Capitulum 41 (E. Hunt ed., pp.349-57)
Nunc habendus est brevis sermo de philosophia morali, ut sciatur quod hanc non impugno sed laudo, precorque cunctos lectores, ut ab illius scolis nunquam secedant. Potest itaque ista pars moralis, quam precipue in actione consistere determinavit Plato, trimembris notari. Concernit, inquam, intentionem, a qua quisque movetur; actionum cognitionem, sub qua quilibet virtuosus operatur; et ipsam operationem, in qua omnis ethica terminatur. Equidem cuiuslibet rei quatuor causas essentiales Aristoteli placuit in Phisicis assignare, videlicet finalem, materialem, agentem, et formalem. Quevis autem istarum desit aut omnino nichil est aut, si habitus est vel actus aut utrumque, virtus non est. Multa quidem, ut nonnullis videtur, sunt absque causa primitus nominata, que scilicet casu mentiuntur sive fortuna, sed Deo dempto absque tribus sequentibus, esse non valent. Ille etenim omnium prior et parens causam non habet, qui est omnium causarum causa primitiva atque suprema. Hanc tamen materiam ventilandam non asumpsi, quamquam nec etiam cedam opinioni prefate, qua dicitur aliqua fore sine finis prefixione intenti. Nil enim contingit in rerum natura quod Dei providentiam evadat, universa in numero, pondere, disponentem pariter et mensura. Hinc fidenter dicam nullum actum in celis, regionibus elementalibus, atque inferno, a quovis agente creato, non emergere virtuosum, quamquam multa sint vitiosa; nempe si, ut necesse habemus fateri, ad omnem effectum voluntarie et non coactum ipsum summum bonum concurrit intenditque debitum finem, proculdubio laudabile reddit quod interdum causa minor constituit vitiosum et vituperio reum. Occidit profecto Deus Pater et Spiritus Sanctus, Verbo ipso concurrente, Hominem Deum, deitate illesa. Ulla enim divinitas extingui potest. Quem Iudei crucifixerunt pariter et Romani, Deus siquidem, qui fecit illud ex caritate nimia, potuit sine illis talem mortem inducere, sed non decuit utique quia noluit, quam illi sine Deo non potuissent operari. Non haberes potestatem in me ullam, nisi tibi datum esset desuper, inquit Pilato Ihesus, mox iudicandus ad crucem. Non absurde igitur possimus profiteri irradiationes siderum, nubium, coruscationes et nimbos, concentus avium, piscium, ludos, fetus animalium, arborum, pratorum risus, insultus demonum et hominum quodlibet opus esse virtuosum, prout a Deo volente procedit, licet sit vitiosum in quantum egreditur libere a prava voluntate creata. Illa vero intermedia neque male agunt nec bene, licet agant bona sed nunquam mala fortassis.
Requiramus ergo in ethicis actionibus finem, materiam, formam, et activam causam. Unde rationale animal ex virtute laudabile, ex vitio vero vituperabile diffinitur. Finalis causa, apud omnes hanc materiam tractantes, dicitur bonum supremum sive vera felicitas, quam post disceptationes prolixas, qui rectius senserunt etiam ex scolis gentilium, ut Socrates, Plato, Aristoteles, Plotinus, Varro, Tulliusque, Deum verum, quem non cognoverunt nisi a longe valde, esse dixerunt. Movet enim iste, sicut ex superioribus patet, sicut amatum sive desideratum, et est illud “bonum quod omnia appetunt.” Hanc autem causam puto non simplicem sed complexam, ideo rectius felicitatem, que in adepto fine consistit, quam Deum, qui est finis absolutus, a philosophantibus nuncupari. Est ergo finis, quo mens virtuosi movetur ad agendum, non voluptas corporis, non potentatum honor, non congeries divitiarum, non fame favor populi, non denique scientie limpida virtus, sed Deus cognitus et amatus. Hinc apud Platonem nemo virtuosus censetur, nisi qui Deum cognoscit pariter et imitatur; absque fide igitur pietateque, que vera et Catholica religio est, nulla erit virtus dicenda. Alias, ut fateamur oportet, virtuosos esse ypocritas, quibus nemo scelestior, nemo pernitior in humana societate versatur. Hii enim laudem humanam, divitias deliciasque appetentes, necnon sepius ad illecebra inclinati, humilitatem, patientiam, abstinentiam, honestatemve ad tempus simulant; at quia non sedent in animo nec propter ultimum bonum fiunt, non inter virtuosos sed inter nequissimos numerentur.
Formalis autem causa non dicitur nisi caritas iuxta Apostolum Paulum prime ad Corinthios, capitulo xiiiº. Ibi monstrantur fides, scientia, sapientia, prophetia, patientia, magnanimitas, et si qua alia bona esse videntur, informes, que mox caritate formari docentur. Sicut enim sine anima corpus est cadaver, non homo, sic sine caritate umbratica virtus, non recte virtus sed umbra eius est nuncupanda. In ethicis enim, ubi quantum potuit de virtutibus et vidit et scripsit Philosophus, dixit cum Christo quod virtuosus se habet ad amicum sicut ad se ipsum, libro primo, capitulo nono. In libro quoque tertio probat virtuosum amicorum gratia operari maxima, ut proicere pecunias, honores despicere, atque bona procurare, que intellexit virtutes. In libro vero nono, capitulo totidem, sui ipsius amicissimum esse determinat quemlibet virtuosum, quod non ambigimus presuppositum, ubi in vera lege mandatur: Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Sic intelligo illud civile, Digestis, De Servitutibus et Aqua: dilectio incipit a se et terminatur ad proximum; non quod quisquam se premittat in amore ordinatissimo, in quo gradualis processio non signatur ad actus, sed quo amor proprius amorem proximi antecellit prioritate nature. Virtuososne dices hostes iniustos, miram patientiam servantes sub armis, sub gelu, sub fame, denique sub multiplici genere mortis quam sibi opinantur imminere, lascivosque adolescentes et iuvenes ad vigilias, discursus, et impensas immotos? Certe nisi debitus finis moveat et ordinatus amor operetur, nemo nisi insanus virtutes fatebitur gigni.
Habent preterea virtutes certam materiam extra quam non est invenire ultimum finem neque constitutivam formam virtualis speciei. Hec apud philosophos fuit in duo membra decisa, intellectivam scilicet, et moralem. Primam rescindunt in quinque particulas, scilicet artem, prudentiam, scientiam, sapientiam, et intellectum, ut sexto Ethicorum, capitulo secundo. Moralis vero rivuli in numero finem non norunt; proprius tamen divina ethica virtutis subiectum sub preceptis distinxit, dum iubet fienda prohibetque contraria. At si delectat cum prioribus gradi, tolle in fide sapientiam, scientiam in spe, in caritate vero artem et intellectum, cum per dilectionem proximi non parum ascendat in Deum, et reliquis quatuor cum surculis suis, quas placuit cardinales vocare, turbam illam virtutum omnem describe. Sunt enim aliqua, Magistro Sententiarum ex diversis dictis sanctorum tertio libro testante, que ullo tempore, loco, vel intentione a quoquam possunt bene fieri, que pono pro materia in qua finis et forma nunquam virtuosa concurrunt. Quis potest cum laude blasphemare Deum vel sanctos, fidem negare, in heresim ire, concubere cum parente scienter? Certe si excusantur a paucis filie Loth, a nullo tamen sicut laudabiles commendantur. Si cui vero magis placeret quod virtutum materia sit habitus mentis, coniectator medii, exponat ad sensum suum Philosophum, secundo Ethicorum, capitulo quinto, et ipse a disputatione secedo. Activam causam supra diximus Deum; sed ut homo denominetur ab ipsa, exigitur ut propria voluntas concurrat. Si enim solus Deus sit in mente cuiuscumque creati virtutis effector, ille non censebitur virtuosus; si vero solus homo id quo spectat ad formam actus, non ad formam virtutis nec etiam quoad materiam producat, similiter non locatur in esse virtuoso. Martha quidem vitam eligebat activam, ad actus quidem materiam cum ea Dominus concurrebat; ad formam voliti sola ipsa operabatur. Petrus desiderabat et voce rogabat ut Christus abstineret a morte, ut in monte transfigurationis sub futuro tabernaculo staret. Hoc non desideravit nec dixit nisi adiutore Deo, sed desiderii formam
(dicam an privationem?) et actus seu vocis ipse Deus non operabatur sed solus Petrus, qui non solus desiderabat neque loquebatur solus. Hinc est quod nec Martha nec Petrus ex hiis laudati fuerunt sed potius reprehensione patefacti sunt digni. Propterea iuxta capacitatem propriam, non in actibus sed in habitibus a voluntate genitis voluit Ethicus virtuosos denominari, et non solum dum agerent sed etiam cum dormiunt virtuosos notari, sicut patet libro primo, capitulo tertio, et libro septimo, capitulo primo, voluminis Ethicorum.
Hanc philosophiam moralem appello, hanc laudo, ad hanc tamquam ad matrem et nutricem iuniores dirigo verbis, factis cupio, oroque canos sui ostii limina frequentare aut certe tenere; istam fateor ab auctoribus commendatam, si fuerit integra, non partilis. Integram dico, quia virtutes omnes, cum sint connexe, quemlibet actum ambiunt virtuosum. Integram voco, eo quod moralis virtus absque intellectuali esse non potest. Non enim predicatur de brutis, quamquam ymagines obedientie, fidelitatis, patientie, magnanimitatis, et huiusmodi reperiantur in illorum quibusdam. De hac integritate epistola lxxxxva loquitur Seneca dicens: “Ad virtutes transeamus. Precipiet aliquis, ut prudentiam magni estimemus, ut fortitudinem complectamur, iustitiam, si fieri potest, proprius quam ceteras nobis applicemus. Sed nichil aget, si ignoramus quid sit virtus, una sit an plures, separate an innexe an qui unam habet et ceteras habeat, quo inter se differunt. Non est necesse fabro de fabrica querere, quod eius initium, quis usus sit, non magis quam panthomimo de arte saltandi. Omnes iste artes se sciunt, nichil deesse. Non enim ad totam pertinet vitam; virtus et aliorum scientia est et sui,” et cetera. De hac idem epistola xiiiia scripsit dicens: “Ad philosophiam ergo confugiendum est. Hec littere, non dico apud bonos sed apud mediocriter malos, insularum loco sunt. Nam forensis eloquentia, et quicquid aliud populum movet, adversarium habet. Hec quieta et sui negotii compos contempni non potest; cui ab omnibus artibus et apud pessimos honor est. Nunquam in tantum convalescet nequitia,” et cetera. Que opponendo sunt dicta. Iterum epistola xlviiia docens quidem ethice vite semitas dirigentis, eloquentie picturas radens et simplicitatem attollens, ait: “Dociles nos natura edidit et rationem dedit imperfectam, sed que perfici potest. De iustitia michi, de pietate disputa, de frugalitate, de pudicitia utraque, et illa cui aliena corporis abstinentia est, et hac cui sui cura. Si me nolueris ducere per devia, facilius ad id quo tendo perveniam. Nam ut ait ille Tragicus: ‘Veritatis simplex oratio est.’ Ideoque illam implicare non oportet; nec enim quicquam minus convenit quam subdola ista calliditas animis magna conantibus.”
Credamus in hoc Aristoteli ponenti veram ethicam in opere solum, quam videntur ignari tantum locasse in verbis, ultra ventum eloquentie ex gignasiis eorum quos vocant morales nil penitus referentes. Ait equidem: “Ad habendum igitur virtutes scire quidem parum aut nichil prodest, ad alia non parum sed omne, sed multi hoc quidem, que secundum virtutes sunt, non faciunt; ad rationem autem confugientes, existimant philosophari et esse boni, simile aliquid facientes egrotantibus, qui medicos quidem audiunt studiose et ipsi nichil faciunt operandorum. Igitur nec illi bene habebunt corpus nec isti animam, sic philosophantes.” Hec ille Ethicorum secundo. “Non ignoro,” inquit Ravennas in epistola quadam ad Bernardum, “quia cum mea epistola grammaticorum secularium manibus traditur, mox utrum assit artificiosi stili lepor attenditur, rethorice color requiritur, et captiosos silogismorum atque enthimematum circulos mens curiosa rimatur, aucupatur nimium scientia que inflat, caritatem autem que edificat non miratur.” Hec ille. Scio quendam magnum virum michi venerandum et carum, ubi primo audivit me hoc opus aggressum, extimplo in hec verba prolapsum: “Non sunt religiosi moderni rethores. Nescio si iste exorbitabit ab illis.” Quasi nil valeat sine lepore veritas! Ceteri suas partes defendant. Ego quidem fateor in conscientia vera, teste Spiritu Sancto, non solum me non esse rethorem sed nunquam grammaticam sub preceptore vidisse. Nullas grammaticorum regulas legi, Donatum non didici, nominum verborumque differentias penitus ignoro, et solo exercitio formas, ut possum, quos studui per memet ipsum ethnicos et Catholicos, antiquos et modernos, metris et prosa currentes, loquor imitatus doctorum. Et tamen veritatem veneror, rem preferens dictis, dicta vera non dampnans. Non est ergo philosophia in verbis primitus exquirenda sed in rebus precipue colenda, ut per Aristotelem nunc est de ethica dictum. Sic institutor precipuus eius, Socrates ille magnus Thebanus, universam ad corrigendos mores ordinavit. Non ob aliud famosi quidem ‘septem sapientes’ sunt appellati, nisi quia morum honestate pollebant. “Tota namque philosophia,” Cicerone referente, ut ait Cato, “sive philosophorum vita comentatio mortis est. Nam quid aliud agimus,” ait Tullius, “cum a voluptatibus corporis et a re familiari, que est ministra corporis, et a rei publice negotiis animum sevocamus nec ipsum advocamus maximeque a corpore abducimus, secumque esse cogimus? Animum et a corpore secernere nichil aliud est quam mori discere.”
Preferam animose tuteque, veritate ubique victrice cogente, Moysi, Iob, David, Salomonis, Yhesu Syrach, Tobie, et omnium prophetarum Ihesu Salvatoris, Pauli, Luce, Petri, Iacobi, Iohannis, et singulorum Apostolorum doctorumque Catholicorum ethicam realem ethice Mercurii, Picthagore, Socratis, Plotini, Varronis, Tullii, Senece, Porphyrii, et omnium ethnicorum. Nemo, ut reor, sapientum me redarguendum ex hoc extimabit. Cur ergo, morali philosophia a Deo tradita in salvationem humanam calcata, ymmo despecta, omnes fere, qui fingunt se ad virtutes transire, hanc infidelium traditionem erroribus mixtam, etiam cum dispendio rei familiaris certatim capessunt? Non est huius mali alia ratio pro eorum excusatione reddenda, nisi quia illa est nativo tantum colore venusta et nullo nitore accidenti fucata. Hec autem stilibio meretricali solum exterius picturata, capit incautos et ignaros occidit. Nolite tantum errare, miselli, mementote Paridis Venerem Palladi preferentis, et excidium Ylii—altioris hominis partis—vobis venturum timete! Raro contingit ut, post unius pellicis cupitos, frequentatos, ymmo continuatos amplexus, quis castam novellamque amet uxorem, maxime adhuc illa prima vivente. Bibe ergo, iuxta Sapientis et nimis experti sanctum consilium, aquam de cisterna tua, que de celo descendit, et fluenta putei tui (que sunt glose sanctorum doctorum); deriventur fontes tui foris, quia hec est que sparsa colligitur, erogata revertitur, et publicata suscipit incrementum; et in plateis, quo universi concurrunt, aquas tuas divide, quas arta loca non capiunt. Habeto eas solus, ne sit tecum Socrates, Plato vel Aristoteles, Homerus, Virgilius vel Naso, Tullius, Varro aut Anneus; hii enim sunt alieni, qui non debent esse participes tui (Proverbium quinto).