The Digital Lucula/noctis Project

_______________________________________________


Capitulum 38 (E. Hunt ed., pp.323-35)

Elucidare restat qualiter pars generis humani suprema, Deo auctore, ad ineffabilem felicitatem creata, in via sufficienter disposita, ad illam tandem pertingere possit. Hec videtur ab evo iamdudum discussa et sub optimo iudice Paulo ad pacem redacta. Ad Romanos enim precipue et ad Hebreos scribens, intendit probare quod non ex operibus legis, quemadmodum volebant Hebrei, sed solum ex fide promissio datur credentibus. Plene sunt epistole ille exemplis, dictis, et figuris, in hoc unum verum tendentibus, que obmitto ibi diligenter videnda. Dominus autem Ihesus huic inrefragabili veritati iter pandebat, cum non solum remissionem facinorum sed quamlibet libertatem a morte vel morbis fidei ascribebat dicens: Fides tua te salvum fecit, aut Sicut credidisti, fiat tibi, aut quid simile, sicut patet legenti. Hinc divus Augustinus de verbis Domini scripsit:

Huius autem rei rationem sermone lxxviiº Canticorum sub compendio Bernardus assignat dicens:

Vult dicere: decet apud iudicem iustum inter mercedem et meritum debitam proportionem servari. Cum igitur copiosa merces, que salvandis reservatur in celis, pro statu vie sit incomprehensibilis nobis quoniam, utroque testamento dicente, Oculus non vidit nec auris audivit quanta preparavit Deus diligentibus se, convenit ut virtus, cui talia tribuuntur, sit supra humanum posse locata. Talis non est caritas neque aliqua aliarum virtutum, cum harum quelibet consectanea sit nature. Amare enim bonum voluntatem oportet, si sibi sub sua ratione monstretur; quelibet autem virtus voluntati representatur ut bona, si tali nomine nuncupatur eidem; et si quis dixerit fidem inter virtutes haberi, dico fidem virtutes precedere, sicut precedit ianua domum. Hinc devotus Bernardus libro quo supra sic inquit:

Patet ergo quod fides omnes virtutes precedit ut radix prima vel mater earum, et nullo naturali impulsu ad potentias humanas accedit, sed actus eius, pro quibus expedit, spiratur a Deo, sub qua demum spes et amor gignuntur; ex quo liquido claret talem fidem errorem non admittere neque credentem decipere posse. Ea propter in libro De Trinitate dicit Riccardus:

Hanc autem fidem necessariam ad salutem scientie comprehensorum subalternam, sicut doctissime placet sancto Thome, libri gentilium dare non possunt, tum quia non habent, tum quia non probant, tum quia non purgant, tum vero quia non urunt. Quod fidem non habeant ille littere secularium iam ex superioribus patet. Sed ut obstruatur os patulum cavillantium, precor ut quarti De Trinitate libri capitula xvium et xviium Augustini legant valida mente, non ad disputandum sed ad sciendum parati. Postquam enim docuit que potuerunt philosophi scire, tandem concludit et dicit: “Ergo de successionibus seculorum et de resurrectione mortuorum nec philosophos nec illos consulere debemus qui Creatoris eternitatem, in quo vivimus, movemur, et sumus, quantum potuerunt intellexerunt. Quia per ea que facta sunt cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt. Et cum ydonei non essent in eternitatem spiritualis incommutabilisque nature aciem mentis tam constanter infigere ut in ipsa sapientia Creatoris universitatis viderent volumina seculorum, que ibi iam essent et semper essent, hic autem futura essent ut non essent, atque ut ibi viderent conversionem in melius, non solum animorum sed etiam corporum humanorum usque ad sui modi perfectionem. Cum ergo ad hec ibi videnda nullo modo essent ydonei nec ad illud quidem digni habiti sunt, ut eis ista per sanctos angelos nuntiarentur, sive forinsecus per sensum corporum sive interioribus revelationibus in spiritu expressis, sicut patribus nostris vera pietate preditis hec monstrata sunt, qui ea predicantes et vel de presentibus signis vel de proximis rebus, ita ut predixerant, factis fidem facientes, auctoritatem, cui de longe futuris usque in seculi finem crederetur, habere meruerunt. Potestates autem aeree, superbe atque fallaces, etiam si quedam de societate et civitate sanctorum et vero Mediatore a sanctis prophetis vel angelis audita per suos vates dixisse reperiuntur, id egerunt, ut per hec aliena vera etiam fideles Dei, si possent, ad sua falsa traducerent. Deus autem per nescientes id egit, ut veritas undique resonaret fidelibus in adiutorium, impiis in testimonium.” Hec Augustinus.

Hiis iam constat aperte philosophos veritatum theologicarum non fuisse capaces, et si qua de eis dixerunt, mendicarunt a nostris auctoreque demone, ut fidem veram perverterent. Si quovis modo Christiani credant paganis, illorum aliqui vaticinati sunt. Quare nullatenus sunt legendi, nisi ab hiis quos eis oportet orthodoxam fidem ferventius predicare. Alludit preterea idem doctor veritati prefate in pluribus locis et presertim libro xviiiº De Civitate Dei, capitulo xliº, ex intentione demonstrans illos homines seculares precipuas veritates fore a sacris litteris mutuatos atque mortiferis potionibus dyabolice falsitatis in veritatis perniciem miscuisse. Adde insuper quod libri divini priores sunt tempore sicut et dignitate scripturis eorum, et tradunt que illi non habent. Isti enim homines mundi Zoroaste antiquiorem non habent, quem apud nostram, ymmo divinam veritatem, Habraam precessit, et omnes sui priores quo tempore illius magi percrebuit fama. Iuxta tamen Clementem et Hystoriarum Scolasticarum Magistrum, Cham, Noe filium, creditur extitisse, quem apud nos seculum longevum precessit. Illi inter scriptores poematum Homero vel Esopo, morum Picthagore, philosophie Platoni, hystoriarum Dareti Frigio, medicine Ypocrati, astronomie Athalanti antiquitatis palmam conferunt. Quorum primus floruit tempore Roboam, filii Salomonis; secundus tempore Danielis; tertius vero cum Zorobabel usus fuit vita presenti. Plato insuper hos secutus est, natus annis centum a vaticinante Ieremia. Daretem Frigium atque Ypocratem et Athalantem longe ante nostri astrologi Habraam et Moyses precesserunt, qui huius doctrine partem sinceram Egyptios docuerunt, licet placeat Augustino, xviiiº De Civitate Dei, capitulo octavo, Moysen et Athalantem eodem tempore floruisse. Ab evo iamdudum per Plinium et Augustinum in libris De Civitate Dei xiiº et xviiiº, capitulis xº atque xxxixº, elimate sunt fabule et errores annorum; que quidam Egyptius mentitus est ab Alexandro testata pariterque ostensum, tempora universalis diluvii, a nullo gentilium nota. Unde annales tabule, quibus utuntur astronomi et Avicenna in libello quem edidit de diluviis, nichil senserunt precessisse Deucalionis etatem vel Oggigi; a quo, tamquam ab antiquissimo quem potuerit reperire, Varro hystoriam cepit, Augustino docente libro xviiiº, capitulo octavo; cuius fortassis usus fictionis testimonio, quo de limo vel petris cum Prometheo eduxerit homines. Idem Avicenna in eodem tractatu, fabulas ad naturam reducens, asseruit hominem sola dispositione siderum absque mare et sine femina natum; quod dictum merito eius emulus Averoys detestatur . Si igitur in Topicis, Aristotele teste, “quod diuturnius est et certius magis est eligendum,” et sacra scriptura prior est auctore, dignitate, veritate, tempore, et sinceritate; non est postponenda sed premittenda omnibus litteris, sicut que omnia excellit ingenia, apud Augustinum undecimo De Civitate Dei, capitulo primo.

Fidem insuper littere seculi dare non possunt, quia, etsi alicubi de fide locuntur, tamen fidem non probant. Obiciam enim eis illud Ambrosianum: “Morale est, ut qui fidem exigunt, fidem astruant, non quod fides sit demonstranda subiecti evidentia rei, quia iam fides fides non esset, cum fides sit de non apparentibus.” “Fidesque non habeat meritum,” secundum Gregorium, “cui humana ratio prebet experimentum,” sed in quantum signis dictis adiunctis testis inducitur Deus, et sanctitate vite fidem promentis ambiguitas propulsatur, que propter ariolos et magos de auctoribus miraculorum habetur, atque per veritatem futurorum expertam, que preteritorum credulitatem confirmat.

Sane non omni spiritui est credendum, et levis est qui cito credit, sed durus et obstinatus qui veritatibus (sicut prefertur) fundatis intellectum quamvis captivandum non subdit. Non habent ille exterorum littere miracula sed prestigia, sicut in articulo ultimo est declarandum; ab auctoribus sanctis non prodeunt sed profanis, quod disserere articulus decimus poscit; preteritis vero firma futura non addiderunt, nisi aut que in rerum causis adhuc latebant obscuris aut furtive receperant a nostris, sicut etiam de Platone octavo De Civitate Dei Augustinus testatur, venerante ad Moysen Domini verba dicentis: Ego sum qui sum, vel ubi demonum vasa fuerunt, sicut supra idem tetigit Augustinus. Litterarum vero sanctarum indubitabilem veritatem mille clipeis aureis ipse Dominus defensavit in miraculis crebrius et patentissimis demonstratis, sanctitate scriptorum et futurorum veritatibus mirifice consummatis, sicut eleganter deducit, libro xiiº, capitulo decimo, et xviiiº, capitulo xxxixº, xxiº, capitulo octavo, libro etiam xxiiº, capitulo octavo, et locis aliis innumeris Augustinus.

Sed istis obmissis ut certis, cur non inspicimus lapides protestantes et in alteram conversam humanam naturam ex usu, quasi scientiam fidem Catholicam demonstrantes, quibus nescit nec potest humana versutia aut dyabolica nequitia obviare? Certum est enim quod preter particularia diluvia sub Deucalione et Oggigio iam facta ethnicorum libri non habent, teste Augustino nono De Civitate Dei, capitulo octavo, que non Ytaliam sed Greciam invaserunt. At diluvii sub Noe multiplices aque omnem orbem baptizatum tandem deseruerunt animantibus desolatum. Linquo Mararath, montem vastissimum, in cuius vertice residere illam arcam vetustam ex visu a vicinis incolis montis illius est michi cum iuramento narratum. Sufficiat nobis Massam, Tribariam, Patrimonium, et Tusciam pervolare; nam in supremis altissimorum montium verticibus, qui vulgari sermone dicuntur ‘Ripa Sardana’, est ingens concarum, lapillorum, arene, et ceterarum quisquilium equoris vetustissima relicta congeries, cum tamen illa portio terre sit multum a mari remota et aliis magnis collibus intercidentibus ab eo divisa. In excelsis vero Alpibus iuxta Castrum Plebis, ni fallor, dyocesis Perusine, arena marina antiquissimis conculis mixta et nullis novellis, ne id celorum operi ascribatur, scopulos nonnullos construxit pariter et conservat. Collium denique Vulteranorum procerior altitudo tam magnas et veteres ostricarum lapideas domos minus fidelibus ad docendum monstrandas conservat, quod nemo qui viderit potest de veritate illius inundationis universalis nisi stultissime dubitare. Nescio cui gratie singulari sit ascribendum, si baptismum excludam, quo sicut corpora eo perfusa a quadam tabe fetoris invita servatur illesa, Hebreis et ceteris infidelibus id probantibus, qui, nisi crebro laventur, olent ut hirci, sic mentes lotorum disponat, ut soli anhelent ad celibem vitam et angelicam castitatem. Paucissimi enim ex circumcisione abstinuerunt a nuptiis et ex preputio; solum nominamus Platonem de viris et quosdam qui ad castitatem servandam lectisterniis ex foliis agni casti completis utentes, lamina plumbi cubantes ad renes ponebant, ut violenter efficeret ars quod natura cum gratia communi non conferebat. In sexu vero femineo, etsi plures legamus hanc vitam professas, sicut in quodam cenobio apud Crotonam primus reclusit Picthagoras Samius, et que Rome nuncupabantur vestales, vi potius quam amore illum statum preservasse videntur, si penas immanes delinquentibus consideramus illatas. Nam teste Augustino tertio De Civitate Dei, capitulo quinto: “Ipsi Romani antiqui in stupro detectas vestales sacerdotes et vivas etiam defodiebant, adulteras autem feminas, quamvis aliqua dampnatione, nulla tamen morte plectebant.” Sub hoc rigore per lupanar virginem tractam licet intactam, et alteram, quo suam artem experiens metrum ediderit nuptias decantans felices, dicentem,

Felices nupte, moriar nisi nubere dulce,

sacerdotio quo fungebantur edicto publico sub lite contestata voluerunt privare, si Cordubensi credimus declamanti. Adhuc hec veritas lucet nostris diebus, ne quis dicat sub tempore conditiones humanas mutatas. Nam cum pauci gentilium, quos Syri ‘Facherios’ vocant, se exponunt castitatem servare, nudi incedunt ubique et omni tempore ferreis circulis brachiis et renibus undique cinctis atque calibe genitalibus perforatis, coerciti sicut bubuli nostri vectores infrenari naribus solent, persistunt, non credentes experti aliter posse consumare quod volunt. Concordat Christus in hoc dono perpetuando difficultatem ostendens, ubi ait secundum Matheum: Qui potest capere capiat! scilicet bonum castimonie, sicut ibi verba precedentia sonant, et divus Augustinus exponit, qui non putabat, antequam foret in Christo renatus, se ad id valere, prout notat in libris Confessionum, quod facile fore tandem expertus et scripsit et multos utriusque sexus ad sic vivendum induxit.

Nostri igitur, Christi redempti cruore et ipsius sanctis sacramentis signati, catervatim mares et femine, post Agnum, virginum sponsum, secuti sunt usque ad mortem, calcatis cunctis terroribus et blandimentis ipsaque natura avida vite; qui ita hucusque perseverant, ut fere sit quodvis memorabile castrum in quo non vigeat virginum vel castitatem servantium regularis conventus; essentque plures numero, ni cognati seu sodales aut etiam nonnulli fetoribus carnis dediti a sancto proposito adolescentulos utriusque sexus arcerent. Quin ymmo si credimus Hostiensi, nullus fere Christianorum scolarium ad annos pubertatis accedit, quem huius propositi desiderium non impellat. Verumtamen non ignoro Christicolas hodie, solo nomine sic censendos, plus omnibus gentilibus libidinibus inservire, hoc suis exigentibus malis, qui vas habentes reformatum, ymo consecratum a Deo, ubi etiam non inclinati a natura, a demone non temptati, pudicitie quibuscumque proiectis habenis, se et alios instigant ad peccandum, eo fiunt scilicet deteriores quo fuerant sanctiores electi. Nullum est acetum acutius quam id quod fuit vinum potentius. Nil inter corrupta est habominabilius quam illud quod ante fuerat pretiosius.

Sed ut adiciam quiddam reputatione non magnum sed solidum veritate, cuiusdam viri devoti rei experti fideli relatu cognovi barbaros orientis elaborare pro viribus, ut micas de mensis Christianorum feria quinta in Cena Domini superstites tollant, sine quorum mixtura iacta semina bombicina fertilitatem non consecuntur optatam. Maximum utique ad credendum sacra pagina tradit circa corpus Christi in Cena Domini primitus celebratum; sed certis mirandis indiciis etiam apud exteros probat.

Nil insuper ad fidem vel animarum salutem illi conferunt libri gentilium, cum non urant legentes igne fervoris divini sed potius torrentes extinguant. Supplico ut experientie cedat omnis contentio et veritas victrix triumphet. Memoremur priores et presentes inspiciamus, si reperire valeamus Christi amatorem fidelem a divinis eloquiis alienum aut non amantem illorum alumpnum. Certum est (sicut supra in parte prima de Augustino et demum per Augustinum extitit intimatum) ex illa silva ferarum aliquos venerabiles viros ad Dei amenissima prata venisse sed non ibi Deo, quin ymmo demonibus, enutritos fuisse, quos ipse Deus misericorditer liberavit. Numquid, quia de libidine carnis Magdalenam, Matheum de usuris, vel quibuscumque contractibus inconcessis, de latrocinio Dimam, et centurionem de populo ethnicorum vocavit, ubi dampnantur innumeri, dicemus in illis malis eos sectandos? Absit, sed pendendum est ad suavissima ubera pectoris divini ferventis et medullitus reficientis illa suggentes. Hinc ibi Ieronimus pastus ad Damasum scribit:

Et in Commento super Epistolam ad Ephesios scribit:

Iterum alibi:

Si purgarent aut saltem non inficerent mundane philosophie naturales et fabulose nudas mentes sepe legentium et familiariter retinentium, non putarem adversus illas tam pertinacem (dicam an perseveritatem?) habendum sermonem. Fateor utique in sacris litteris facinora reperiri et gravissima scelera, de quorum similibus extere littere tractant, sed modo diverso. Illic enim tamquam medicine salutis, sicut et Christo sanandi in se vel in nobis presentantur egroti, sed alibi ponuntur aut finguntur infirmi, qui comico malo aut simbolice suam pestem in familiares effundant. Clara sunt hec cuilibet, personarum acceptione deposita, fideliter illa et ista legenti. Illi nempe homines seculi qui precipue nominantur poete, ubi crimina narrant presertim carnalia, fingunt aut recitant cuncta obscena que possunt ad libidinem incitare, potius artes texentes amandi quam illecebrosis amoribus necessaria remedia ministrantes; et si huius diffusi sceleris aliquando aliquam ultionem apponunt, mox ipsam discurrunt, nisi in ipsa pena aliqua petulantia possit describi, sicut de rethe Vulcani, Pirrami nece, et huiusmodi absque numero Ovidius, Terrentius, Tragicus, Apulegius, et mille talium facto testantur. Verum divina eloquia casta, argentum igne examinatum, convertens animas, penas describit, non scelera, ut libidinem pellat et severitatis divine timorem in lectorum mentibus serat. Hac ratione procedit lucenti, ut qui minus continent magisve dediti sunt corruptelis obscenis plus distent ab intellectu litterarum sanctarum, quas non parum contempnunt, venerantes illas nugaces quarum intellectum se putant habere actionibus scripturis illis consortes. Econtra vero honestiores, eis neglectis vel etiam spretis, divinis inhiant, eo clarius intelligentiam assecuti quo sunt iustiores, quoniam velata est cuicumque menti profane et patula innocenti, sicut placet Iohanni Cassiano, quinto libro De Institutis Monachorum, capitulo xxxiiiº et capitulo xxxivº, et Collatione tertia, Ex Decem, ubi hoc tractat diffuse. Vel ideo tot tropis velatur, ut in eadem sententia aliter doctus, aliter sentiat indoctus, sicut placet Ieronimo ad Paulinum, et Augustino xixº capitulo undecimi libri De Civitate Dei, aut etiam ut paucis elementis multa sacramenta et veneranda misteria includeret Spiritus Sanctus, mentium effector castarum. Si vero amatorium Canticorum obicitur carmen, dico cum Ieronimo illud non esse nisi a viris adultis legendum, quod de poetis seculi vellem eorum defensores fateri. Utinam etiam videant illud multiplex Canticum Canticorum, cum sub typo femine loquitur vel etiam maris, de Deo talia tangit que de nulla creatura possunt exponi, ut nudus sit legentis animus ab omni memoria turpitudinis et discat in celestes misticas pulcritudines sublevari! O quam venusta puella, cuius gene turturee, nasus sicut turris David, oculi columbarum, crines caprini, et cetera que habentur in eis! Si taliter describerent seculi vates Palladis et aliquando Minerve, Diane, Veneris Phiscen et alia obiecta vulnerantis Cupidinis, fortassis siluissem, communi lectore eorundem librorum contentus. Nunc vero tot et tales sagittavit Cupido, inretivit Vulcanus, Veneris cibavit cistarsium, quod vidimus antiqua Bacchanalia renovata, cultum divinum submotum, religionem extinctam, corruptos mores, beluinos homines, et cuncta confusa. Unde michi licere putabam cum quodam suorum civium et patrie zelatore referente Titolivio, libro nono De Bello Macedonico, capitulo tertio, orare dicente: “Nichil enim in speciem fallacius esse quam prava religio. Ubi deorum numen pretenditur celerius, subit animum timor, ne fraudibus humanis iudicandis divini iuris aliquid immixtum violemus. Hac nos religione innumerabilia decreta pontificum, senatus consulta, auruspicum denique responsa liberant. Quotiens hoc patrum avorumque etate magistratibus negotium datum est, uti sacra externa fieri vetarent, sacrificulos vatesque foro circa urbem prohiberent, etacuuos libros conquirerent comburerentque, omnem disciplinam sacrificandi preterquam more Romano abolerent! Indicabant enim prudentissimi viri omnis divini humanique iuris nichil eque issolvende religionis esse quam ubi non patrio sed externo ritu sacrificaretur.”