The Digital Lucula/Noctis Project

_______________________________________________


Capitulum 4 (E. Hunt ed., pp.35-9)

Nunc arguo quarto sic. Chirstiano licet omnes libros legere pariter et studere qui sibi non sunt prohibiti explicite vel interpretative. Sed libri secularium non sunt eis prohibiti sic vel sic. Igitur questio vera. Huius rationis sequela est nota et probantur premisse. Prima namque propositio est claraq, pro tanto quia lex Christianorum presupponitur et predicatur esse perfecta, sicut primi Christianorum non pauci scribunt pariter et diffuse. Ad legem autem perfectam spectat non solum mandare quid est fiendum sed etiam prohibere illa a quibus est abstinendum. Istud est manifestum in lege veteri, in lege nova, quibus scriptura sancta completur, in iure canonico, in iure civili, in communibus legibus et municipalibus universis. Hinc apud Ysidorum Ethymologiarum libro secundo: "Facte sunt leges, ut earum metu humana coerceatur audacia tutaque sit inter improbos innocentia et in ipsis improbis, formidato supplicio, refrenetur audacia et nocendi facultas." Totius enim esse continentiam legis Tullius sensit imperare fienda sive iusta, et contraria prohibere. "Est enim," apud Ciceronem, "lex ratio summa insita in natura, que iubet ea que facienda sunt prohibetque contraria."

Secunda vero propositio, in qua vis tota huius argumentationis consistit, est manifesta hiis qui Christianam legem noverunt. Dividitur enim in quatuor partes, videlicet: testamentum vetus, testamentum novum, legem canonicam, et dicta sanctorum doctorum. In testamento veteri sunt libri legales, morales, prophetici, sapienciales, et hystorici. Nusquam autem in legalibus, in quibus prohibentur observationes stellarum, somniorum, augurii et familiaritates gentilium, interdicte leguntur lectiones librorum ipsorum. Alias Moyses se ipsum dampnasset; dampnasset quoque et Habraam, patrem suum et gentis sue, quorum quilibet in scientiis gentilium eruditissimus fuit. In libris vero moralibus, sicut sunt Proverbia et Ecclesiasticus, non solum non vitatur philosophia naturalis sed predicatur ubique, cum illi duo scriptores famosi totam ethycam sub rerum natura velatam pulcherrime pandant. Unde constat, etiam si Salomon hoc taceret, ipsos fuisse philosophos et poetas insignes. Prophete denique, per quos ad ceteros Deus estat locutus, non modo libros gentiles non interdicunt sed docentur ab ipso Deo in eis contenta, quos nemo intelliget, nisi sit seculari scientia clarus. Et ut de innumerabilibus puntis prophetarum sileam, quis sine methaura, sine libris de celo et mundo audebit legere unum capitulum Iob, quod est trigesimum octavum, plenum lineis, numeris, motibus, syderibus, et huiusmodi, que maxime artium liberalium et naturalis philosophie tractatus requirunt?

Eritne quisquam tam impostor et effrenis veritatisque hostis apertus qui audeat fari in libris sapientialibus, ut sunt Ecclesiastes, Cantica Canticorum, et liber qui specialiter Sapiencia nuncupatur, secularium litterarum eruditionem esse negatam? Quin potius primus a nomine totius dyalectice leges requirit, omnis ethyce iura percurrit, et per quemlibet scientiarum pratum dirigit calles. Secundus vero amatoria verba in dilectionem theologice poesie componit erigitque precipuum thronum ipsius, ut securus unusquisque ad eius gignasia vadat infensus. Quis autem tam duro saxeoque pectore et crudelis barbarus contra veritatem armatur insanus ut non emoliatur ad omne studium cuiuscumque scientie, si Sapientie librum sui faciat intellectus sodalem? Historici vero libri milites dirigentes ad pugnam non solum non vetant Titumlivium, Virgilium, Lucanum, Trogumque Pompeium, et reliquos tales habendos sed in Martem universas accendunt vires humanas, cum simile ad suum simile inclinet pariterque inclinetur et inducat domesticos suos.

Simile dico de testamento novo, in quo patet Spiritus qui in priori latebat, et palam loquitur sine proverbio fere. Christus namque generans Patri novam creaturam et causam reddens, ne deciperetur a falsis, ac viam perfectionis verbis et exemplis stratam relinquens, nunquam mandavit libros hos vel illos vitandos, cum sit sapientia Deus et sapientie fons eiusque dux in excelsis. Numquid videt homo plus quam Deus, ut quod ille benignus scienter permisit hic audeat arroganter dampnare? Quis es tu, homo, qui non solum te Deo comparare presumis sed etiam preferre, cum perfectissime legi eius addere velis et notam defectus imponere? Ubi hanc tibi licentiam usurpasti? Numquid in apostolo eius Paulo, qui inanem philosophiam legi et contentiosis disputationibus insistere que utilitatem non habent, prohibuit? Errat utique quisquis se credit in hoc Paulum imitari. Nam quod dixit Dominus de omni verbo otioso futuram rationem reddendam, hoc Paulus intellexit sub Christo per philosophiam inanem et inutiles silogismos. Sed non interdixit omnem philosophiam, omnem disputationem, omnemque scientiam, quam vulgo dicimus secularem, ne legi Domini et Magistri sui videretur addere voluisse et laborem egregium tantorum virorum unico verbo dampnasse. Pertranseo reliqua nove legis, in quibus, ni fallor, nulla licentia otii tam sancti dampnationis invenitur concessa, quin ymmo potius est denegata. In Actibus equidem Apostolorum quidam mundani phylosophi et fortassis Platonici narrantur ad Christi fidem conversi, quorum libri per dictos Apostolos non usti sed venditi dicuntur et eorum pretia inter fideles divisa. Si legendi non erant, nullatenus erant vendendi, nisi dixeris avaros mundi contemptores Apostolos de illicitis et iniuria Dei velle potuisse ditari.

In Canone vero et regula Christiane vite digesta hec nova questio videtur ad plenum sopita. Nam in distinctione xxxviia, postquam Gratianus recitaverat dicta que videntur in cortice philosophorum studio derogare, ut sui moris est, obiecta deponit et elucidat veritatem, concludens per Bedam et alios plures. Ait namque Beda venerabilis in libro Regum: “Turbat acumen legentium et deficere cogit, qui eos a legendis secularibus libris omnibus modis existimat prohibendos; in quibus, si qua inventa sunt utilia, quasi sua sumere licet. Alioquin Moyses et Daniel sapientia et litteris Egyptiorum Caldeorumque non paterentur erudiri, quorum tamen superstitiones simul et delicias horrebant. Nec ipse magister gentium aliquos versus poetarum suis vel scriptis indidisset vel dictis.” Hec Beda. Hostiensis quoque, huius doctrine elucidator precipuus, ubi de qualitate perficiendorum notabiles glosas apponit, sciolum liberalium artium ordinandum diffinit. Sed in distinctionibus xva et xvia notantur universi libri prohibiti ab Ecclesia, inter quos non nominantur hii qui hodie—utinam sine livore—a quibusdam paucis fortassis ignorantibus eos acclamantur, infesti humane saluti et penitus non legendi. Iam, si doctorum florentia prata sanctorum percurramus, vel parum certum erit quod non prohibent legere illos quorum dictis ipsorum tractatus venustantur, ut floribus plante. Cur ergo nobis dicuntur prohibita, ut verbis tuis mellifluis utar, si sanctis doctoribus sunt concessa et in tractatibus eorum lucent ut sydera celi?