Capitulum 45 (E. Hunt ed., pp.391-406)
Via philosophorum tenebris plena non solum superflua est pro veritatibus virtutibusque assequendis sed mortalis, periculosa ad omnem errorem, atque quodlibet vitium aperit multiplices calles. Sat esse posset, et fortasse vitiosum dicetur, non semel tantum hoc idem fore probatum, sed quia tota causa nostre disputationis circa istud consistit, non reor superfluum, dummodo non eadem via sed aliis rationibus aliisque auctoritatibus falsitas expugnetur. Quippe Herculis monstrum, quod plerique opinantur fuisse quendam verbosum sophistam, non solum mucrone et hasta, telis et astilibus est impetendum sed vallatum undique igne cremandum. Non reor multum bellandum contra scenicam et obscenam artem poeticam, que tamen in nostra Florentia et alibi in Italia passim sine legum timore palamque docetur, et tanto turpius quanto ethicorum, phisicorum, satirorumque gignasia facta sunt theatra comicorum.
Equidem que in scenis atque theatris a mimis et histrionibus atque paraxitis et huiusmodi hominibus enormia canebantur, olim omnino abstulere atque reprobavere Romani veteres, Cicerone teste, et ipsam scenam et artem ludricam dampnavere, agentesque nota multavere censoria et eos amovere ex urbibus. Sic etiam et pretorum edicto cautum est: qui artis ludicre pronuntiandive causa in scenam prodirent, ipso facto haberentur infames. Porro post Silvestrum pontificem et Cesarem Constantinum priorem,” si credimus de Certaldo venerando Iohanni, “pullulante undique et in diem crescente fide Catholica, talium comicorum seu scenicorum carmina absolverunt a seculo sacre leges.” Non prosequor dicta, quia in sententia dissentimus.
Aliorum vero, quos idem venerandus et modernus poeta dicit fictores illustres, ab illis monarchis et a semideo Platone non esse dampnatos, cum tamen in illo libro De Republica nominatim Plato pellat Homerum; id pandente discipulo tuo, venerabili Aretino, qui illud opusculum de Greca lingua reduxit in nostram. Non condempno cuncta ut falsa, velut quidam reboans acriter in omnes poetas, asserens se nullum unquam etiam ad momentum legisse, quasi non fuerit omni lege iuste sanctitum, neminem inauditum esse dampnandum. Non enim sentio illos errasse, ubi phisicis rationibus subtiliter protulere Demogorgonis, numinis primi, quem voluerunt veteres esse Tellurem, novem filios, qui sunt Litigium, Pan, Cloto, Lachesis, Antropos, Pollux, Phaneta, Terra, atque Herebus. Terre quoque ascripserunt ex ignotis genitoribus peperisse Noctem, Tartarum, Famam, Gagetam, et Antheum. Sic Herbero, quem centrum terre volunt esse priores, ubi puniuntur anime sontes, natos dederunt Amorem, Gratiam, Laborem, Invidentiam, Metum, Dolum, Fraudem, Pertinaciam, Egestatem, Miseriam, Famem, Querelam, Morbum, Senectutem, Pallorem, Tenebram, Sompnium, Mortem, Charonem, Ditem, et Ether.
Hii vero, qui primam rerum causam ignem putarunt, quem sonat Etheris nomen, eius effectus sub multiplici nomine prolis signarunt, scilicet Iovis, Minerve, Apis, Solis, Dyane, Mercurii, Tripopatris, Ebulci, Dyonisii, Herculis, Proserpine, Liberis Patris, Epapho, Scitisque. Non puto vacare ab archanis nature et hystorica veritate Danaum quinquaginta filias habuisse, natis quinquaginta nuptas Egisti, viricidasque urnas post mortem absque fundis debentes ob culpam implere. Celi homines tamen naturaliter et sub figuris filios fuisse non nego Opem, Tetidem, Cererem, Vulcanum, quendam Mercurium, binamque Venerem (pudicam inpudicamque), Toxionem, Tytanem, Iovem, Occeanumque. Fator nature misteria contineri in Sole, Yperyonis filio, et sobolis inde generatis: Horis, Conis, Phetusa, Salempetii, Duce, Mileto, Oeta, Cyrce, Angitia, Cauno, Biblide, Pasiphe, Luna, Rore, Apolline, Dyana, Asterie, Chimera, Aurora, Hespero, Egle, Heretusa, Hespetusa, Athalante, Hya; Hyadibus, scilicet Endora, Ambrosia, Philide, Croni, Phito, Polixo, et Tyene; Pliadibus, id est Electra, Maya, Sterope, Celeno, Tayeta, Alcione, Melope, Calisone, Epymetheo, Pirra, Prometheo, Pandore absque humano semine facto; Astrea, Subsolano, Vulturno, Euro, Noto, Austro, Septentrione, Circio, Borrea, Zeto, Calay, Arparice, Zephiro, Africo, Choro, Aloo; Gigantium impia turba, Lapitha, Eurimone, Moxo, Lyno, Philestene, Garamanede, Branco, Philemone, Orpheo, Aristeo, Nomio, Auctoo, Argeo, Esculapio, Psiche, Arabe, Hymeneo, Phasithea, Egyale, Euprosine, Carthagine, Yonio; Ganimede utinam nunquam nato nec in posterum nascituro.
Equoris quoque, fluviorum, et fontium propria quedam, incolas pariter et effectus, tangere puto: Eurimonem, Persam, Etram, Pleyonam, Climenem, Tritonem, Dori vel Doridem, Protheosenem, Melanthonem, Ydotheam, Coruficem, Nereum, Cimodocem, Tetydem, utramque Galatheam, Arethusam, Acheloum, Aglaosim, Thelciepim, Pismoim, Illigim, Ynacum, Yonem, Peneum, Cyrenem, Danem in laurum versam, Nilum, aliam Minervam, Herculem quendam, alterum Dyonisium, non primum Mercurium, Noracem modo Sardiniam, Vulcanum non valentem sine Thetide ignitum cudere ferrum, Phetontem; Phetusam, Lampetusam, Iapetiam (arbores in margine Padi, Phetontis mortem deflentes); Alpheum, Orsilocum, Crinisium, Tiberim, Cithonium, Asopum Boetie, ab igne oppressam Eginam, Cephisum, Narcissum cum sua resonante Echon, Meandrum, Philliram, Sperchium, Solem alium a superis, mellis repertorem post quendam.
Terre male etiam amatos et bene cui obediunt omnia, cultus et fruges, non ambigo, poetice tangunt cum accidentibus eius: veteranus Saturnus, Cronis, Vasta, Cereres quedam, Glauca, avarus Pluto vel Dives terebrans viscera soli, Veneratio, Chiron, Ochiroe, Picus, Phaunus, Serita, Satyri Panesque, Acys, Eurimedon, Pervia; Iuno soror et coniunx, Hebes, Mars ubique regnans absque regno, Cupido, Voluptas, Enomaus, Ypodamia velocissima cursu, Thereus, Ythis, Aschalaphus, Parthaon, Agrius, Testius, Thoseus, Plixippus, Altea, Oneus, Deianira, Gorges, venator Meleager, Parthonopeus, Tydeus, Dyomedes, Menalippus, Zesius, Flegias, Coronis, Ysion, Euritius, Astilus, Nubes, Nexus, Ophynides, Perithous, Polipites, Bricton, Evannes, Hermiona, Hypervium, Etholus, Remus et Romolus orbi arma parantes; cum cetera turba ex duobus infimis elementis nascente, cum terra nisi irrigata non gignat, quorum nomina michi est tedium recitare.
Huic tamen avaritie vel honoris causa deserviunt vigilantissime insudantes rarove propter Deum, eumque supremum premium acquirendum, Chlio, Euterpe, Melpomene, Thalia, Poliminia, Eratho, Tersicore, Urania, Caliope; Venus (Vulcani Martisque amor), Proserpina quedam profunda, Castor Poluxque non prior Telluris partus edentes, pulcritudo Helene, Clitemestra, que etiam sacerdotis cor perforavit, Palisci, Men non sine defectu, Mirmidones cibo parci infatigabiles pugnis, Zantus, Lucifer ab itinerantibus expectatus, Deucalion rapax, Lichion mater maximi furis, Ceys desperationis nota, Orion incertus adulterorum filius, Ligurgus forte avaritia ductus maritavit laticem Bacco; Minos tyrannus crudelis, Glaucus imperii invasor superbus. Hiis et aliis nominibus fictis interdumve ex veris historiis sumptis, archana natura aut hominum gesta obliqua vel recta canunt poete; neque ex hiis puto eos ex urbe pellendos et orbe. Sed, quia cum infidelibus Christianis conversatio negatur, precipitur ab hereticis abstinere. Maledictioni divine subiacent nomen Domini polluentes.
Si delectat poetas legere et moralium auctores dictorum propter dulcedinem metri et eloquii venustatem, necnon scientie partibiliter tamen veritatem, legantur primo Torquatus, buccolicum Petrache, Dantisve, Prudentii, Sedulii, Aratoris, Iuvencii. Quare hiis omnibus Auroram Biblie non premitto, ubi simul fides, lepor, hystoria veritas habentur et metrum Christianissimum. Alanum dulciter metro canentem Ovidio non postpono. Habemus Christiani theologum Augustinum, Ieronimum historicum, philosophum Ambrosium, Gregorium moralem, doctrinalem Chrisostomum, Nazanzenum Nixenumque cum Basilio persuadentes, Hyllarium et Damascenum profundos, ad omnem materiam Thomam subtiliter disputantem, et ad ultimum, morales libros venerabilis Petrarche, honorandi Certaldini, tuique quam plures in omni uberes facultate, sermone comptos, refertos moribus, virtutibus ebrios, fundatos fide, in Deum animas rapientes, et ultra hoc Tulliana eloquentia redolentes. Cur nitimur in vetitum semper cupimusque negata? Eya mecum agite presentem causam Dei vestramque presertim, quibus scribendi Deus non parvam contulit gratiam, et patres vestros, non hostes, persuadete legibusque sancite, in scolis promovete legendos. Quid sinitis abire tempus in vanum tineis et pulveribus rodendos editis laudibus codices merito dignos? Illo etenim divino edicto, sicut fecisti fiat tibi, vos iustissime tanget. An ignoratis cunctos illos, in quos nunc ago certamen, ore sacrilego contingere Deum contra illud divum preceptum: Non pollues nomen Dei tui? Nostri vero, pro viribus maiestatem Dei ex intimis venerantes, cum tremore initio Sapientie fibrias Deitatis describunt, quas ipsi nequeunt cogitare.
Ergo non ob aliud infantulis nostris lectio varia ab ignaris balbutientibus grandi strepitu traditur ethnicorum, nisi ut ipsorum capacitates molliores falsitatibus assuescant, persuadente falsitatum dictatore priori. Quam egre fero tergiverantium voces, dicentium multa preire intellectui sacre doctrine foreque periculosum nimis ibidem errare, quasi non sit poesie tota philosophia sicut materia supposita, que obscurior aciei opponitur intellectus Latino, constructione, sententiis, et disputatione, quam facilis in omnibus textus eloquiorum Dei. O eufuga miserorum dampnanda: ne forte nos legendo contingat errare, certos et multos doceamus errores! Habet, habet pagina sacra pro parvulis corticem mali Punici et latentia grana mirabiliter specioseque locata pro magis provectis, quorum neutrum secularis scientia novit.
Reor namque supremo consilio factum, ut unus ex nostris, cui spiritualis intuitus perspicacior esset, per ipsorum gentilium equor scopulis plenum periclitaturam duceret ratem, cuius flebili casu posteri timerent fragili cimba fluctus illos mortales secare. Felicem namque dixere priores, quem faciunt aliena pericula cautum. Is ille est cui dedit unius noctis spatio Dominus Deus sapientiam tantam, ut nullus foret comperandus eidem, quemque omnis fama aut anthonomatice nuncupat ‘sapientem’ aut ‘sapientissimum’ Salomonem. Is divinis ancoris carbasisque Sancti Spiritus fretus, in tantum delusus est a multiplici facilique abiectu nephando errore, ut videatur revelatum illud intellectu difficile Aristotelicum monstrum, que dicitur, quantocumque Eolo flante, grandem navem pravissimo merso pisce teneri aut madida nube (quam naute vocant ‘Scionem’, vel proprius iuxta Plinium ‘vertiginem venti’) carinam maximam quamlibet in celum sustolli et ex alto dimitti, sine spe (limphis mergendam) salutis. Hec ultima clades (Plinius sic vult) non nisi acutissimi perviique aceti obiectu putatur tollenda, quam ipse, Deo teste, vidi ductu parvi cultelli, ab actu dicente Evangelii Iohannis exordium, in frustra multa concidi. Nemo in philosophorum demergendus navigans salo tutus erit, nisi divina doctrina eorum dissipet colligationes iniquas.
Is ergo, ni fallor, sapientissimus Salomon, reversus ab inferis mortalium scelerum, maris pericula narrat, ut, quisquis fuerit semitas eius ingressus, ubi viderit corruisse gigantes, intrare pigmeus non presumat. In ipso namque libro, quem ‘Ecclesiastes’ ab effectu placuit nuncupare; ibi enim disputat aut contionatur, et ‘Ecclesiastes’ in nostra lingua ‘contionator universorum’ dicitur. Fatetur idem Salomon proposuisse in animo querere et investigare sapienter de omnibus que fiunt sub sole. Proposuit, inquam, non ad curiositatem, non ad famam habendam, non ut lucraretur es alienum, non ut deciperet aut preiret alios. Sed “sapienter,” inquit, “ut possim errantibus obviare et simplicibus ne decipiantur prodesse.” Unde post paululum subdit: Cogitavi a vino abstrahere carnem meam, ut animum meum transferrem ad sapientiam devitaremque stultitiam, donec viderem quid esset utile filiis hominum, quo facto opus est sub sole numerum dierum vite sue. Ita dicunt iuvenculi nostri, philosophorum calles intrantes, causantes se velle capere captos, capiendi cum Idida, utinam revocandi cum Paulo! Dicit insuper, non semel tantum: Dedique cor meum, ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque atque stultitiam. In ‘prudentia’ audio philosophiam moralem, in ‘doctrina’ philosophiam naturalem, in ‘erroribus gentilium’ ritus et sectas sed in ‘stultitia’ vanitatum observationes, que in phinosomia, nigromantia, et huiusmodi consistunt. Sed demum dicit: Cuncta temptavi in sapientia, id est, bona intentione motus. Dixi: sapiens efficiar, et ipsa longe recessit a me, multo magis quam esset, quia sincera fides, in qua vera sapientia manet, cum studio litterarum gentilium perit. Unde sub mulieris typo, ut sui moris est, de omni mundana scientia, de qua in libro illo tantum est sermo, loquens, mox subdit et ait: Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem et quererem sapientiam et rationem, et ut cognoscerem imperitiam stulti et errorem imprudentium. Et inveni amariorem morte, que nemini parcit, mulierem. Illa enim temporalem vitam, hec adimit eternalem. Que, scilicet, typica mulier, laqueus venatorum est, et sagena cor eius, vincula sunt manus illius. Secundum patrem istius, cuius ydioma cognovit, venatores sunt demones qui laqueos secularis peritie hominum pedibus parant, in cuius antris obscuris latet sagena, que congregat omnes et tot tantaque promittit sicque lepide, ut raro egrediatur ad eam semel ingressus. Et ideo: Qui placet Deo, effugiet eam; qui autem peccator est, capietur ab illa.
Puto hic sapientem tetigisse omnes motus honestos quibus ad litteras est accessus, et tamen vinculatus fuit et pravis et uncosis manibus harum. Studere quippe ad sciendum et intellectivam perficiendam, que est pars nobilissima hominis, est laudabile satis: studere vero ad contemplandum, quod volumus gaudio ascribere mentis, eque commendamus; studere ad bene operandum, cuius principium in voluntate locatur, bonum egregium est; hoc enim pertinet ad sapientiam, quia “sapientis est ordinare,” sicut primum ad scire et secundum ad considerare refertur. Iterum sepe aliquem sine nota reprehensionis contingit ideo studio operam dare, ut per rationem sciat ostendere que simplici oratione traduntur. Est homo rationale animal, subditum rationi. Quinta via est ad deridendam imperitiam stulti, sed sexta ad refellendos errores et erroribus captas animas redimendas.
Legit igitur hic sapiens nuperrime a Deo dilectus et doctus quotquot ante se scripsere gentiles, et errores illorum ecclesia congregata in primis capitulis decem libri prefati brevissime pandit, armat interdum, et interdum deponit. Sed in finalibus duobus capitulis solos codices denuntiat sacros legendos. Verum ut aliqualiter appareat hic quod dictum est, paucos ex multis referamus errores.
In capitulo primo non solum animarum sed omnium rerum circuitus perpetuos validis rationibus probat, ubi pro themate dicit: Nichil novum sub sole.
In secundo quoque capitulo, Epicuri nondum nati satis prolixo sermone voluptates, quas non erubescit fateri se fuisse secutum, describit, inter cetera dicens: Omnia, que desideraverunt oculi mei, non negavi eis, neque prohibui cor meum, quin omni voluptate frueretur et oblectaret se in hiis que paraveram.
Detraxisse nonnullos sapientie operam dare, quod demum Epicurus non fecit, in eodem capitulo insinuat dicens: Et dixi in corde meo: “Si unus et stulti et meus erit occasus, quid mihi prodest quod maiorem sapientie dedi operam?” Locutusque cum mente mea animadverti quod hoc quoque esset vanitas. Non enim erit memoria sapientis simul et stulti in perpetuum.
Ante illum fuere fatales, de quibus memini me supra dixisse, inferentes quia omnia tempus habent et suis spatiis transeunt universa; hominem nichil ultra habere a datis sub tempore, universa cum Saturno vorante.
Aristotelem namque preierunt phisici plures, quorum ipse, ut latro cupidus fame, furatus est dicta, et sui scolaris potentia quotquot illorum codices rapere potuit iussit cremari, ut videretur posteris auctor phisice primus. Hinc est ut paucissimi antiquorum disputantium libri reperiantur neque dicta, nisi que ille tumidus voluit impugnare. Ibi propterea sapiens scribit scilicet illos dixisse: Cuncta sunt bona tempore suo et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo quid operatus sit Deus a principio usque in finem, quia non subiacet inquisitioni naturali talis notitia.
Non fuit Plato primus fictor Deum non cuncta creasse sed precise que durant omne per evum, quoniam in libris multis seculis scriptis ante Platonem Salomon legit: Didici quod omnia opera que fecit Deus perseverent per in eternum; non possumus eis quicquam addere nec auferre que fecit Deus, ut timeatur.
Longe ante Pictagoram de immortalitate anime mortalitateque fuit ab illis phisicis disputatum et ab infidelibus solum capacitatem brutalem sectantibus determinative vulgatum: Unus interitus est hominis et iumentorum, et equa utriusque conditio. Sicut moritur homo, sic et illa moriuntur. Similiter spirant omnia, et nichil habet homo iumento amplius, et cetera, sicut scribitur in capitulo tertio. Divinam providentiam negarunt quidam philosophi prisci ab elementalibus rebus, quod idem Salomon tangens atque refellens promit ibidem: Vidi sub sole in loco iudicii impietatem et in loco iustitie iniquitatem, et dixi in corde meo: “Iustum et impium iudicabit Dominus, et tempus omnis rei tunc erit.”
Non Socrates, non Stoyci primo senserunt sapientes cum Catone ob malorum temporalium fugam sese cum laude posse necare. Vidit enim Salomon id sophisticis rationibus persuadere volentes, et ait in capitulo quarto: Laudavi magis mortuos quam viventes, et feliciorem utroque iudicavi, qui necdum natus est nec vidit mala que fiunt sub sole.
Fuere plurimi qui censerent otium non litterarum sed cuiuscumque operationis sectandum propter malitiam proximorum; quorum auctores non legi sed sectatores plurimos vidi. De quibus ait: Rursus contemplatus sum omnes labores hominem, et industrias animadverti patere invidie proximi, et cetera. Alii omnem solitudinem, quam premissi predicasse videntur, universaliter dampnant dicentes, Ve soli, quoniam, si ceciderit, non habet sublevantem se, cum reliquis que secuntur.
Iam precesserant Athalas et Prometheus, astrologi, non paucis annorum decenis, qui fortassis ex siderum motibus inevitabiles, prout quibusdam male visum est, pronuntiabant eventus, dicentes singuli: Vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole, cum adolescente secundo qui consurget pro eo, et reliqua. Fortassis in capitulo quinto narrat se legisse quosdam credentes homines angelico ministerio gubernari, et preces nostras per angelos Altissimo presentari, quos demum secutus est Plato cum suis; distinguentes verumtamen inter bonos et malos fuerunt. Sacerdotum etiam gentilium, in eodem capitulo, de votis persolvendis et reliquo alio cultu suorum deorum monitus narrat dicens: Ne temere quid loquaris neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem, usque ad finem capituli. Hac enim indubitabili veritate supposita, quod contra errores disputet ethnicorum, quodque prudenter et ordinate loquatur, similiter loqui est necesse.
Ex prescientia quoque divina minus bene percepta, quanti fuere suntque in vita presenti tenentes de necessitate omnia evenire! Quorum sub brevissimo textu tres rationes ponit in fine capituli sexti dicens: Qui futurus est, iam vocatum est nomen eius; et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in iudicio contendere. Verba sunt plurima multamque in disputando habentia vanitatem.
Hic potest videri Achademicos a prioribus haurisse ‘nichil penitus sciri’, ubi dicit in capitulo septimo: Quid prodest homini maiora se querere, cum ignoret quid contingat sibi in vita sua. Hoc enim fuit unum argumentorum Achademicorum. Et iterum in octavo capitulo: Et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem, eorum que fiunt sub sole.
Illos etiam qui celebrande fame cetera postponebant in septimo capitulo tetigit dicens: Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa. Et quia ob hanc assequendam nonnulli forte ante Curtium Deciosque se occiderunt et filios cum Bruto, Habraam actus pariter et Sampsonis, non intentionem secuti, mox subdit: Melior est dies mortis die nativitatis, sicut Traci fatentur. Antiquiores notis latraverant Stoyci nullis adversis sapientes moveri, quorum meminit ad partem utramque et ait: Calumpnia conturbat sapientem et perdet robur cordis illius; melior est finis orationis quam principium; melior est patiens arrogante.
Qui vero sapientie, integralem felicitatem venantes, iunxere divitias, a throno tanti sapientis non sunt peregrini scribentis: Utilior est sapientia cum divitiis, et magis prodest videntibus solem.
Filargos ibi reperies infinite turbe, amatum hamansque vexillum portantes; qui dicentes, Qui addit scientiam, addit et laborem atque dolorem, solis divitiis, etiam si possessores earum vertantur in beluas, culmen felicitatis concedunt, et aiunt: In risum faciunt panem et vinum, ut epulentur bibentes; et pecunie obediunt omnia.
Liberum arbitrium cum divina predestinatione stare posse plurimi non viderunt, dicentes: Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.
Quidam vero omnibus causis casum et fortunam preponunt. Dicunt enim: Verti me ad aliud vidique sub sole neque velocium esse cursum neque fortium bellum neque sapientium panem neque doctorum divitias nec artificum gratiam sed tempus casumque in omnibus. Non solum quidam prophani moderni sed prisci quam multi, os in celum ponentes, ausi sunt divinam iustitiam labefactatam monstrare, cum dicunt: Vidi impios sepultos, qui, cum adhuc viverent, in loco sancto erant et laudabantur in civitate quasi iustorum operum.
Contra hos vero, quos legit prolasse inter bonos et malos, apud Deum nullam fore distantiam in octavo capitulo scripsit: Sunt iusti atque sapientes, et opera eorum in manu Dei; et tamen nescit homo utrum odio vel amore dignus sit. Sed omnia in futurum servantur incerta, eo quod universa eque eveniunt iusto et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et sacrificia contempnenti, et cetera.
Nimis etiam quidam, avidi vite presentis, nil pretermittendum pro ipsius tutela garriunt reboantes: Nemo est qui semper vivat et qui huius rei habeat fiduciam. Melior est canis vivus leone mortuo.
Deum nescire que sub globo lunari geruntur mentiebantur quidam, de quibus subdit in capitulo decimo: Est et malum, quod vidi sub sole quasi per errorem egrediens a facie principis, positum stultum in dignitate sublimi, et divites sedere deorsum. Vidi servos in equis et principes ambulantes quasi servos super terram.
Has paucas conclusiones ex mille placet tetigisse, ut notum sit unde ceciderit sapiens, gigas immensus, et paveat Birria onus illud temptare, sub quo maximi Athalantis robusti defecere lacerti. Puto enim neminem visurum concubinas reginasque numero multas, cognitas Salomoni, qui non, sicut prefertur, legerit codicem dictum, in quo quidem, saniori sententia salva, non solum sui erroris causam pandit sed, penitens de omissis et male commissis, toti orbi confitetur scelera sua, errores velat et eliminat, ne lectores minores inficiant, atque laborat ut, sui exemplis munitus, nemo de cetero cadat. Ideoque quid fiendum sit quidve timendum, in novissimo libri concludit, dicens: Hiis amplius, fili mi, ne requiras. Faciendi plures libros nullus est finis; frequensque meditatio, carnis est afflictio. Finem loquendi omnes pariter audiamus. Deum time, et mandata eius observa; hoc est enim omnis homo. Cuncta que fiunt adducet Deus in iudicium pro omni errato, sive bonum sive malum sit. Per Spiritum Sanctum sat insinuatum est curiosos arcendos a gentilium lectione librorum, posseque eorum opiniones minus periculose videre farmate litas in libro prefato, et hiis plus non requirendum a quocumque Christiano, qui sub nota filii sapientie possit notari, cum dicit: Hiis amplius, fili, ne requiras. Nam non scripserunt illi zelo veritatis docende sed cupiditate acquirende fame vel emulos impugnandi aut opinionis errore vel casu aliquando prolate tuende. Ideo subdit: Faciendi plures libros nullus est finis. Sed quid intenderit in tota contione sua sciri peroptat et ait: Finem loquendi omnes pariter audiamus, tam ethnicos, quorum sectas tetigerat, quam fideles, quos instruxerat, vocans ad unum ovile et unum pastorem. Quod autem intelligentiam certam humilitas puritasque conscientie, in observantia mandatorum reposita, antecedat, demonstrat et dicit: Deum time et mandata eius observa, hoc est enim omnis homo, qui precipue ratione a beluis est distinctus. Quare nec proprie, ut Lactantii utar sententia adversus Epicurum, libro tertio, ni fallor, Divinarum Institutionum loquentis, illi hostes veritatis divine, solum quibusdam virtutum similitudinibus adumbrati homines sunt dicendi, nisi fortassis locuntur, quod non est brutis concessum, sed melius fuisset hominibus illis caruisse lingua, ne prevaricationibus punirentur eorum quos innumeros suis lupanaricis seduxerunt eloquiis. Sed ne putet quis impune illos legere posse ex curiositate sola, dato a fide non erret, concludit: Cuncta adducet Deus in iudicium, quando scilicet de quolibet verbo otioso reddituri sumus rationem, et ergo magis de amisso tempore, quod causa salutis est nobis concessum et obmissum recuperari non potest. Formidandum est satis quod terminat dicta, pro omni errato sive bonum sive malum sit. Est utique malus quilibet error sed non pari gradu. Nam est error specie malus, quem malitia gignit aut affectata ignorantia, supina vel etiam crassa. Est autem error sola apparentia bonus, quem invincibilis ignorantia aut quedam simulate virtutis intentio fundat vel fundatum tuetur; sic, sic nullum de genere malum quibuscumque nostris circumstantiis in conspectu purissime deitatis aliquando fit bonum. Quia igitur negligentia studii sacratissime legis divine, numinis veri venerari blasphemos, veritatem postponere falsis, amittere dies lucro sancto concessos, et, neglectis solidis, vanis intendere, de genere sunt malorum, ut nemo negabit, bene apud Deum fieri non possunt. Quid autem sit librorum secularium finis et merces, aut quodvis stipendium expectandum, libri prefati sepius repetitum non tacuit thema, sed clamavit dicens: Vanitas vanitatum et omnia vanitas. Vanitas vanitatum et omnia vanitas, dixit Ecclesiastes, cui dedit Dominus scire cuncta que sub sole geruntur.



