The Digital Lucula/noctis Project

_______________________________________________


Capitulum 40 (E. Hunt ed., pp.342-8)

Ethnica non minus est illa theologia secunda, veri noverca, quam naturalem placuit nuncupare sive speculativam, tante lucis et veritatis, ut eam censerent populis non predicandam, ut abscondi non possit falsitatis pernicies, cum aliter de Deo plebei, aliter philosophi sentire debeant. Sed dato, quod velimus eorum credere dictis, veram nostram sententiam iuvant. Si enim non decet activos speculativam theologiam sed solos philosophos nosse, igitur nostri iuvenculi calamistrati et compti, ut similitudo templi, non vita, non scientia philosophiam hanc profiteri volentes sed solum aliqua curiositate moti, initium litterarum etiam inordinate querentes, ad illas scolas non sunt admittendi. Verum hic non est inmorandum, nam prodesset cuilibet etiam solum transire non unquam per veritatis venerabiles scolas.

Qualiter enim venire potero in notitiam veri Dei, ut notum possim amare et amatum possidere et frui possesso, quod secundum veritatem, etiam illos cogentem, est theologie inreprehensibilis finis, sub doctoribus non solum ignorantibus Deum sed et maiestatem eius negantibus et id defendentibus, erecto supercilio et buccis inflatis? Infra eorum namque inexplicabile laberintum reperio diffinitum pecuniam esse Deum, quem Varro credidit animam mundi, quam tamen Deus verus ‘mammonam’ appellavit, cui nemo potest cum Deo servire. Hec heresis, etiam nullo dicente, ita facto infixa est humanis animis, ut cogeretur per Spiritum Sanctum conquerentem Salomon scribere: Pecunie obediunt omnia.

Videat quisquis veritatem vult impugnare quantum expediat nondum roboratis in fide (de hiis enim loquimur) Porphirii videre speculationes sublimes, qui dyabolici Apollinis oraculo fultus, in Dominum Christum et eius cultores acerrime ausus est blasphemare in libris quos Elogion Prophetias appellat, Iudeorum sectam et cultum Christianis preponens, nec ipse ritu aut sacramentis Hebreus. Hic cum ceteris philosophis non solum non credunt tacentes Christi preteritam et aliorum factam et futuram resurrectionem sed negant perstrepentes eam fore possibilem. Platonicus etiam quidam in eundem Redemptorem, quo sit incarnatus, insurgit, et sui magistri fretus auctoritate nequissima scribit: “Nullus Deus miscetur homini; nam hoc opinatur precipuum deorum esse specimen, quod nulla contrectatione hominum valeant inquinari.”

Hii acutissimis argumentis disputant Deo scientia futurorum inesse non posse, contra illud Catholicum: Vocat ea que non sunt, sicut ea que sunt. In quorum nequissimum dogma multis sophismatibus vanis armatus incidit Tullius, qui, dum liberum arbitrium nititur conservare, cum insipiente Deum negat in corde suo, sicut in libris eius De Natura Deorum et De Divinatione monstratur. Heresiarcham autem Aristotelem fuisse non dubitant qui viderunt eius virulentam doctrinam atque seditiosam pariterque credunt Augustino, theologorum precipuo, qui eum sic appellat libro octavo, capitulo duodecimo. In hiis gignasiis (dicam an animarum lupanaribus?) garriunt Plato et Platonici, Stoici, Academici priores et novi, Porphirius, et Cicero De Republica scribens cum corporibus animas beatificari non posse, quasi Deus, qui celestem animam corporum ergastulis detrusit in terris, corpora mundata et restituta animabus beatis super ethera locare non possit. Audio hic nobilissimum illum, ut eorum laudibus utar, attonitis auribus intonare Plotinum et animas prostituere manibus infernalibus, hec proferentem: “Hominum anime sunt demones, et fiunt ex hominibus lares, si homines meriti sunt; lemules vero si mali seu lanii; manesque dii sunt.” Tremendum quoque isti homines, quem iam experiuntur, infernum non admittunt, sed tamen purgatorias penas in presenti vel in futuro. “Unde est illud Maronis Platonicos imitati, ubi, cum dixisset de terrenis corporibus moribundisque membris, quod anime

Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, nec auras
Suscipiunt, clause tenebris et carcere ceco,

secutus adiunxit atque ait:

Quin et supremo cum lumine vita reliquit,
Non tamen omne malum miseris nec funditus omnes
Corporee excedunt pestes; penitusque necesse est
Multa diu concreta modis mollescere miris.
Ergo exercentur penis veterumque malorum
Supplicia expendunt. Alie panduntur in aves,
Suspense ad ventos; aliis sub gurgite vasto
Infectum eluitur scelus aut exuritur igni,”

et cetera.

Obmittamus cum suis falsitatibus istos et parumper ad eorundem gentilium urbanam sive civilem transeamus, armati tamen optima fide. Philosophi quidem cum ipso Platone, quorum extitit theologia secunda, pluribus diis sacrificandum sanxerunt ipsique demonum turbam sacrificiis (dicam an sacrilegiis?) honorarunt. Hii turpia et obscena ad quosdam misticos sensus actuum nature reducunt, quo simplices ut archana divum devotione maiori venerari ea studerent. Testis est Varro. Hinc est quod tandem sapientes Romani, iam Christi lucis radio invisibiliter medullitus inspirati, Nume Popilii libros, leges sacrorum tradentes, iusserunt cremari, quos ego dissuadeo legi. Sunt enim libri historiales gentilium atque poetici hiis superstitionibus pleni. Si quis in hoc non vult audire Christianum, audiat ethnicum Senecam de hac theatrica theologia dicentem: “Ille,” inquit, “viriles partes amputat, ille lacertos secat. Ubi iratos deos timent, qui sic propitios merentur?” Subdit multa in derisionem ipsorum, que me tedet narrare.

Satis est vidisse in tota hac theologia non Deum, non beatitudinem, non denique veritatem sinceram aliquam inveniri. Cum vera theologia et sermo divinus (sic enim theologiam interpretamur) sit copiose, nitide, tute, veridice, salubriterque a Deo, qui solus eius potens est, benigniter revelata et a Catholicis doctoribus declarata quantum fas est, quare conceditur Christianis obmittere pretiosum et inrecuperabile tempus, etiam cum iactura optate stipis eterne? Hec est illa sola philosophia laudibus excelsa, quoad presentem particulam spectat, qua preconiis attolluntur eius alumpni; ab hiisque commendata refulget. Hinc noster magnus philosophus Gregorius Nazanzenus de vita contemplativa, propter quam assequendam aut continuandam patriarchari timebat, primo Apologeticorum libro scribit dicens: “Quibusdam invidie languor recte iudicandi impedit sensum, et operi optimo nomen vitiosum infligunt, philosophiam ‘cenodoziam’ vocantes et preclaram sapientiam ac studia iactantie appellationibus infamantes. Paratior enim est imperitorum turba ad derogandum bonis studiis quam ad imitandum.” Et parum infra subdit: “Philosophari esse secundum Deum regimen animarum et gubernacula optime continere.” Hoc reor apud Ciceronem opinari, ubi De Amicitia tractans ait: “Negant etiam quenquam esse virum bonum nisi sapientem. Sed illam sapientiam interpretantur quam nemo adhuc mortalis assecutus est.” “Neque enim,” existimat Varro dictis alludens, “ullam philosophie sectam esse dicendam, quo non eo distat a ceteris, quod diversos habeat fines bonorum et malorum, quandoquidem nulla est homini causa philosophandi, nisi ut beatus sit; quod autem beatum facit, ipse est finis boni. Nulla est igitur causa philosophandi, nisi finis boni.”

Si etiam trimembrem philosophiam Platonis cum declaratione sui subtilissimi Augustini, libro octavo, capitulo quarto, notamus, omnem philosophiam in Deum reduci fateamur est necesse. De hac volens nolensque, sicut ymaginor, Tullius loquebatur, ubi ait, “Philosophiam paucis quibusdam veram dederunt, nec hominibus ab hiis aut datum est donum maius aut potuit ullum dari.” Hoc philosophari quandoque esse diffinitum cernimus a Platone, qui non dubitat hoc esse amare Deum, et tunc fore beatum studiosum vel amatorem sapientie. Quicumque philosophi hec pure de Deo senserint, quod rerum omnium sit effector in tempore, lumen cognoscendorum et bonum agendorum, a quo nobis est nature principium atque doctrine viteque omnis felicitas (sive forent Platonici, Perypatetici, Yonici, Ytalici vel Pictagorei, Athlantici, Lybies, Egyptii, Indi, Perse, Caldei, Scithe, Galli, Hyspani, et quovis nomine censeantur), legantur, audiantur, et omni veneratione recipiantur inter fideles scriptores. Sed quia tales non sunt, quia tales esse non possunt, qui non illustrantur a Deo, solos humiles veritatis sue reficiente splendore, cavendum est ab eis quasi neophitos, monente Paulo atque dicente: Cavete ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem seductionem secundum elementa mundi. ‘Mundi elementorum’ nomine exprimere voluit non solum phisicam sed etiam sophisticam, dyaleticam, vel captiosam persuasionem rethoricam, a quibus philosophandi naturaliter exoriuntur primordia. Deponant ergo nonnulli, cum suo dampnato Porphirio, liventem oculum molaremque caninum et se conferant ad religionem divinam et Christi philosophiam, que sola liberat integraliter animam, quam ille residens in cathedra pestilentie, cum collustrasset, ut scribit cum Salomone, Indorum Caldeorumque traditiones et alias, non invenit. Sed certe, si primo hanc veram sophiam non iam ethnicus professione et mente sed saltem neuter ad intellectum legisset, vidisset vir alias ingeniosus nil deesse ad corrigendos mores, Deum apprehendendum vera scientia, atque felicitatem realem, non umbraticam, capessendam doctrine divine. Eo desidero nostros infantulos ablactatos primo fieri Christianos, ut etiam vix in fide salvatrice consistant, quam Porphirianos, qui cuncta preter vera scire temptavit, seu Cicerionianos, a quorum sectis vel factionibus sub novellis annis imbutos nunquam vel raro hominem liberari contingit.

Sic aliter quam prius ad aliqua respondemus obiecta, dicentes cum Augustino, libro xviiiº, capitulo xxxviiº, quod “tempore prophetarum nostrorum, quorum iam scripta ad notitiam fere omnium gentium pervenerunt, et multo magis post eos venerunt philosophi gentium, a Pictagora utique orti, qui claruit tempore quo Iudeorum Babilonica est soluta captivitas.” Multo magis ceteri; nam Socrates, structor Platonis, Aristotelis magistri, post Esdram dicitur docuisse. Nostros tamen non omnes Orpheus, Linus, Museus, et si quis alius extitit inter Grecos philosophos, antiquitate temporis precesserunt, verumtamen nostri veri sapientes (Habraam, Ysaac, et Iacob, et ipse Moyses) prefatis Grecis annis et dignitate inveniuntur priores. Eo quippe tempore quo Moyses natus est fuisse reperitur Athalas, ille magnus astrologus, quo fertur celis submisisse lacertos, Promethei frater, maternus avus Mercurii maioris, qui cepit multarum artium doctor plurimos discipulos erudire. Ubi cepit ergo, regnante Romulo, latex Israel profluere de fontibus Salvatoris, illi cupidi laudum viri, ex prophetis sanctis potati, tradiderunt que nesciebant, vana presumptione illorum textus et verbotenus coloratos mutantes et contra intentionem Spiritus Sancti, veritate repugnante, glosantes.