Capitulum 42 (E. Hunt ed., pp.358-66)
Dubitare de singulis non erit inutile. Queramus igitur an illa moralis philosophia gentilium sit vera philosophia, ipsiusque auctores vere philosophi sint nuncupandi? Idem ventiletur de nostris. Quantum vero spectat ad primum et tertium, videtur in capitulo precedenti iam dictum, ymmo determinatum, de singulis quatuor. Verum particularius ex traditis proferamus in medium. Ethica utique est virtus moralis aut eius peritia ethicusque moraliter virtuosus. Iste sunt diffinitiones ‘quid nominis’; neque putamus hic per antifrasim gradiendum. A virtute vero et peritia eius error omnis excluditur. Vitium enim quodlibet nascitur ex errore; hinc dictum puto in ethica mundi: “Omnis malus est ignorans.” In ethica vero, que de celo prolapsa est, scriptum est: Nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant; movebuntur omnia fundamenta terre. Ad ethicum autem, ut supra claruit, spectat, non solum finem (propter quod omnia extimantur fienda) inquirere sed et invenire et circa inventum non errare. “Nullibi enim,” ut ait Augustinus, “periculosius erratur quam ubi de ultimo fine tractatur.” Parvus enim error in principio magnus est in fine. Ethice enim principium est ultimi finis rimatio; finis vero, virtutum inductio. Ista nota sunt legenti et utenti cuilibet ratione.
Sistamus gradum. Quis mentis compos est dicturus infideles univoce loquendo fideles? Quis negabit omnes illos erga divinitatem non multipliciter errasse, quam non errando ultimum finem esse scripserunt. Omnia hec iam patefacta in preteritum transierunt. At nostri ethici, Deo per angelos revelante, illa noverunt de Deo que ipse voluit nos scire, et non patitur sibi credentes erroribus inrethiri. Non ergo illa mundana ethica est sed verissime ethice hostis, quam verissimam fore dubitare non licet. Audi Ethicum primum: Qui non est mecum, contra me est; et qui non colligit mecum, dispergit. Eiusdem enim non est affirmatio et negatio vera. Si quod dicit veritas, falsitas non habet aut negat, cum veritate non manet aut illam oppugnat. Utrumque detur, habetur intentum, nisi verba prefata Veritatis prime negentur; unde reverteretur in idem. Eritne qui dicat ethnicos, qui dicuntur morales, ad Christum colligere? Ymmo sine fallo dispergunt, sicut flebilis experientia docet et multa dicta sanctorum. Amatorem et laudatorem philosophorum gentilium in libro de scripturis legi dicentem:
quem illi non norunt.
Simili modo potest deduci illius ethice scriptores philosophos non fuisse, quo a notitia veri Dei fuerunt extranei aut plurimum erraverunt. Sed gradiamur alio calle securo. ‘Moralem’ philosophum omnes in hac re colloquentes dixerunt, quorum vita doctrinis concordat et eam mortis necessario discrimini parat. Unde apud Macrobium, De Sompno Scipionis: “Picthagoras et Plato dixerunt philosophiam meditationem esse mortis, cotidie de carcere corporis nitentem anime educere libertatem.” Currat hic moralis Seneca dicens:
.” Et iterum: “Non est philosophia populare artificium nec ostentationi paratum, non in verbis sed in rebus est,” et cetera, epistola xvia. Huic iungam precise Grecum divinum philosophum, Gregorium Nazanzenum, in Apologetico scribentem:
Et Tullius libro primo De Officis scribit: “Virtutis omnis laus in actione consistit.” Varro etiam ait: “Illum elige eruditorem quem magis mireris in suis quam in alienis.” Et iterum: “Multum interest utrum rem ipsam an libros inspicias. Libri non nisi scientiarum paupercula monumenta sunt, principia inquirendorum continent, ut ab hiis negotiandi principia sumat animus.” Audi Ciprianum De Contemptu Mortis: “Nichil enim prodest,” inquit, “verbis proferre virtutem et factis destruere veritatem.”
Adiciendum est insuper virtutes esse connexas ita quod qui una caret nullam possideat iuxta doctrinam fere omnium Catholicorum et ethnicorum scribentium de re tali. Non enim fides est virtus, cui deest iustitia, fortitudo, prudentia, et temperantia, vel harum quelibet. Fortitudo etiam, si iusta non est, virtutis nomen amittit, quod non admittit iustitia, ubi fuerit a fortitudine derelicta. Est enim virtutis nomen abstractum, non concretum, cuius nature est sui generis species omnes ambire, sed plus et minus in predicatione suscipere ex dispositione recipientis subiecti. Albedo enim gradus non habet, quamquam alba sint inter se multum in qualitate diversa. Hec relinquo sancto Doctori probata, circa finem primi Contra Gentiles et in pluribus minoribus operibus suis. Hec conclusio in utroque testamento est promulgata. In priori enim Salomon dicit, Qui in uno offendit, multa bona perdit; et quasi idem Iacobus protulit in secundo.
Transeo illam Augustini et quorundam doctorum disputationem tam Catholicam quam prolixam, determinantem omnium fide carentium actionem et vitam fore peccatum. Decisa enim esset ista particula et absoluta. Nam nunc extat de scriptoribus infidelibus sermo. Ad cardinales virtutes sit status. Vocemus etiam eas virtutes, cum non sint, vacuas fide; videamus si, supposito falso, in eorum favorem eos virtuosos nuncupare possimus. Infamare quempiam non presumam (hoc enim foret ultra mendacium grave peccatum), diffamare autem non semper est tutum, nisi assit utilitas. Veritatem querimus; hoc utile est. Veritatem igitur prosequamur, etiam si nobilem Platonem necaret; nam amicus Plato sed magis amica veritas. Hec sunt arma philosophi. Suis armis armatum aggrediar.
Transeo illam Augustini et quorundam doctorum disputationem tam Catholicam quam prolixam, determinantem omnium fide carentium actionem et vitam fore peccatum. Decisa enim esset ista particula et absoluta. Nam nunc extat de scriptoribus infidelibus sermo. Ad cardinales virtutes sit status. Vocemus etiam eas virtutes, cum non sint, vacuas fide; videamus si, supposito falso, in eorum favorem eos virtuosos nuncupare possimus. Infamare quempiam non presumam (hoc enim foret ultra mendacium grave peccatum), diffamare autem non semper est tutum, nisi assit utilitas. Veritatem querimus; hoc utile est. Veritatem igitur prosequamur, etiam si nobilem Platonem necaret; nam amicus Plato sed magis amica veritas. Hec sunt arma philosophi. Suis armis armatum aggrediar.
Vincet amor patrie laudumque immensa cupido.
Hinc apud declamantem Senecam: “Vane glorie genus est contemptus divitiarum.” Unde cum Augustino omnibus loquar: “Quid cause est cur propter opiniones vestras, quas vos ipsi oppugnatis, Christiani esse nolitis, nisi quia Christus humiliter venit et vos superbi estis? Nam ad habendam virtutem humilitate opus est, quam vos non habetis.”
Hinc apud declamantem Senecam: “Vane glorie genus est contemptus divitiarum.” Unde cum Augustino omnibus loquar: “Quid cause est cur propter opiniones vestras, quas vos ipsi oppugnatis, Christiani esse nolitis, nisi quia Christus humiliter venit et vos superbi estis? Nam ad habendam virtutem humilitate opus est, quam vos non habetis.”
Pretulere verbis homines illi modestiam, continentiam, patientiamque sermonibus multis atque politis, que si factis impugnant, philosophi non fuerunt. Vereor hic Aristotelem in asellum mutatum subdere femine et sarcinam talem portare! Multarum turbarum michi video imminere certamen, si dixero intemperatum Virgilium, sed quid si fassus fuero Ciceronem in multis culpandum? Sed primo, o Ciceroniani, Salustium invadite de Tullio vestro dicentem: “Homo levis, suplex inimicis, amicis contumeliosus, nemini fidus, senator levissimus, patronus mercenarius, cuius nulla pars corporis a turpitudine vacat, lingua vana, manus rapacissime, gula immensa, pedes fugaces, et que honeste nominari non possunt inhonestissima.” Audite et vos, pauci Salustiani, Tullium respondentem: “Non qui ita vivit,” inquit, “ut tu aliter quam tu loqui potest; nec qui ita illo te sermone utitur, vita honestior est.” Sepius vidi gravius offendere animos auditorum eos qui aliena aperte dixerunt quam eos qui vitia commiserunt. Verum isti dicent et illi hos emulos fuisse, ideoque in alterutrum invexisse atque mentitos fuisse. Cedo conclusioni vestrisque sententiis acquiesco. Et quia totius philosophie robur, ut ait Plato, patientia est (unde quidam, respondendo maledictis quibus non parum fuerat mutus, se non esse philosophum prodit, apud Torquatum), hoc ego fuisse philosophos nego. Nemo insuper compos mentis philosophos dixerit, qui in suis sermonibus caruerunt veritate.
O quam sepe mentiuntur a demonibus decepti, sicut tradit universaliter Augustinus libro xviiiiº, capitulo viiiiº! Similiter ubicumque non adiuti a Deo, sed a semet ipsis virtutes vel vitia diffinire contendunt. Sic Stoyci mentiuntur misericordiam vitium fore, sapientem se occidere posse, ut evadant corporis penas. Errant hac via Achademici incerta cuncta ponentes, et non multo minus Peripatetici omnem nostram scientiam a sensibus ortum habere dicentes. Ita Virgilius, Platonem aliqualiter sequens, mentitus est, omne vitium a corpore originaliter pullulare volens, originale peccatum non credens, ubi ait:
Igneus est illis vigor et celestis origo
Seminibus, quantum non noxia corpora tardant
Terrenique hebetant artus moribundaque membra
et cetera. Sepe vero falsa scribunt ipsi hystorici vel morales favore, odio, vel amore. Hinc Ieronymus Contra Pelagium libro tertio fatetur expresse philosophos mentitos, ubi scripserunt Socratem semper eundem vultum habuisse. Ventumne est ad tantum errorem ut Christianus palam et impune, ymmo commendatione stipatus, sequatur ariolos et magos demonumque cultores, quos omnium parens iuxit a terra stirpandos? Nigromanticus equidem Picthagoras fuit, si credimus Augustino. Socrates vero cunctis determinationibus suis demonis proferebat responsa; iure namque canonico quisque familiaris demonis habetur hereticus.
Merito ergo sancta philosophia abicit meretriculas ab egroto Torquato sola sanitiva eiusdem, quia, probante Augustino xviiiº libro De Civitate Dei, capitulo xlº, littere seculares ad bene vivendum non conferunt sed sole divine, quas etsi omnes dico morales, precipue tamen que moribus edunt tractus in libris sapientialibus recollectos, quos utique, omni exceptione semota, veritate, sententiis, facilitate, et utilitate prefero universis et singulis dictis et libris a Mercurio, Picthagora, Socrate, Aristotele, Plotino, Varrone, Tullio, Seneca, et aliis quibuscumque prolatis vel scriptis, sicut in capitulo precedenti notavi. Quin ymmo horum quilibet ethnicorum laureatum antepono Christianum et Florentinum Petrarcam, quia is habuit veri finis notitiam, quem illi non norunt; ille didicit, scripturam divinam, que neminem fallit, docente, illi autem rationem tumore sepe cecatam sectati in varios ceciderunt errores; illi falsam, hic sanctam philosophiam possedit. Hanc ergo commendant qui vere philosophiam moralem laudare nituntur et philosophos eius recte secundum eam virtuose viventes. Est enim, apud Platonem et Varronem post eum, beatus qui vivit secundum virtutem, quod instruit illa philosophia, que docet apud eundem, auctore Macrobio primo De Sompno Scipionis, contempnere illecebras corporis et peccata. Pergant igitur omnes nostri in huius amplexus, vestigia sequentes Gregorii Nanzazeni dicentis: “Posui ego ori meo custodiam et labiis meis silentium dedi, quoniam videbam consequens esse prius opere philosophie purgari mentem debere, et ita demum aperire os et attrahere spiritum atque eructare verbum bonum et loqui Dei sapientiam perfecte inter perfectos.” Hec iste in libro de laude vite monastice. Hic reperiuntur non tantum in verbis fienda sed et in exemplis sanctorum iam facta. Quoniam in hiis litteris sanctis reperiri contingit Abel devotionem, Enoch contemplationem, Noe credulitatem, Habrae fidelitatem, Isaac patientiam, Iacob prudentiam, Ioseph castitatem, Moysi caritatem, Finees sanctam emulationem, Aaron devotam oblationem, Iude audaciam, Iosue confidentiam, Octhoniel rectitudinem, Sampsonis fortitudinem, Booz equanimitatem, Samuelis integritatem, Iob redargutiones, Thobie correptiones, David misericordiam, Salomonis penitentiam, Helye zelum pietatis, Helizei telum equitatis, Ysaie stabilitatem, Ieremie magnanimitatem, Ezechielis rigorem, Danielis fervorem, Mathatie singultus, Iudeque cultus, Eleazari amorem patrie, Razie virorem latrie, angelorum exultationem, Baptiste confessionem, Christi Domini obedientiam, Matris eius innocentiam, Petri longanimitatem, Pauli sublimitatem, Andree magisterium in cruce, Iacobi desiderium in luce, Iohannis sapientiam, Thome scientiam, Alpheidis iustitiam, Philippi refulgentiam, Bartholomei nobilitatem, Mathei veram sanctitatem, Simonis constantiam, Thadei reverentiam, Mathie humilitatem, Marci sinceritatem, Luce vigiliantiam, Barnabe eminentiam, cum innumeris virtutibus legendis et tangendis in sola philosophia, quam Deus per nostra salute dignatus est mundo misericorditer revelare.