Capitulum 43 (E. Hunt ed., pp.367-79)
Evidentius agitur adversus rationalem philosophiam, que non in investigatione veritatis sed in contentione situata videtur; nec volo quod mihi aliquis obiciat nostros theologos, etiam Augustinum, quam plurimum disputare. Nam olim, fide crescente et mundana philosophia adversus veritatem se armante, opus fuit contra hereticos sophistas prudenter in scolis, in conciliis, in sermocinationibus, ac etiam in vulgaribus predicationibus et disputationibus uti. Erant enim tunc Catholicis mixti Arriani, Manichei, Sabeliani, Prisciliani, Donatiste, et alii, sicut hodie inter Catholicos ambulant Fraticelli de opinione usurarii et ceteri publicani fatales qui fatis credunt destrui, qui omnia putant (maxime quoad homines) de necessitate evenire; geneologi, gubernationem humanam sideribus concedentes; bestiales aliam vitam a presente negantes; et multe alie hereses, que pro maiori parte non forent, si philosophia seculi non vociferaret in scolis, neque disputaretur in templis maxime predicando. Sicut igitur tunc temporis fortassis opus erat scire aliquos sophismatum artem et illorum hereticorum errores, previa theologia veraci, ad revincendum illos profanos, sic nunc expedit aliquos fore, qui scire laborent sacre scripture medullitus continentiam, iura canonica, et quedam alia Catholica que ad conservationem recte viventium et ad confutationem incedentium oblique maxime valent. Dixi autem ‘fortassis’ quoniam, sicut legitur in Ecclesiastica Hystoria, plus potuit ad conversionem sophiste verbosi et philosophi Arriani sanctitas viri simplicis quam vera eloquentia omnium patrum orthodoxorum, qui erant ob id in concilio congregati. Pastor insuper summus et alme fidei custos, Dominus Deus, quando oves eius infra proprias caulas et concesse pascue terminos demorabantur, providebat superne ut ex illis lupis exirent qui demum forent canes, oves preservantes a lupis. Sic contra Iudeos pugnaturus, ex Iudeis vocatus est Paulus, Ciprianus contra magos; contra philosophos, Ambrosius; Ieronimus contra Platonicos; contra Manicheos Augustinus, Athanasius, et mille talium. At ubi que sunt opportuna fidelibus negliguntur, superflua certatim queruntur, et sub falso colore intellectus scriptorum de illis erroribus antiquis loquentium vel propositi invadendi gentiles a nobis remotos omne studium precipue predicare debentium, ad illas meretriculas terminatur, nullus infidelis ad Catholicam fidem, nullus fidelis ad maiorem Dei dilectionem accedit. Quidni, dum verbis feriunt hereticos absentes, nonnullos ex presentibus credentium hereticos constituunt.
Ecce lucrum sophismatum, fruges philosophorum, fundamentum premii modernorum! Certe, ut loquar cum Anneo, epistola xlva: “Philosophorum disceptationes sunt velut prestigiatorum deceptiones, que potius sophismata dico: nec ignoranti nocent nec scientem iuvant.” Et in illud: “Negat Cicero, si duplicetur sibi etas, habiturum se tempus quo legat lyricos. Eodem modo dyaletycos; tristius inepti sunt. Illi ex professo lasciviunt; hii agere aliquid existimant. Nec ego nego prospiciendo ista (sed prospicienda tantum et a limine salutanda), in hoc unum ne nobis verba dentur, et aliquid inesse in illis magni ac secreti boni iudicemus. Quid te torques ac maceras in illa questione, quam subtilius est contempsisse quam solvere? Securi est et ex commodo migrantis minuta conquirere. Cum hostis instat a tergo et movere se iussus est miles, necessitas excutit quicquid pax otiosa collegerat. Non vacat michi verba dubie cadentia consectari et meam vafritiam in illis experiri.
Aspice quot coeant populi, (et contra) que menia clusis
Ferrum acuant portis!
Magnus michi animo strepitus iste belli circumsonantis exaudiendus est. Demens omnibus merito viderer si, cum saxa in munimentum murorum senes femineque congererent, cum iuventus intra portas armata signum eruptionis expectaret aut posceret, cum hostilia in portis tela vibrarent et ipsum solum suffossionibus et cuniculis tremeret, sederem otiosus et eiusmodi questiunculas ponerem: quod non perdidisti, habes; cornua autem non perdidisti, cornua ergo habes,” et cetera ibi.
Miror scilicet infidelem dixisse a sophismatibus et disputationibus supervacuis abstinendum, quo ad bene vivendum sit noster cursus velociter dirigendus, apud quem errores non inferebant erranti dampnationem eternam. Cur non deceat quemlibet, dilectionem Christi et proximorum zelum habentem, incessanter clamare omnibus et ubique adversus eos qui non solum supervacuis disputationibus philosophie insistunt sed et periculosis, cum contra articulos fidei habeant subtile et indefessum certamen? Christicola quippe est ille cui a tergo antiquus imminet hostis, quem per errorem unicum circa fidem dampnationi obnoxium facit. Quid sibi belli cum infideli, quem totum iure pacifico possidet? Qui enim non credit, Paulo attestante, iam iudicatus est. An forsan non est supra satis ostensum philosophos naturales errare? Adiciamus pauca aliqua dictis, sicut ex libris Augustini, De Civitate Dei colligi possunt.
Platonici dixerunt angelos animalia bruta cuncta creasse atque humanas animas in demones tandem converti. Hii asseverant sensibilem hunc mundum, solem et stellas esse animalia beata, auctorem habentes patrem ipsorum, qui pluribus diis sacrificandum censuit, cum tamen hic sit latrie cultus, debitus uni soli Deo. Finxit preterea veteranus ille Pictagoras, quo ad mores reduceret bestiales, immeritorum hominum spiritus in bruta transire, meritorum vero in alios homines, donec ex optimis scanderent celos, sicut prosequitur Naso ultimo libro Methaphore sue. Tandem ex intentione videtur animarum et omnium circuitum asserere iuxta revolutionem totius complete spere celestis, quam spatio xxxvi milium annorum fieri perhibuit, Aristotilem habens sequacem, hoc idem, sed numero minori, asserente Platone. De quibus Psalmista: In circuitu impii ambulant; secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum. Quam conati sunt demonstrare (suamque usque in hodiernum nutriunt sectam) Deum nunquam creasse, quia mutari non potest, et novam creationem nunquam sine mutatione creantis fieri contingit! Qui vero victi eum incepisse senserunt, non creatum sed factum ex aliqua preexistenti materia garriunt, ut Thales ex humore, Anaximenes ex aere, Stoyci ex igne, Epycurus ex athomis, et quicunque alii, quorum enumeratione immorari non est necesse. Nonnulli innumerabiles mundos fortuitis casibus incepisse et desisse cum Epicuro tradiderunt. Varro autem multorum philosophorum errores secutus, mundum docuit esse eternum, stellas deos vel angelos, animas vero in aere consistere, nescio si in alitibus perpeti cursu volare. Ad hanc redde particulam de futuris eventibus eorum vanos et mendaces affatus.
Ultra hec et multa, que prudenter silentur, quanta inutili disputatione atque contradictione tempus inaniter terunt! Hic de verbo ad verbum Augustini textum noto, xviiiº De Civitate Dei, capitulo xliº, multa sic complectentis: “Nonne ibi Aristipus in voluptate corporis summum bonum ponens, ibi Antistenes virtute animi potius hominem fieri beatum asseverans, duo philosophi nobiles et ambo Socratici diversis atque inter se contrariis finibus vitam summam locantes, quorum etiam ille fugiendam, iste administrandam sapienti dicebat esse rem publicam, et ad suam quisque opinionem sectandam discipulos aggregabat? Nempe palam in conspicua et notissima porticu, in gignasiis, in ortulis, in locis publicis atque privatis, catervatim pro sua quisque opinione certabant; alii asserentes unum, alii innumerabiles mundos; ipsum autem unum, alii ortum esse, alii vero initium non habere; alii interiturum, alii semper futurum; alii mente divina, alii fortuitu et casibus agi; alii mortales esse animas, alii immortales; et qui immortales, alii revolvi in bestias, alii nequaquam; qui vero mortales, alii mox interire post corpus, alii vivere in postea vel paululum vel diutius, non tamen semper; alii in corpore constituentes finem boni, alii in animo, alii in utroque, alii extrinsecus posita etiam ad animum et corpus addentes; alii sensibus corporeis semper, alii non semper, alii nunquam putantes esse credendum. Has et alias pene innumerabiles dissensiones philosophorum quis unquam populus, quis senatus, que potestas vel dignitas publica impie civitatis diiudicandas et alias probandas atque recipiendas, alias improbandas repudiandasque curavit, ac non passim sine ullo iudicio confusoque habuit in gremio suo tot controversias hominum dissidentium, non de agris vel domibus vel quacumque alia pecuniaria ratione, sed de hiis rebus quibus aut misere vivitur aut beate? Ubi etsi aliqua vera dicebantur, eadem licentia dicebantur et falsa, prorsus ut non frustra talis civitas misticum vocabulum Babilonis acceperit. Babilon interpretatur quippe ‘confusio’, quod nos iam dixisse meminimus. Nec interest dyabolici regis eius quam contrariis inter se rixentur erroribus, quos merito multe varieque impietatis pariter possidet.”
Fecit eos errare et sophismatum telis in invicem dirigere interminabile bellum amor glorie vane, qua moti, non quid veri sed quid novitatis reperire volebant. Hinc audaci fronte sodales famosos suosque doctores summopere impugnabant et inter sidera se nidificare putabant, si de Apollinis throno dicerentur deiecisse Platonem, aut Palladis eque Achilles non Troianum sed Grecum armis innexum vel vinculans alios, quod Zeno videbatur pavisse privarent; vel quempiam quadrantem circulum Perdicis gignasiis monstrassent indignum. O hebetudo hominum ceca prorsus deflenda! Laudare superbos, quos natus humilis Deus de sede deposuit et sui imitatores exultavit humiles, mendaces venerari, atque divinos colere hostes, benedicto Deo neglecto!
Liquet ex dictis traditiones gentilium non solum ad bene vivendum non prodesse sed etiam supervacuas esse, obesse fidei, et bone vite fundamina et omnem fabricam oppugnare. Sed dicet aliquis simili ratione sanctorum quoque virorum libros non esse legendos, quod in argumentatione quam solvimus aliqualiter fuit tactum; nam inter se dissident, disputant plurimum non solum moderni sed antiqui, falsas philosophorum sectas et opiniones recitant; ymmo talia nesciremus nisi in eorum libris forent conscripta. Platonis namque libri raro, Epicuri nusquam, Socratis difficulter, Stoycorum nullibi, Achademicorum perraro reperiuntur, sed michi eorum opiniones maxime per Augustinum, Ieronimum, et Thomam Contra Gentiles innotuerunt. Additur quia nonnulli auctores huius scripture pravi fuerunt, sicut Balaam, Salomon, Origenes, et ceteri, quorum dicta cum veneratione suscipiuntur etiam a sanctis et lege decreta recipi mandantur.
Ad hec et similia breviter respondetur. Primo quod in sacris litteris nulla reperitur contradictio, sed propter misticos sensus aperiendos sepe verba oppositionem signare videntur. Quis namque dubitat Salomonem virum sapientem fuisse? Satis enim littere sue per semet ipsas insinuant illius elegantiam intellectus, si omnis ecclesiastica cessaret auctoritas. Similiter notum est Ecclesiam viros prudentissimos habuisse, qui diligenter examinarunt qui libri forent approbandi, qui reprobandi, quive opinionibus essent legentium relinquendi, sicut patet collective in Canone, distinctionibus xva et xvia, eleganter per totum. Hii viderunt an contradictio esset in libris. Quomodo enim potest extimari viros tantos contradictorias sententias approbasse, aut certe sustinuisse, cum nullum sit ignorantie evidentius argumentum vel nequitie quam simul concedere que simul stare non possunt? Nemo quippe per oblivionem illos excusare valeret; nam Salomonis doctrina brevissimo volumine continetur et in triduo cum libris Regum, in quibus de Salomone sermones habentur, facillime potest cum sensu litterali transcurri. Adice quod plana est littera, licet velata sententia, illique patres et antiqui doctores non solum ingenio prediti fuere sed et intelligendis scripturis infatigabiles certatores: horum testimonia laudabilia scripta clamant ipsorum. Viderunt igitur isti semper venerandi viri Salomonem in libris Regum (curiosum omnium librorum) rituum traditionumque memorari, sicut ipse meminit in libro Ecclesiaste. Ibi igitur septingentas uxores, que respiciunt totidem ritus sacrorum, et trecenti concubinas ad moralem vitam et naturalem pertinentes, habere describitur, qui videre voluit cuncta que erant sub sole. In libro vero Canticorum non naturalis est sed theologus et divinus, ad quem spectat abiecisse minora et puerilia reliquisse. Ideo ex illis septingentis legibus latriam concernentibus precise retinuit sexaginta, que altiores vise sunt ei, quasque una vicit, id est lex sacrorum Hebrea, in sexaginta tamen differentias scissas, si liber Leviticus bene scrutatus fuerit, quam vocat columbam suam, proludens legi nove, per Spiritum Sanctum tradende. Intueamur reginas sexaginta circa divinum sacrificium ex more Ecclesie in columbam unam per summam reduci: sex enim indumentis sacerdos, septem ordinibus insignitus, celebraturus ecclesiasticis institutis de necessitate vestitur; huic numero tricenario adduntur altare, tres linei panni, missale sine quo nemo quantumcumque sciens debet celebrare, calix, patena, purificatorium sive extersorium, corporale, hostia triticea, vinum et aqua, atque socius et forsitan auditor aliquis, ne improprie salutet in plurali, dicens: Dominus vobiscum. Tredecim hec. Hunc oportet post altaris accessum confiteri, osculari signo crucis, manu patenaque se munire, populum salutare, sacramentum offerre, oblatum signare, consecrare cum sacramento, cruces facere, frangere, sumere, ter particuliter orare: pro vivis, scilicet ante consecrationem, pro mortuis ante fractionem, et pro se ante sacramenti sumptionem; se inclinare ad populum, pro se fundere preces, in modum crucis se expandere, manus abluere, licentiare populum, ipsumque benedictione munire. Hiis viginti ceremoniis, prefatis viginti sex adiunctis, adduntur quatuordecim, que numerum integrum reddunt, videlicet luminis accensio, quo deficiente quemlibet a celebratione cessare oportet, introitus, vel graduale, kyrieleyson, oratio, epistola, responsorium, alleluya (non est de necessitate dicendum neque aliud loco sui), evangelium, offertorium, secreta (totum canonem comprehendens), prefatio, Pater Noster, Agnus Dei, postcommunio, et pro gratiarum actione ultima oratio, que rescinditur in publicam et secretam. Et si quis prudentius hec sexaginta distinguere novit, me noverit humilem discipulum habiturus.
Vel quia sexaginta sunt libri in canone sacre scripture contenti, si duodecim prophete minores uno volumine habeantur, et Baruch, Ieremie scriba, cum portione libri Ieremie que appellatur Trenorum non in numero ponat, dicere placuit unam columbam Catholicam fidem signantem sexaginta reginas notare. Sunt autem octo que potest meritorie exercere Christianus, scilicet studere libros artium non prohibitos, legales, canonistas, operibus misericordie insistere, alios docere mercede, vitam solitariam ducere, mederi, militare, mercari, et propriis manibus querere victum. In hiis sub observantia decalogi potest quisque salvari. Ideoque propter resultantem numerum ex octonario denarioque ductis in se dixit concubinas octoginta fore. Hec enim gignunt et ille, sed cariores sunt proles ex sacrarum litterarum studio nati.
Iterum viderunt Patres, Sancto Spiritu pleni, libros sancte pagine sepe supplere que ex industria alibi erant omissa, sicut de quatuor evangelistis communi concordia doctores testantur, et de volumine Paralipomenon ad Paulinum Ieronimus scribit. Occidit ergo se Saul iussu et facto, cum per eum non stetit, quin occumberet manu propria interemptus, sed occisus est ab adolescente Amalechites, quia illo percutiente seminecis finaliter spiritum exalavit.
Non ignorarunt preterea, prima Veritate hoc clamando docente, esse in homine duplicem auditum, corporis scilicet atque spiritus. Primo quidem vocem Domini audierunt Pauli sodales, sed, ut sciatur quod cum Paulo non fuerunt conversi, in secunda narratione eos non audisse panduntur. De hiis enim et nonnullis aliis in illis sacris litteris scriptum est: Audientes non intelligant. Igitur que in divinis eloquiis videntur contraria pro luce littere sunt posita. Hinc Augustinus, ubi supra, ait: “At vero gens illa, ille populus, illa civitas, illa res publica, illi Israelite, quibus credita sunt eloquia Dei, nullo modo pseudoprophetas cum viris prophetis parilitate licentie confuderunt, sed concordes inter se atque in nullo dissentientes, sacrarum litterarum veraces ab eis agnoscebantur et tenebantur auctores. Ipsi enim erant philosophi, hoc est, amatores sapientie, ipsi sapientes, ipsi theologi, ipsi prophete, ipsi doctores probitatis atque pietatis. Quicumque secundum illos sapuit, vixit non secundum homines sed secundum Deum, qui per eos locutus est, sapuit, et vixit. Ibi, si prohibitum est sacrilegium, Deus prohibuit. Si dictum: Honora patrem et matrem, Deus iussit. Si dictum: Non mechaberis, non furtum facies, non furaberis, et cetera huiusmodi, non hec ora humana sed oracula Dei fuderunt.” Ideoque non parum interesset, si vasa per que locutus est Deus fuissent immunda, sicut philosophi per quos locutus est dyabolus aut presumptuosa ratio. Nam ibi loquitur Deus, qui non gravatur propriis nec polluitur sordibus alienis. Tamen omnes sanctos fuisse, inter quos Salomon non minimus fulget, in libro Apocalypsis pandit Iohannes, viginti quatuor seniores describens, qui dant honorem et gloriam viventi in secula seculorum. Hii enim, auctore Ieronimo, veteris testamenti scriptores fuerunt. ‘Sanctum’ denique in libro De Cayn et Abel appellat eum Ambrosius. Attestatur idem Deus de futuris loquens Psalmo lxxxviiº. Sed quid ad nos quod sit salvus necne? Per eum michi locutus est Deus et non per ethnicos. Sed ipsi quicquid veritatis scripserunt, originaliter et primo de sacris litteris furati sunt ut latrones. Unde sequitur in textu Augustini: “Quicquid philosophi quidam inter plura quae opinati sunt verum videre potuerunt et laboriosis disputationibus persuadere moliti sunt, quod mundum istum Deus fecerit eumque ipse providentissime administret, de honestate virtutum, de amore patrie, de fide amicitie, de bonis operibus atque omnibus ad mores probos pertinentibus rebus, quamvis nescientes ad quem finem, et quonam modo essent ista omnia referenda a propheticis, hoc est divinis vocibus, quamvis per homines in illa civitate populo commendata sunt, non argumentationum concertationibus inculcata, ut non hominis ingenium sed Dei eloquium contempnere formidaret, qui illa agnosceret.”
Propter hec ventum est ad solvendum quod aliter recitant doctores sancti diversos errores hominum apponendo, mox medelam ne ledant, et aliter prophani qui venena apparentibus liniunt veris, ut captos inermes occidant. Nec tamen nostri inter mulierculas ydiotasque viros hominum detestandos errores, nisi cum fuerit opportunum, ne scilicet mali mixti bonos inficiant, predicare presumunt, quia natura prona magis in malum inheret faciliter falsis.
Augustinus enim non disseruit populis libros de Civiate Dei et ceteros adversus infandos errores, sed dirigebat ad eos quibus opus erant ad salutem. Non sunt sermones in expositione psalmorum et omeliarum magna congerie, quos tantus doctor agebat ad populos, non rithimati, non currentes metro, non tropis, non pleni dictis gentilium et huiusmodi, sed veritatibus sacris suffarsinati pariter et exemplis. Sic Doctor sanctus, Dei spiritu plenus, Contra Gentiles laudandum volumen compegit, aliquando profecturum ad Grecos, sicut iam facte rei probavit eventus, domino Demitrio Enchiridion illud in Grecam linguam reducente, et per doctrinam illius non paucos ad gremium Ecclesie reducente.
Non laudo, non excuso modernos Christianos sese dictis et litteris impugnantes, favorem popularem querentes, aut honori fraterno vel forsitan veritati et proximorum saluti invidentes, nutritos in Tantali fonte, qui satietatem ignorat. Similiter non assero credendum quicquid nescio qui Christiani circa fidem an contra illam scripserunt. Apocriphe sunt enim omnes sanctorum legende, quarum Ecclesia non novit scriptores, vel non approbavit credendas. Non dubito a se nimis amantibus suasque opiniones defendere nitentibus multa miracula fore conficta, que a simplicibus predicantur et creduntur ut vera. Semper erit michi venerandum illud Augustini epistola viiia ad Ieronimum scribentis: “Ego solis scriptorum, qui iam canonaci appellantur, didici hunc timorem honoremque referre, ut nullum eorum scribendo errasse audeam credere; aut si aliquid in eis offendero quod videatur contrarium veritati, nichil aliud quam vel mendosum esse codicem, vel non esse assecutum interpretem quod dictum est, vel me minime intellexisse non ambigam. Alios autem lego, ut, quantalibet sanctitate doctrinaque polleant, non ideo verum putem quia ipsi ita senserunt, sed quia michi per alios auctores, vel canonicas vel probabiles rationes, quod a vero non aberrat persuadere potuerunt.” Tota distinctio noni Decreti idem magistraliter docet.