The Digital Lucula/noctis Project

_______________________________________________


Capitulum 44 (E. Hunt ed., pp.380-90)

Responsurus ad oppositionem undecimam, hic undecimus duo principaliter continebit articulus. Primo dicetur humanum genus in malum esse proclivum; secundo gentilium philosophiam previam fore ad omnem errorem.

Postquam enim serpens antiquus hominem sauciavit, erroris telo partem intellectivam tenente, ut fieri assolet, debilitatus ille in sua nobilissima portione et ad hostis aspectum, sicut sub accipitre turdus, factus est pavidus; et iste, ex potito triumpho audacior, non solum vires assumpsit sed quasi venit in usum, ut is incessanter invadat et ille faciliter cadat. Sic reor legendum Dominicum verbum tam realiter quam parabolice adimpletum, quo dictum est Hebreis: A facie terroris unius fugietis et cetera per Ysaiam. Scivit enim per rationem, quod iam experientia certius novit, quod quamdiu ille deicola in summa arce sui, que intellectiva vocatur, persisteret, eum vincire non posset; machinis ergo errorum sursum directis, ut paululum ab altitudine contemplationis divine deflexus inclinaretur ad yma, rogavit dicens argute sub sophismate primo: Cur precepit vobis Dominus, ut non de omni ligno paradisi commederetis? Non questionem amoris sed cognitionis formavit, sciens ex patre prolem, non ex prole patrem prodire. Est nempe in regno anime rex intellectus et regina voluntas. Hec sine viro non parit, qui absque consorte intelligendi gignit actum rectum obliquumque. Hic enim ut vir detecto capite orat, et, quantumcumque uxore nolente, assentit veris apparentibus sibi, liber ingenuusque maritus. Hec vero Domini iussu sub viri potestate proscripta amorem parit, sed neque concipere potest, viro non prius serente. Fuit primo inficiendum igitur semen, ut conceptus et fetus vitiosus veniret ad ortum. Primitus ergo pars est intellectus armanda, et arx fabrice munienda humane, ut, sic veritatibus munitus, possit homo, licet non sine vigiliarum labore, in tanto bello consistere tutus. Undecumque autem hoc noverit Cicero fateor me nescire, libro tertio Tusculanorum dicens: “Natura parvulos dedit nobis igniculos, quos celeriter malis opinionibusque depravatos sic restringimus, ut nusquam nature lumen appareat. Sunt enim ingeniis nostris semina innata virtutum, que, si adolescere liceret, ipsa nos ad beatam vitam natura perduceret. Nunc autem simul et editi in lucem et suscepti sumus, in omni continuo pravitate et opinionum perversitate versamur, ut pene cum lacte nutricis errorem sumpsisse videamur.” Evidenter itaque patet eterne salutis horrendum dispendium imminere, non dico defendentibus sed etiam legentibus libros pro veritatibus non solum asserentes errores sed insuper colorantibus persuadentibusque atque sophisticis rationibus probantibus apparenter. Philosophia autem fabulosa id asserit; persuadere vero moralis conatur, sed naturalis sophistice probat. Prima infantes puerosque capit; adolescentulos et iuvenes irrretitur secunda; verum tertia viros et senes hamat hamatosque tumulis tradit. Sic, sic tota philosophia, dyabolo instigante reperta, totum hominem dampnat! Quid putas cause mulieres, decliviores viris ad errandum demonibusque familiariores et ab illis magis vexatas, fideliores esse Deo devotioresque quam sint communiter viri, nisi quia eis philosophandi non datur facultas neque sermocinandi de re tali cum viris? Fere omnes masculi se, de suis opinionibus pravis in fide loqui volentes, custodiunt a feminis domesticis sive quomodovis sanguine iunctis, aperiuntque libenter sibi similibus sexu nepharios suos conceptus; et si contingat has cenitare cum illis, quamvis in calente mero, de amatoriis fit sermo ab illis, qui in earum absentia, etiam sobrietate vigente, festinant de talibus fari. Cui alteri inherebit radici, quod pueri puberes impuberesque proniores sunt ad religionem iuvenibus? Unde est quod rustici et rurales inlitterati minus circa fidem quam cives vel studiosi temptantur? Quare omnes fere philosophi moderni in fidei fundamentis vacillant? Cur religiosorum olim laudabilis vita recessit, ex quo secularibus doctrinis se tradiderunt? Ut quid ex frequentatis predicationibus innumeris ad populos universos, precipue urbanos, nullus sequitur animarum fructus, qui in peccatorum conversione consistit? Opinor plane rei publice et singularibus hominibus plurimorum malorum evenire incursus propter veritatem desertam divinam et celebratas philosophorum nugas.

Nam cum hostis antiquus per vanitates illorum occupaverit mentes humanas, velut possessor et fortis armatus in atrio suo tutus consistens, veritatis arbitris procul ludit deluditque propriam artem nimis licenter exercens. Hec enim miseriarum nostrarum est una non parva, ut qui semel sponte demoni credit, credere frequenter per deceptiones cogatur. Hinc spirituales superbi, quos aliquando primo temptando prefatus hostis ceperit per soporem, se putant prophetas et sepius predicunt quedam multis obscura aut cunctis futura, illo flante incredulo sibi. Ideo sancta Romana ordinavit Ecclesia, ut quisquis cum eo locutus fuerit, hereticis debitis penis multetur, Extra de Hereticis, capitulo Accusatus, cum glosis Iohannis. Hic tamen, homine natura nobilior, plura vera novit quocumque naturali philosopho, et presertim de hiis que ad aliam pertinent vitam, quam variis viis cognovit. Si igitur non est credendum demoni scienti, quanto magis nec philosopho ignoranti et solummodo opinanti!

Propter hoc ad quedam obiecta respondens dico poesiam non cepisse a sacris litteris vel Deo, ni ly ‘cepisse’ aut concernat temporis ordinem aut permissionem divinam vel prioritatem cause, sine cuius influentia nulle secunde agere possunt. Neque enim sane dicitur sacra scriptura poesia, licet alicubi fingat sicut poete. Aliqua enim fingit Lucanus, exempla ponit Philosophus, non ut ita sint sed ut audientes addiscant; et tamen nullus istorum adscribitur inter poetas. Non enim a mininia sed a maiori vel maxima parte aut certe a nobiliori denominationem fieri Philosophus scripsit. Fateor utique fictum esse in litteris sanctis de ranis et ranno, de nuptiis et non vestito veste nuptiali proiecto, de debitore decem milium talentorum, et paucis huiusmodi. Cetera vero sic se habuerunt in esse reali sicut littere sonant, in quo quidem mira sapientia auctoris pagine sacre monstratur, ut et veritas sub cortice sit et sine simulatione sit cortex. Qui enim mirabiliter fructus creavit latentes et salubres cibos, sub veris nucleis preservantibus, quos non omnes enucleare valent, ille eloquia sua sub verissimis tegumentis velavit, que nullus non doctus a Deo extrahere potest. Licet enim cortex mali Punici non sit grana qua vestit, id tamen est quod realiter ab extra pretendit. Poesia vero in pluribus partibus eius est nichil exterius, nisi ventus ab ore animalis picturate percussus, et intus aperta desinit in vanissimum et sepius putridum flatum. Tales sunt, xxi° libro De Civitate Dei Augustino testante, Sodomis post iustissimam cladem in signum nephandi sceleris inibi perpetrati fructus relicti, quos ipse et vidi et tetigi et experimento didici, quia scilicet sua pulcritudine magnitudineque alliciunt visum et gustum temptant, ubi autem fuerint levi contactu concisi, fallunt utrumque. O miseranda lues et pena plena documentis! Sodomie signa relicta sunt fructus inanes, quia vane philosophie fructus horrendus est, primo ad Romanos Paulo tradente, sine singultibus non nominandum, Sodomitarum nefas pregrave!

Sed dato, quod hec poetarum figmenta induant apud Varronem multiplex opus nature aut nonnulla hominum facta in deos relata, numquid est per ignaros lectores pueris tradenda? Nullus denique, si sic sit, quod ipse concedo, est huius doctrine capax, qui philosophie naturalis peritia caret. Primo ergo philosophandum est et omnes nature proprietates cum intellectu sunt discurrende et demum poetizandum. Et sic iuniores non transibunt ab ubere matris ad studium poesie, neque poetas docebunt docere nescientes, ignari. Quod principaliter in hoc sermone est concludendum. Responsum est supra, ni fallor, ad id quod obici potest, videlicet quia pueri elementorum capaces, tropos, propria vocabula, et sententias elegantes addiscunt. Nam plus est corpus quam esca vel vestis, et anima pluris utrisque. Quare prius de anima est curandum, ne in ipso limine vite a falsitatibus anime prostituantur cum quadam Proserpina, quo paucissima grana aspectu pulcherrima gustaverit patrie infernalis, Cerbero vel Plutoni.

Pueri enim, quibus magis placent pulcra quam bona, ut ait Crisostomus, sunt primo veritatibus et virtutibus imbuendi; nam “que nova testa capit, inveterata sapit.” Ait quippe Bricto De Curialibus Nugis Philosophorum: “Quod deterius est, eo comedie sue quidam insistunt, ut in se, cum opus fuerit, redire non possunt. Vidi pueros tamdiu balbutientium vitia imitari, ut postmodum nec cum vellent recte loqui potuerint. ‘Usus enim,’ ut ait quidam, ‘egre didiscitur, et consuetudo alteri nature consistit,’ quam licet

Expellas furca, tamen usque recurret.

Unde et Ethicus provide quidem et utiliter: ‘Optimam,’ inquit, ‘vivendi consuetudinem ab ineunte etate elige; eam tibi iocundam usus efficiet.’” Dicit enim Crisostomus in prologo Super Matheum:

Ratio est quia iuxta Salomonis sententiam Proverbiorum xxiiº: Stultitia est colligata in corde pueri, et virga discipline fugabit eam. Fili mi, inclina aurem, et cetera. Hinc est quod, ut verbis Salustii in Cathelinario utar: “Adolescentum animi molles et etate fluxi haud difficile capiuntur.” Et iterum in eodem: “Si quis etiam a culpa vacuus in amicitiam pravorum inciderit, quotidiano usu atque inlecebro facile par similisque tetris efficitur.” Tractabat enim de illo cuius natura, cum aquisitis moribus pugnans, monstrum quoddam reddebat et ceteros adolescentulos suis infectis inficiebat exemplis. De quo Tullius ait orando: “Habuit ille permulta non expressa signa sed adumbrata virtutum. Utebatur hominibus improbis et quidem optimis viris se deditum esse simulabat. Nunquam tale monstrum in terris ullum fuisse puto, tam contrariis diversisque et inter se pugnantibus nature studiis cupiditatibusque conflatum. Quis enim clarioribus viris quandoque iocundior? quis turpioribus coniunctior? quis civis aliquando melior? quis hostis civitati deterior? quis in voluptatibus inquinatior? quis in laboribus patientior? quis in rapacitate amarior? quis in largitione effusior? Illud quoque in eo erat mirabile, naturam suam versare et regere ad tempus atque huc et illuc torquere et flectere; cum tristibus severe, cum remissis iocunde, cum senibus graviter, cum iuvenibus comiter, cum facinorosis audacter, cum luxuriosis luxuriose vivere.” Ut michi videtur, hic erat quedam poesia vivens similis scripte, altior poetis actu fingentibus in theatro quecumque eorum littere narrarent. Verum interesse hoc opinor, quia infectio ab illo a sensibus corporeis ortum sumebat sed poesie scripte primitus intellectum, demum corporea pulsat. Sed quod in hac re deterius est, de illo obloquebantur multi et retrahebantur persuasionibus, qui cupiebant eius fieri sodales. Ista autem commendatur a cunctis, extimatur emenda pretio, verberibus pueri compelluntur ad ipsam, et dum laureatur ut nutrix custosque vite felicis, sic trahitur ad intellectuales amplexus, quod nulla divina scriptura est tantorum commendata memoriis et notulis commentata quantorum virorum hec est expositionum radiis illustrata.

Quid ergo miramur fere omnes nostros moribus pravis occisos, proditionum, sectarum, ambitionum, rixarum, odiorum, cedis, rapine, avaritie, usurarum, falsitatum, deceptionum, crapule et ebrietatis, luxurie, incestus, sacrilegii, adulterii, Sodomie ubique regnantibus malis, si non unus in civitate sed in singulis domibus intellectualis Cathelina versatur, indivisus comes eorum qui sine vero intellectu talia student? Expergiscimini, patres, si vestros natos amatis, et, dum adhuc molles anni fluunt, etas tenera durat, ad omnem suscipiendam formam est cera mollis parata. Non Narcissi, non Tisbis, non Mirre, non Phedre, non Ganimedis, non Alexi, sed Crucifixi et verorum sanctorum imprimite formam. Nam apud Horatium in Epistolis:

Quo semel est imbuta recens, servabit odorem
Testa diu.

Etenim sicut docet Philosophus in libro Topicorum: “Prudentia requiritur a senibus et a iuvenibus temperantia, eo quod iuvenes magis quam senes concupiscentiis molestantur.” Ideo non nacta igni sed aqua inrigenda, ne plus excandescat mox natus, pronus ad mala, quam ipsa natura cogat corrupta. Scribit enim Augustinus xxiiº libro De Civitate Dei, capitulo xxiiii°: “Ipse namque Deus anime humane mentem dedit, ubi ratio et intelligentia in infante sopita est quodam modo, quasi nulla sit, excitandam scilicet atque exercendam etatis accessu, qua sit scientie capax atque doctrine et habilis perceptione veritatis et amoris boni; qua capacitate hauriat sapientiam virtutibusque sit predita, quibus fortiter, prudenter, temperanter, et iuste, adversus errores et contra ingenerata vitia dimicet, eamque nullius rei desiderio nisi boni illius summi atque incommutabilis vincat. Quod etsi non faciat, ipsa talium bonorum capacitas in natura rationali divinitus instituta, quantum sit boni, quam mirabile opus Omnipotentis, quis competenter effatur aut cogitat? Preter enim artes bene vivendi et ad immortalitatem perveniendi felicitatem, que virtutes vocantur, et sola Dei gratia, que in Christo est, filiis promissionis regnique donantur, nonne humano ingenio tot tanteque artes sunt invente et exercitate, partim necessarie partim voluntarie, ut tam excellens vis mentis atque rationis in hiis etiam rebus, quas superfluas, ymo periculosas, perniciosasque appetit, quantum bonum habeat in natura, unde ista potuit vel invenire vel discere vel exercere, testetur? Vestimentorum et edificiorum ad opera quam mirabilia, quam stupenda, industria humana pervenerit; quo in agricultura, quo in navigatione profecerit; que in fabricatione quorumcumque vasorum vel etiam statuarum et picturarum varietate excogitaverit et impleverit; que in theatris mirabilia spectantibus, audientibus incredibilia facienda exhibenda molita sit; in capiendis, occidendis, domandis inrationabilibus animantibus, et quanta repererit; adversus ipsos homines tot genera venenorum, tot armorum, tot machinamentorum, et pro salute mortali tuenda atque reparanda quot medicamenta et adiumenta comprehenderit; pro voluptate faucium quot condimenta et gule incitamenta reperit; ad indicandas et suadendas rationes, cogitationes, quam multitudinem varietatemque signorum, ubi precipuum locum verba et littere tenent; ad delectandos animos, quos elocutionis ornatus, quam diversorum carminum copiam, ad mulcendas aures quot organa musica, quos cantilene modos excogitaverit; quantam peritiam dimensionum atque numerorum, meatusque et ordines siderum, quanta sagacitas comprehenderit; quam multa rerum mundanarum cogitata cognitione se impleverit, quis possit eloqui, maxime si velimus non acervatim cuncta congerere sed in singulis immorari? In postremo erroribus et falsitatibus defendendis quam magna claruerint ingenia philosophorum atque hereticorum, quis existimare sufficiat?”

Hic per Augustinum est dictum pueros primo virtutibus exercendos, atque philosophiam esse superfluam, philosophosque summo conatu errores tueri; propter quod illa etas immatura pariter et inermis philosophis non est nisi ad dampnationem tradenda. In libro quoque undecimo, capitulo secundo, conclusionem istam defendens ait: “Sed quia ipsa mens,” inquit, “cui ratio et intelligentia naturaliter inest, vitiis quibusdam tenebrosis et veteribus invalida est, non solum ad inherendum fruendo verum etiam ad perferendum incommutabile lumen, donec de die in diem renovata atque sanata fiat tante felicitatis capax, fide primo fuerat imbuenda atque purganda.” Supra enim memini me dixisse, etiam id attestante illo primo Morali Thebano, veritatem divinam capi non posse nisi a solis purgatis mentibus per virtutes non fictas sed veras, quas infideles, sensu composito reservato, non possunt habere. Si enim constat eos de diis procaci licentia mentitos fuisse, unde inclinamur credulas aures prestare, ubi mutuo viri mendaces se ipsos commendant? Apud Agelium enim Democritus, qui inter ceteros gentis illius non mediocriter virtuosus putatur, sibi ipsi eruit oculos, ut cogitationes vegetatiores haberet. Quod ob id fecisse Liberius scribit, ne videret malis civibus bene esse. Cuius tamen rei Tertulianus rationem assignat, quo non posset sine concupiscentia feminas intueri. Verum merito luminibus caruit qui hominum visibus magiam quasi primus ostendit, prout fidelis Ysidorus sensit.

Sede primo, genitor, sub parabola Christi, qui liberos tuos putas mittendos ad bellum, et prudenter computa an occurrentibus illis hostibus cum viginti milibus armatorum, quia non solum pugnant philosophi, a decem alieni preceptis, sed et in ipsis demones infernales inimici, psalterii decacordi lepore, sophismate et mulcebri pruritu, tui nati valeant cum decem milibus obviare, id est, si sunt plene in lege divina fundati. Si hoc compereris, adversus alophilos intimide dirige illos, spolia ex prostratis hostibus relaturos; sin autem, cum illis pacem habeto. Ora ut revertantur ad sua et caros tuos armis circumcinge divine potentie, ne te contingat, ut moris est, cum Hely, sacerdote vetusto, deflere etiam statim moriturus, filios tuos in bello necatos, si tamen videre posse lumen lucerne est tibi concessum.