The Digital Lucula/noctis Project

_______________________________________________


Capitulum 37 (E. Hunt ed., pp.314-22)

Rimari nunc libet illam notitiam que via nature potest haberi estque pars secunda felicitatis humane, quoniam perficit illam superiorem anime portionem, que nobilior est et sine qua nulla potest esse perfecta atque per quam magis appropinquamus felicitati simpliciter dicte. Torquatum atque Varronem, vel in hoc articulo Augustinum, xixº De Civitate Dei, abbreviatorem ipsius, requirat qui de hac re disputare contendit.

Est equidem intellectiva potentia in arce anime, velud oculus inter corporis sensus, et sic appellatur inter eos, nobilitatis tenens primatum. Hic est lux mentis, voluntatis magister, pedagogus rationis, et totius anime directivus. Ab hoc tamquam a nobiliori apud scolas communes homo dicitur intelligibilis, cum denominatio, Aristotele teste, debeat fieri a nobiliori. Hoc precipue secernitur genus humanum a brutis et in societate reponitur angelorum; rationalem hic constituit hominem, non voluntas, quia ratiocinando et silogistice agit, scilicet cum discursu, quo maxime Adam ab angelis est distinctus. Illi enim mox, ut volunt, aut hoc vel illud speculandum contingit intellectivum, progrediuntur in actum, quem homo absque morula temporis non acquirit. Huic subest volitiva potentia, ceu sponsa marito, ob hoc, ut reor, in feminino genere nuncupata. Fortassis propter istud ab Augustino describitur in regno anime quasi regina, quia imperat, libera manens, non nisi tamen ab intellectu ‘basileon’ in eodem primitus illustrata. Hunc si sequitur, nunquam errat; sine quo pergens, prolabitur in obliquum. Audacter dicam intellectum nunquam errare, nisi ubi sequitur voluntatem, ubi post Evam Adam, non post Adam Eva pedissequa vadit. Hinc reor fore sane dicendum quolibet crimen prolem expuream et virtutem legitimam. Nam illud ex errore rivali, quem illa petulans volens admisit, ista vero ex prius iacto semine ingenui viri prodit eleganter ad ortum.

Sic solvitur laberintalis questio ab antiquis multipliciter ventilata, quomodo sub iusto iudice Deo pena, prout videtur in prioribus, duarum naturarum duobus peccatis culpam procedat. Neuter enim, de angelo loquor et homine, assensit contra Dominum ire nisi deceptus, cum ipsa voluntas, criminum mater, bonum habeat pro obiecto apparenter vel existenter, sub quo fertur in quodlibet appetitum. Si igitur errat, error culpam precedit. Error vero diffinitur a sanctis ‘pena peccati’ et in parte intellectus locari. Dicendum est quod illa scortatrix non expectavit sui viri lumen videre sed cecutiens in parietem non volens impegit elata et viro suo pomum furtivum porrexit edendum. Unde utriusque oculi magistraliter narrantur aperti, acquisitive simul et possessive. Sic apud Augustinum elatio quedam volitive ipsius, omnem aliam culpam precedens, errorem induxit, penam culpa, non culpam preveniente pena.

Hunc nobilissimum intellectum, non voluntatem, per prius non tempore sed natura, Verbum eternum intellectivo actu, procedens a Patre, lumen de lumine in homine nasciturus assumpsit, id apertius ceteris tradentibus Augustino et Sententiarum Magistro. In huius potentie actu Veritas prima presentis vite pariter et future uno eodemque sermone determinavit ultimam felicitatem consistere, dicens in evangelista Iohanne: Hec enim est vita eterna, ut cognoscant te solum Deum et quem misisti Ihesum Christum. Hunc primum et supremum doctorem post iocundam inquisitionem et longam de vita beata in ultimo De Civitate Dei Augustinus secutus, dixit quod “visio est tota merces.” Hec veritas etiam philosophos non latuit; nam eorum precipuus, Plato, beatitudinem locavit in participatione divini luminis, teste Augustino libro xixº, capitulo primo. Qui Augustinus, huic veritati, eodem opere De Civitate Dei, libro octavo, capitulo quarto, testis accedit dicens: “Si enim homo ita creatus est, ut per id quod in eo precellit, attingat ad illud quod cuncta precellit, id est unum verum et optimum Deum,” et cetera. Ultra lumen enim divinum, quo tantus doctor pollebat, non ignorabat ab Aristotile iam fore validissimis rationibus demonstratum voluntati anteponendum esse nobilitati et opere intellectum humanum.

Preterea frequenter in litteris sacris voluntas propria iubetur aut persuadetur negari sed nullatenus intellectus. Precipuum denique inter tria nota essentialia, que religionis integrant statum perfectum, obedientia nominatur, probante id sancto Doctore circa finem Secunde Partis, secunde, cuius est maxime proprium voluntatem non habere, sicut in quodam sermone ad heremitas determinat Augustinus, hodie canonizato xiia, questione secunda, Non dicatis.

Nescio igitur quomodo vel unde quidam sunt ausi, rationi et sanctorum auctoritatibus obsistentes, voluntatem et actus ipsius intellective potentie et operationibus suis preferre, nisi forsitan gratia disputationis procedant aut loquantur de facto, quemadmodum in non paucis domibus imperat uxor obsequenti marito, et gallina vociferat ubi gallus obmutescit.

Hanc tamen particulam cavillosis relinquo, cum quolibet dato sequatur intentum. Nam si amor vel delectatio, contra quod tertio Contra Gentiles sanctus Doctor bellat, cum palma in prima sorte humane felicitatis ponatur in via, nulla scriptura rectius docet amare, neque eque hominem expedit ad amandum, sicut instruunt codices sancti. Istam partem libri Proverbiorum, Sapientie, et Ecclesiastici fere per totum tuentur ad liquidum. Verbis Ieronimi in epistola ad Metriadem utar scribentis:

Accedat ad idem Crisostomus super Matheum et dicat:

.” Istis sociari petit venerabilis Hugo in libro De Anima dicens:

Sequendo vero antiquorum doctorem vera et probata gignasia, fateamur oportet in parte intellectiva tamquam in sublimiori fastigio, culmen felicitatis viatori possibilis ex propriis naturalibus consequende certius observari. Sic lego, quod in ipsius exordio scriptum reperio, quia videlicet, quando felix erat, positus est in paradiso ut operaretur, scilicet speculando, speculando utique non quamlibet creaturam, in ipsa consistens sed sic ex tota mole tendens in Deum, ut non solum clamaret quod iam per fidem inspiratam tenebat, “unus ergo princeps,” sed ultra progressus nosceret attributa et forsitan notiones, illud apostolicum probaturus: Invisibilia Dei a creatura mundi per ea que facta sunt intellecta conspiciuntur. Puto igitur celeriter hic fore libera mente notandum, mundanas litteras a noto per naturam in notum a natura progredi, et istis terminis artis totum studium secularium contineri. Ab arismetica enim in hanc sibi summam theologiam procedit: “Unus ergo princeps.” Hic reperiuntur Herculis Gaddes, in hoc totius methaphisice summa consistit; necesse fuit apud Aristotelem hic ultimum figere gradum.

Cum igitur intellectus humanus perficiendus ad liquidum in hanc veritatem per creaturas discurrens quia est Deus feratur, et unumquodque arbitramur scire et utique scimus, cum causas eius primas scimus usque ad elementa, patet supervacaneum fore non modicum exercitium exterarum scientiarum, ubi natura docuit et sacri codices innotescunt. Nempe ubi illa terminat, incipit ista; canus ibi, hic imberbis habetur. Quin ymmo non nascitur hic quisquam, nisi prius moriatur ibidem, quia auctore Alano: “Illa scit ut credat, ista vero credit ut sciat: illa ex fallenti luce in sibi tenebras tendit, ista ex speculo egnimatico ad facialem patrie splendorem ascendit.” Propter hoc Augustinus Super Iohannem dicebat:

Ad hunc sensum legimus Ysaiam quibusdam dicentem: Nisi credideritis, non scietias. Illa, totis nisibus in veritatem armata, probare conatur: creari non posse motum eternum, a privatione non fore regressum, spiritum corpore non moveri, partum virginis denegandum, vanam resurrectionem futuram, et huiusmodi, per que ad unius veri Dei omnipotentis sinceram cognitionem venire non valet neque sinit sui intellectus tenaces faciliter pervenire. Et quamvis tyrocinii stipe Aristotelis enutriti demonstrare laborent has propositiones et similes veras esse secundum naturam, ut loquebatur, quod tamen supra plene extitit impugnatum, si putamus aliquando contentioni cedendum, datur responsum, quod videlicet legende non sunt ab illis qui nondum viderunt quod ultra naturam omnia potest actor ipsius, gloriosissimus Deus. At ista veritas preamanda in suo limine primo creaturarum causam et elementa demonstrat (cum dicit: In principio creavit Deus celum et terram, et cetera), Deum esse presupponens sic per se notum, parvos et magnos, doctos quoque et indoctos uno eodemque sermone gradatim illustrans. Audiamus testimonium ipsius, quo verius non habetur: Parabole Salomonis, Filii David, regis Israel, ad sciendam sapientiam et disciplinam, ad intelligenda verba prudentie et suscipiendam eruditionem doctrine, iustitiam, iudicium et equitatem, ut detur parvulis astutia et adolescenti scientia et intellectus; audiens sapiens sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit. Et infra in eodem libri Proverbiorum exordio: Sapientia foris predicat in plateis, dat vocem suam, in capite turbarum clamitat; in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens: “Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea que noxia sibi sunt cupient, et imprudentes odibunt scientiam?” In capitulo quoque octavo hec fotrix omnium pia clementissime ait: Numquid non sapientia clamitat et prudentia dat vocem suam? In summis excelsis verticibus super viam, in mediis semitis stans iuxta portas civitatis et in ipsis foribus loquitur dicens: “O viri ad vos clamito, et vox mea ad filios hominum. Intelligite, parvuli, astutiam; et insipientes, animadvertite, audite quoniam de rebus magnis locutura sum, et labia mea aperientur, ut recta predicent. Veritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur impium. Iusti sunt omnes sermones mei, non est in eis pravum quid neque perversum; recti sunt intelligentibus et equi invenientibus scientiam.” Propter hoc Augustinus, qui mente larvatus primo ipsius vilipendebat velatum aspectum, sui postmodum intellectus detecta caligine, sic in eius amplexibus tenebatur arctatus, ut ad Volusianum diceret in epistola scribens:

Iterum in libro De Doctrina Christiana subdit:

Quare non utar verbis Ieronimi, cui aliquando post litteras Ciceronis huius sermo horrebat incultus? Dicit utique in Ysaie Commento,

Et iterum: “Nescit litteras qui sacras ignorat.” Ruunt catervatim doctores, et non omnes abigere possum, ultro se ingerentes me premunt, fortassis opprimerent renitentem. Audio in Moralibus Gregorium dicentem:

Ecce igitur quod erat probandum iuxta verbum Ysidori libro tertio De Summo Bono, quod

Libeat ergo cum eodem ibidem capitulum sigillare, dicente:

Hec ibi.