Capitulum 39 (E. Hunt ed., pp.336-41)
Hic est in decimo loco videre: an aliquis ethnicorum fuerit verus vereque philosophus, et cum patuerit ratione et auctoritate multorum pars negativa tenenda, sponte argumentum cessabit cum defensoribus suis. Dicamus ergo veram philosophiam in tribus consistere, videlicet religione, moribus, et doctrina. Si enim philosophia est divinarum humanarumque rerum cognitio seu Creatoris creaturarumque utilis inquisitio, constat quia iuxta Platonis sententiam in tres partes dividitur, divinalem scilicet, moralem, et rationalem. Primam dixerunt theologicam, secundam ethicam, tertia vero loycam. Prima spiritum accendit, secunda dirigit vitam, tertia autem perficit naturaliter intellectum. Primam tradunt in methaphisica, secundam in ethica, sed tertiam in phisica Perypateticorum doctores. Et quamvis apud illos, que hic ponitur sicut dignitate sic ordine prima, in ultimo loco situetur tempore tantum, nos qui fatemur impossibile fore sine fide Deo placere atque fidem sine operibus mortuam esse, non aliter de hiis loqui aut in ipsas speculando incedere quam sicut nunc sunt situate debemus.
Prime partis novimus cultorem Platonem, si non potius ab Hermete volumus initium extimare; secunda magnum Socratem veneratur patronum; tertiam summe Aristoteles ampliavit; Plotinus vero singulis partibus subtiliter insudavit. De quo sub nomine quidam scribit Hermetis (cum tamen ille Hermes Trimegistus Mercurius annis fere mille quingentis mortuus sit ante nativitatem istius) dicens: “Plotinus singularis philosophus quas philosophie partes non attigit, cum eius doctrinam vite sequerentur insignia, qui tandem solitudine lecta, soli divine institutioni dedit operam admirandam?” Nolo contendere de nominibus ubi veritas queritur; nam idem est sic triphariam philosophiam distinxisse, quod apud Platonem philosophiam dividi, in moralem, que in actione versatur; in naturalem, que contemplationi deputatur; et in rationalem, qua verum discernitur a falso, sicut testatur Augustinus xviiiº De Civitate Dei, ex cuius dictis fere totum presentem articulum eliciam de libro prefato, tediosis allegationibus pretermissis.
Primam philosophie particulam, quam nuncupavi theologiam, Varroni cedens, distinguo in fabulosam sive theatricam, naturalem seu speculativam solis philosophis speculantibus vel in suis scolis disputantibus reservatam, et in civilem vel urbanam, sacerdotibus et sacrificiis commodatam. Prima ludit in theatris in iniuriam deorum, secunda strepit in gignasiis aut mentibus tumentium philosophorum, sed tertia errat in templis faustu demoniorum. Quero ab auctoribus eius numquid hec sit illa philosophia que dicitur vera et a pluribus decimo opponendo commendari videtur?
Nempe poete, quo deos carminibus loquebantur ad populum dicti theologi, doctius nesciuntur quam sciantur, quoniam sua turpitudine mores inficiunt, veritatem impugnant, evertunt intellectum, sanctos infamant, et fidei verissima fundamina Syrenarum more auribus prurientes pro viribus suis moliuntur extinguere. Nam quoad primum, si quis crediderit poetis, nondum illo versiculo doctus:
Nam miranda canunt sed non credenda poete,
mox ut eo libido pertulerit, ferventi (ut ait Persius) tincta veneno, magis intuentur quid Iupiter fecerit quam quid docuerit Plato, censuerit Cato. Hinc apud Terrentium flagitiosus adolescens spectat tabulam pictam,—Dannen Acrisii hymbre pretiosi metalli a Iove rememorantem corruptam; et sue libidini patrocinium prestat dicens:
Qui templa celi summa sonitu concutit.
Ego homuncio id facerem? Ego vero id feci, ac libens.
Si vero non credant qui legunt poetas, nonne foculo innate luxurie apponit ligna, stipulam congregat, nactam parat, perfundit adipem, flatque follere grandi, ut tandem, si nulla alia detur oportunitas, in se ipsum scandescat Narcissus, quem inopem copia fecit, aut cum Terrentiano ciare, quin potius insanire, contingat:
Nil volo aliud nisi Philomenam?
Veritatis vero hostes fuisse poetas non tacuit Augustinus, ubi eorum fabulas dicit multa mentientes et vix veri aliquid indicantes vel significantes. Hoc autem precipue verum est et indubitabilis certitudo, ubi de religione locuntur (in qua theologie omnis summa consistit, cuiusque nunc agitur opus), Virgiliumque, quem non satis sibi comendasse videtur, more poetarum ait fuisse mentitum. Puto quidem a pure fideli ex hiis infense elici posse auctore dyabolo hos mundi vates fuisse locutos, qui mendax est et pater eius sepiusque veris falsa permiscet, ut ex fide verorum falsa suggerat, sub quibus mortalium mentes laborat detinere captivas.
Satis liquidoque tertium correlarie patet: neque solum puerorum adolescentiumque et simplicium intelligentiam lectio poetarum evertit, propter quos ortum est istud certamen, sed et eorum quos seculum nuncupat philosophos vel etiam, quod plus est, sapientes. Varrone siquidem referente, notavi civitatem Athenarum, liberalium artium nutricem et philosophorum copiosissimam matrem, regnante Cicrope, fuisse delusam, ut a Minerva (irascente Neptunno, prevalente unica voce feminarum consilio) nuncuparetur. Ad cuius furorem placandum triplici pene subdiderunt illas victrices, non metuentes triumphantis in feminis ultionem sed tantum devicti. Ludificant demones mentes, ut infra patebit, non solum natura rerum specietenus commutata, sed sepe per poetas, arrepticios et faneticos suos suorumque, ad loquendum apta strumenta. Heu genus humanum! Tuus hostis, qui primo non valuit per agnum, leonem, lupum, vel vulpem, sed solum, hoc Deo volente, per infimum omnium animalium terrestrem serpentem te aggredi temptaturus, iam totus domesticus tuus per te loquitur tibi, quem certas audire facto contempnens verissimum Deum, qui primo per homines sanctos, tandem per seipsum in homine miro tibi fatur, in utroque hominis ad salutem.
Si vero dicitur cum Virgilio quod turba illa numerosa deorum sunt membra magni dei, iuxta Pauli doctrinam, corpus misticum ex artubus adherentibus capiti Deo tradentis, sic quod, quos ipsi preter Iovem nuncupant deos, nos proprius dicimus sanctos, liquet sanctos infamant, dum de hiis scelera ingentia narrant, non solum naturales effectus elementorum pingentes sed perditorum hominum turpitudines hystorice transferentes in eos. Hoc docuisse Platonem non ambigit quisquis Apuleium Platonicum legit, fictis carminibus a poetis deos infamantes aientem.
Ex hiis omnibus videtur concludi poetas inimicos vere fidei fore et procul a fidelibus abigendos, cum vix coalescat Catholica fides in arvis mentium veritatem meditantium et ab universis falsitatibus abstinentium, non solum propter sui excellentiam, qua intellectus viatoris post primum peccatum hebetatas vires transcendit, sed propter antiqui serpentis nequitiam, humane invidentis saluti scientisque quod sola fides est qua iustus vivit. Hec veritas neminem latet qui mediocriter considerat turbam virorum legentium fidelium libros atque gentilium, hystorias pares, equalia miracula, hominum similes mores bonos malosve, recitantes non disputare de veritate infidelium et de Catholicis dictis saltem interius sepe temptari. Quid cause hic reddendum putamus, nisi quia ille littere, quo aut ad dampnationem inclinant aut non proficiunt ad salutem, non ledunt auctorem earum ad interitum humanum laborantem, iste vero, quas Deus tradidit solas sanctitatis magistras, omnem fraudem dyabolicam detegunt, ut iam non possit expugnare, etsi aliqualiter impugnare quemquam undique litteris sacris armatum? Non igitur, quod duodecimum flagitat argumentum, de qualibet scriptura Paulus extat locutus, ubi ait, Quecumque scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt, sed tantum de scriptura divinitus inspirata, sicut in alia epistola quasi prius dicta declarans apertius scripsit. Propter hoc idem predicator mitis ad memoriam revertitur dicens: Stultas et sine disciplina questiones devita, sciens quia generant lites. Servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes. Et alibi: Noli verbis contendere: nichil enim utile est, nisi ad subversionem audientium. Illud quoque non prorsus excidit: Profana autem et vana eloquia devita; multum enim proficiunt ad impietatem.
Respondetur per hec ad quedam obiecta. Primo quia si dicuntur famosi quos commendant poete, dictum est per auctores eorum quod non est credendum poetis. Secundo vero, si quibusdam verbis eorum aures credulas prestare velimus, in promptum est dicere quare demones, Dii vocitati, quosdam ex hiis a casibus preservarunt, quia scilicet erant eorum satellites et membra, in quibus loquentes deludebant genus humanum. Ducis est exercitum suum pro viribus preservare. Deus iustos preservat a malis et expectat peccatores ad penitentiam, quos invitat ad veniam. Dyabolus vero sanctos impugnat et iniquos tueri conatur, quanquam sepe hec fortuita bonis et malis indistincte contingat. Certe Hescilus poeta ictu testudinis, quam super eius calvitium extimans lapidem Iovis alex demisit, interiit, ut tradit Valerius libro nono; Sophocles gaudio, quo sua tragedia emuli una sententia superasset, vitam finivit, ut habetur ibidem; Euripidem domum remeantem a cena regali canes necarunt, prefato scriptore tradente. Hos et alios dii eorum, in quibus habebant fiduciam, non custodierunt a morte. Vitus, poeta amatorio poculo furiosus, sese necavit. Homerus ille vatum talium pater, quo levem questionem a nautis sibi positam elucidare nescivit, spiritum ex dolore dimisit; idem sentit de Platone hystoricus Flavianus. Palemon quoque philosophus interiit risu, quo post ficus ab asino esas dixit puer urbane merum propinandum asello.