare; ciconia, premissis cornicibus ut nuntiis iter tutantibus, navigat equor; cignus uno pede pro remo et pro temone altero utens, omnes evadit pelagi fluctus; cervi gravia cornua dorsis mutuis sustentant, alternato ducatu pontus spatia penetrantes. Homo vero infelix a brutis mendicat, ut similis brutis existat, brutisque deterior, eo quod illis ab omnium Domino est concessum, hiis autem negatum. Ait enim in Deuteronomio, capitulo xviiiº: Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave ne imitari velis abhominationes illarum gentium, nec inveniatur in te, qui lustret filium suum aut filiam ducens per ignem, aut qui ariolos sciscitetur et observet sompnia atque auguria, ne sit maleficus nec incantator, nec phitones consulat nec divinos, et querat a mortuis veritatem: omnia enim hec abhominatur Dominus, et propter huiusmodi scelera delebit eos in introitu suo.

De talibus enim agunt littere seculares, sive istis miscentur que non solum emolliunt sed inclinant ad imitandum curiosos lectores, sicut bene et aperte experimento sui in libro Ecclesiasten Salomon pluries protestatur. Ad idem per Ysaiam amator nostre salutis Deus intonat dicens ad confusionis Babilonice viros et ait: Sapientia tua et scientia tua, hec decepit te. Et dixisti in corde tuo: “Ego sum, et preter me non est alter.” Veniet super te malum et nescies ortum eius; et irruet super te calamitas, quam non poteris expiare; veniet super te repente miseria quam nescies. Sta cum incantatoribus tuis et cum multitudine maleficiorum tuorum, in quibus laborasti ab adolescentia tua, si forte quid prosit tibi, aut si possis fieri fortior; defecisti in multitudine consiliorum tuorum; stent et salvent te augures celi, quia contemplabantur sidera, et supputabant menses, ut ex eis adnuntiarent ventura tibi. Ecce facti sunt quasi stipula; ignis combussit eos. Utinam hec renovata non forent in oculis nostris! Cedam, ne contentionibus videar insudare, dicenti astrologiam brutis insertam, medicis et nautis existere opportunam; quo pro fruenda pace concesso, ab hiis excipiam multiplicem vanitatem, que illi veritati miscetur, et ad infidelitatem deducit, olim merito a sanctis patribus ut heresis condempnata, sicut in antiquo decreto extitit salubriter diffinitum. Omnem illam peritiam religiosis et clericis, militibus et laycis ceteris denegabo, nisi fortassis aliqui fidelissimi post studium sanctarum litterarum, post fidem habitam inconcussam, post animarum zelum conceptum, ad illam transierint ut hospites, liberaturi eos prudenter qui ab illa detinentur captivi. Audi non me sed Cassiodorum, psalmum lxx exponentem: “Astrologiam sacrilegam summa intentione fugiamus, quam etiam nobilium philosophorum iudicia dampnaverunt.” Et tractans illud, Populo appropinquanti sibi, iterum dicit: “Ubi se in astrologie partem labilis error infuderit et vitas mortalium de cursu stellarum putaverit colligendas, tunc habominandi, tunc potius ceci sunt cum se existimant previdere que Creator nobis utiliter decrevit abscondere.”

Sine risu enim pariter et multorum derisu recordari non possum illius philosophi nomine solo, de quo etiam meminit Petrus Damianus, sic aiens: “Philosophus quidam, dum siderum cursus stellarumque meatus nocturno tempore rimaretur, in limosum repente lapsus est puteum, cuius casum mox poetata est Iambi, que eius erat ancilla, dicens: ‘Dominus meus ignorabat id quod sub pedibus eius iacebat, vile lutum, et investigare temptabat archana celorum.’” Et subdit: “E cuius nimirum vocabulo iambicum metrum nomen accepit.” Cum gemitu tamen cordis, quod non videre non possum, intueor viros quam plures, mira fama preclaros, se suamque rem publicam illorum ambagibus nugisque astrorum exponere, quos constat indubie sibi ipsis previdere non posse et proprios casus simpliciter ignorare. Saltem illius, Apulegio teste, dirigerentur exemplo qui iam presentatam divino future divinationis mercedem (ubi cognovit illum venturam sibi ipsi cladem non novisse) iniecta manu recepit, dicens Salvatoris sententiam sed sub aliis verbis: Qui sibi ipsi nequam est, aliis quomodo poterit bonus esse?

Quia namque, Augustino in quinto De Civitate Dei doctore, “non usquequaque absurde dici potest ad solas corporum differentias adflatos quosdam valere sidereos,” astrologie peritiam simpliciter non mordemus. “Valent siquidem,” apud Damascenum in libro secundo, “alii et alii planete diversas complexiones et habitus et dispositiones in nobis constituere”; ad hunc sensum determinante in Centilogio Tholomeo, quod, “cum fuerit Mercurius in nativitate alicuius in aliqua domorum Saturni et ipse fortis in esse suo, dat bonitatem intelligentie medullitus in rebus.” Unde licuit Peripateticorum principi in libro secundo De Anima dicere quod “molles carnes aptos bene mente videmus.” Verumtamen nonnulli minus sapientes minusque fideles conantur inferre homines eorumque res vi siderum vel fato integraliter regi. Sed ut hos cito doctoribus sanctis corrigendos relinquam, legant suum Ptholomeum, ubi supra, monstrantem, quod “anima sapiens adiuvat opus stellarum,” et quod “non poterit astrologus dare iudicia secundum stellas, nisi vim anime et complexionem bene cognoverit.” Non dicit quod sapiens iuvet opus stellarum, elective incipiens opus suum sub tali cursu vel tali, sicut mentiuntur moderni, sed quod bonitas anime resistendo influentie quam habet celum in corpus vel illam sequendo proficere potest libere, non coacta. Sic intelligitur illud vulgaribus notum duodecim elementorum Euclidis, quod “vir sapiens dominabitur astris.” In hoc precipue errant vanissimi vates, qui nesciunt cum Ioseph in Egypto captivo futuram copiam vel inopiam terre proferre, que ab influxu celi procedit, et volunt cum omnium Deo eventus hominum etiam particulariter intimare, quos ipse Deus et liberum arbitrium, inequaliter tamen, simul producunt. Hinc Ptolomeus, ubi iam dixi, discipulos suos instruit, ne rem dicant specialiter sed universaliter. Et rationem assignat quia “impressio stellarum,” inquit, “in pluribus sortitur effectum in hiis, scilicet qui non resistunt inclinationi que est ex corpore; non autem semper in hoc vel illo, qui fortiter per rationem naturali inclinationi resistit.” Propter hoc auditori suo idem astrologus loquens in eodem dixit: “Hec indicia, que tibi trado, sunt media inter possibile et necessarium.” In Quadripartito quoque ait: “Nec extimare debemus quod superiora procedant inevitabiliter, ut ea que divina dispositione contingunt et que nullatenus sunt vitanda necnon que veraciter ex necessitate proveniunt.”

Si igitur astrologia sic necessaria reputatur ad medicandum et navigandum, quod iam sub illa non paucis erroribus ortis anime pretioso sanguine Christi redempte dampnantur, audacter dixerim bonum fore medicis carere et usu peritis mare secandi. Verumtamen, ut videtur ad liquidum, hec utilis est sub paucissimis regulis veritatis contenta, que sine periculo etiam a iuvenculis posset addisci.

Artem vero loquendi sub communi influentia gratie gratis date a Deo, sine qua non possumus quicquam, ab homine puto inventam, cum voces significative sint ad placitum institute, omni foro testante. An vero Deus particulariter docuerit hominem loqui et quibus articulis fateor me ignorare, doctoribus inter se de hoc plurimum altercantibus. Bruta vero instruisse non dubito, que, vocum sonis mutatis, nunc letitiam, nunc tristitiam se habere designant, et non hiisdem vocibus pullos suos vocant quibus abiciunt aliisque blandiuntur et aliis terrent. Unde se mutuo intelligere credo, in libro De Naturalibus auctoritati Senece credens; horum aliqua loqui homo docet ad placitum et quibusdam aliis a se inventis minimis instituit disciplinis, sine illorum tamen profectu, cum non sint cum angelis ad laudandum Altissimum neque cum hominibus ad se mutuo exercendum in cognitionem divinam creata. Hinc est quod Apostolus non meminit linguam brutalem sed tantum angelorum et hominum, cum de perfectione fecit sermonem ad Corinthios, dicens: Si linguis hominum loquar et angelorum, et cetera.

Promptum est nosse ad quid valeat seu qualiter liceat ars orandi sive rethorica, ut videlicet uti sciamus linguis hominum et angelorum valeamusque verbis rectis divina preconia conclamare et proximum dirigere in salutem eternam.

prout placuit Ciceroni, sed et apte veritatem salubriter loqui. Licuit enim eidem civiliter loquenti iterum dicere:

Noverat ergo hanc artem dicendi humanitus adinventam bene et paucissimis bonis et male ab innumeris malis communiter exerceri, quodque “nichil est tam horridum atque incultum quod non splendescat oratione,” sicut in Paradoxis testatur. Ideoque hic oratorum precipuus diffinivit (et Augustinus post eum etiam) rei publice eloquentiam sine sapientia multum obesse, sapientiam vero absque eloquentia parum prodesse, sed sapientiam cum eloquentia plurimum utilitatis afferre. Tibie enim et psalterium suavem faciunt melodiam, et super utraque lingua suavis, sicut scribitur Ecclesiastici capitulo xlº, cuius intelligentia medullata potest haberi per illud Gregorii sexto Moralium dicentis:

Duas propositiones corollarie ex hiis elicio, perpaucis aiectis. Prima est quod sacre scripture peritia precedere debet usum artis loquendi. Nam sine hac nullus habendus est sapiens, cum nulla alia philosophia prestet divinam notitiam, que sola sapientem reddit se possidentem. Secunda, quod inreprehensibiliter potest contra modernam rethoricam acriter perorari, tum quia incomparabiliter plures sunt mali quam boni, in quorum buccis omnis splendor obmutescit orandi, tum quia paucissimi aut fere nulli ad sapientiam volant vel nituntur volare, tum etiam quoniam, si qui rarissimi boni sunt et sapientie dediti, contempnuntur audiri, lacerantur dentibus, aut inter ypocritas computantur, necnon quia qui pravi ignorantesve arte pollent loquendi, propria commoda communi bono preponunt. Pro horum exemplis non oportet barbaros aut Indiam penetrare, cum hiis malis simus undique constipati. Si igitur dulcisona lyra cupit vates Orpheus extinctam uxorem, eloquentiam venerandam inter truces manes verius condempnatam, ad superos revocare, Cerberi rabiosa loca oportet deserere ac locum vitalem tenere, ne illud infernale contingat quo dicitur de dampnatis: Transibunt ab aquis nivium ad calorem nimium.

Superest tangere quedam fore homini cum natura simul inserta, que beluis communicari non possunt, queve universaliter sub ratione, qua homo illa precellit, non ambigimus contineri. Hac soli oramus, hac inter verum et falsum, bonum et malum ratiocinando discurrimus, hac conterimur, corrigimur de peccatis, hac scienter volenterque omnium Creatorem, quem speciali desideramus affectu, laudibus utcunque honoramus, hac communem vel privatam religionem sectamur, et cetera eligimus que quodam modo altiores nobis nos faciunt et beatis spiritibus equant. De quibus puto aptius, iuxta premissa in exordio huius capituli, fore in sequentibus disserendum. Ad hec autem novimus solam nos sacram scripturam in presenti vita dirigere, dicente in quadam epistola Petro Ravennate: “Cuncta sane divinarum scripturarum eloquia ad nichil aliud nisi ad animarum salutem crebris sunt voluminibus exarata. Quicquid enim in hiis precipitur, quicquid prohibetur, totum proculdubio fit ad profectum animarum, Paulo testante qui ait: Quecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt.” Ad hec enim que preferuntur littere sacre recto calle perducunt, ad que cetere aut per devia vel obliqua aut certe abducunt.

Communia vero nobis et illis sunt vite appetitus, mortis terror et odium, instantanea ira, incommodi fuga, prolis desiderium et cura natorum, cum reliquis que michi enarrare est plurimum tediosum. In hec illa feruntur precipites ad que genus humanum, cum et sub ratione debet accedere, ut nullus actus sit eius in quo se hominem non ostendat, et per nobilem rationem a brutis differre. Istis motibus (sicut prefertur) cohercendis Deus, rationis lux prima, sacrum canonem edidit, in quo non solum particularis homo sed et politia communitas disponitur ad perfectum. In hoc superbi potentes deponuntur de sede et exaltantur humiles; immites et feri iugo gravissime servitutis subduntur; desidiosi otioque torpentes, exinde nephandis illaqueati peccatis, sulphuri traduntur et igni; terre hyatu absorti celeriter invidi descendunt in infernum viventes; scelestes avari bellis interimuntur et icti de celo; ultio divina atrociter sevit in eos quorum esce adhuc erant in ore ipsorum; ab aquis magni diluvii sic incontinentes delentur, ut etiam iusti cum peccatoribus pereant illo precise temporali tormento et sciant omnes iam esse facinus fore mortale mulierem ad concupiscendum videre. Ab hoc canone, qui non solum dignitate sed etiam tempore prior dignoscitur, omnis lex iusta, mores quilibet sancti sumpsere principium; quorum si aliqua in gentilium libris, codicibus legum exceptis, quis reperiri contendat, dicendum est hoc interesse quod in sacris voluminibus habentur, farsi medelis adversus omnem languorem, ibi autem contra omnem sanitatem veneno permixto, sicut superius extat sepe monstratum.

Hinc ergo luce clarius patet quod non sunt illa pocula mortis et aliqualiter vite sumenda, nisi ab illis qui taliter cum Evangelista dilecto fide vivunt in Christo, quod non possunt lecta infidelitate mactari. Tales autem non solum non sunt infantes moderni sed nec etiam cani senes quam plures, cum quibus videor habere certamen.