Capitulum 46 (E. Hunt ed., pp.407-21)
Novissimum argumentum, sive racio finalis veritatis apposita, exigit latebras prodigiorum, miraculorum, somniorumque perquirendas. Et ne elementorum thematis sacri numerum numerus capitulorum excedat, hunc articulum bimembrem distinguo: primo de fallaciarum causa pariter et auctore, secundo de ipsis versutiis eius modicum quid erit dicendum.
Enim Torquato scribente, quod simpliciter est aut totum scitur aut totum ignoratur; id fateamur necesse est; ex qua scilicet parte simplex est. Nam Deus simplicissimus est sed sine mole absque dimensionibus magnitudinis infinite; ideo creditur a nobis, a sanctis videtur totus, sed solus se ipsum infinitus infinitum comprehendit. Si namque punctus, cuius nulla pars est, lineam non recipiens neque superficiem, et multo fortius corporum trina dimensione carens, videretur a quoquam, consequens est ut non partiliter sed totus videretur, si tamen totum dicere possumus quod partes non habet. Sed da ut talis punctus virtute sit aurum, certe videri potest ab intellectu creato et non totus apprehendi. Est namque simplex a dimensione sed multiplex in virtute.
Similiter concesso angelos esse nature simplicis, non tamen simpliciter simplicis, quod soli Deo convenit, qui solus cum altera natura componi non potest nec variatur affectione, operatione, vel tempore, que de angelo minime predicantur, sed sunt simplices in natura, non habentes ut homo formam in materia, in quibus non realiter sed tantum rationibus nostris distinguitur esse ab essentia;—sequitur quod id quod semel per additionem fit quisque eorum, id semper esse oporteat, neque sua potentia valeat in oppositum permutari. Nam, ut prefertur, totus rapitur aut relinquitur totus. Si enim aliquod corpus totum fuerit infectum, nulla parte sanitatis servata, minime potest per nature suffragia ad sanitatem reduci; sed qualibet modica incolumitatis portione relicta, sicut de epate phisici volunt, ad illud parum potest reformari, quicquid continuum est infectum.
Sic igitur in angelis considerare contingit quiditatem qua sunt, rerum omnium effectore creante, et gratiam vel culpam qua tales sunt, concedente Deo, in bono aut in malis permittente. Quantum ad primum multi demonum multis angelis nobiliores sunt et intellectu perspicaciores; ita ut, si, omnibus accidentibus demptis, propriis naturalibus essent illi et isti relicti, in habitibus acquirendis ex speculationum actibus aptiores forent quidam demonum, sicut natura specifica sunt altiores nonnullis eorum qui nunc sunt angeli sancti. Nobilior quippe, quoad essentiam naturalem, est quilibet homo, quibuscumque infelicitatibus pressus, omni leone, elephante, vel equo, preda, viribus, aut quibuslibet ornamentis refertis.
Sed quantum spectat ad secundum, minimus angelorum demonum supremum excedit. Unde cum angelice nature actus sublimior sit intelligere, iuxta summam descriptionis optimi Ariopagite, libro De Angelica Ierarchia tradite, gratia iuvante que perficit naturam, limpidius boni quam mali omnium rerum quiditates, proprietates, actus, pariter et effectus prospiciunt. “Mali namque sepe, boni vero nunquam,” auctore Augustino nono De Civitate Dei, capitulo secundo, “in rerum cognitione falluntur.” Iuvat enim hos non solum visio intuitiva in Verbo, omnium ydea miranda cuncta reponens, sed gratia ipsa roborans intellectum. Illos vero impedit culpa et primus inrevocabilis affectus.
Hic fundatur veritas recte dicentium angelos fore in gratia confirmatos et peccare non posse; demones vero obstinatos in culpa, non valentes reverti, quia sicut istos, sic illos totos qui simplices sunt, non dividendos in partes, primum accidens rapit. Habet autem hominis spiritus, prout est carni coniunctus, quodam modo partes, a quibus est separatus, divisus. Nam una sui parte vivificat corpus et sensibus administrat actus vitales. Hec portio, ex infecte nature contactu, sepe consentit in culpam, et mulieris caput, Adam, suscipit ab Eva vetitum pomum. Sed quedam portio eius, speculationi concessa, huic beluine carni, ni velit, non inheret affectu; que, sua dignitate servata, a gratia nunquam recedit. Verum ubi sodalis et quodam modo dimidii sui vocem audierit, infirmiori vasculo cedens, culpam trahit, inlecta et nimia vicinitate cuniuncta. Hec est causa quare homo per penitentiam ad gratiam est reductus et per Salvatoris auxilium a peccatis redemptus. Demon vero neque suo neque alieno suffragio fuit adiutus. Satis hoc verum Dominus declaravit ubi dixit: Penitet me fecisse hominem, et, Non permanebit spiritus meus, id est ira, in homine in eternum, quia caro est. Veritate hac Catholica victus cogor fateri quod, si anima separata peccaret, lege stante, ad penitentiam nunquam posset reverti; et quia, cum a corpore exuitur, id primo sapit quod ultimo sapiebat in carne, necesse est fateri animam decedentem in culpa mortali nunquam posse per penitentiam seu contritionem ad statum gratie reformari. Hinc patet ad liquidum satis quam erronea sit Platonis et Origenis opinio errorque detestandus; qui volunt animas omnes in mundi principio simul creatas simulque peccasse et ob culpam in ergastulis carnis reclusas. Nam si peccassent, nunquam peniteret peccasse, et foret supervacua hominis solers creatio et tanta cura Creatoris, cuius nullus effectus est frustra.
Nescio an veritatis amor me per devia duxit an docuit longius evagari; sed veritas devia nescit, nec est unquam nimis prolixa sed diligenti pretiosior est enim omni auro pretioso. Et tamen avarus pecuniis nunquam impletur, neque ostium ‘sufficit’ novit.
Ex dictis enim est notum spiritus malos nunc eosdem omnes affectus habere, et etiam ex continuitate magis roboratos, quos in sue culpe exordio habuerunt. Inrevertibiliter enim totaliter rapti fuere. Primus autem affectus eius, unde ceteri mali prodierunt ad esse, Ysaia vate divino prodente, fuit Deo equari. Ait enim parabola sumpta Babilonici regis iniqui: Ascendam in celum et ero similis Altissimo, cum pluribus adiunctis exprimentibus suos stomacantes affectus. Non dixit: ‘Ero Deus’ vel ‘Altissimus ero’ sed ‘similis ei’. Nam nobilis illa intelligentia ex natura ad tantam cecitatem devenire non potuit, ut se opinaretur independentem esse, qui videbat se nunquam prima fuisse aut angelos creasse, qui penitus nil egerat, aut iam Filium produxisse, vel Spiritum Sanctum spirasse, quos sine dubitatione in Trinitate esse credebat, vel se fecisse celum et terram, quorum notitiam habuit mox creatus. Sed appetiit cum Deo que restabant creare, se a creaturis velut Creatorem adorari, et in posterum creandis producendisque rebus preesse et agendi cunctas condere leges. Primo igitur fuit superbus, secundo mendax, tertio vero homicida, qui leges volebat condere mortis. Primum Ysaias expressit cum dicit: Ascendam in celum; secundum vero cum subdit Et ero similis Altissimo; sed tertium in locatione sedis ad Aquilonem et ceteris ibi subtilius explicatis. Satis hec aperte insinuare curavit humanata prima Veritas ubi secundum Iohannem suis emulis dixit: Vos ex patre dyabolo estis et desideria patris vestri vultis facere; ecce superbia qua se patrem fecit. Ille ab initio homicida fuit; ecce homicida. Et in veritate non stetit, cum loquitur ex propriis, mendacium loquitur, quia mendax est et pater eius; ecce mendacium.
Tres ergo isti, ut de ceteris sileam, sunt affectus eius in operando: simulare Deum, loquendo decipere et mentiri, legificare occidendo et mactando. Ex primo libet intueri quod quicquid fit ad gloriam Dei, suadente Spiritu Sancto, hostis malignus effigiare conatur, ut a prudentioribus et curiose querentibus, a quibus non credit se adorandum, vera dubitentur, et ab ydiotis simplicibus et imperitis, qui nimis cito credunt, simpliciter adoretur. Hec in quibusdam particularibus effectibus sunt intuenda. Dominus enim Deus dedit nobis phisicam in Geneseos, Iob, et Ecclesiasten; ethicam in Proverbiis, Sapientia, Ecclesiastico, et quibusdam aliis; historias in libris Regum et fere cunctis aliis codicibus veteris testamenti; poeticam in libro Canticorum et aliis omnibus figuratis aut figurate veritatum archana prodentibus; cultum sui in Levitico docuit; potentiam et auxilia in locis innumeris declaravit, miracula multa monstravit, produxit prodigia, iustis vatibus tradidit sancta responsa, religiosos viros sibi ministraturos instituit, et tandem se adorari mandavit.
Similia dyabolus non adinvenit primo, sed emulus Dei, qui gliscit adorari cum eo, ubi vidit Deum illa fecisse, finxit ut potuit equalia operibus Dei. Nulli enim scriptores, nulli magi, nullaque prodigia, aut quevis humana opera que facta sunt a Deo, sacra pagina recitante, tempore precesserunt. Ubi igitur ille malignus audivit phisicum Spiritus Sancti dixisse: In principio creavit Deum celum et terram. Mox superbos viros accendit de mundi principio disputare et persuasionibus silogizare id verum non esse, quibusdam veris admixtis, ut facilius caperentur legentes.
Athalantem astrologiam docuit, constellationum viribus multa falso reddentem, quia Deus docuerat Habraam siderum vires, effectus, et motus, in quibus divina gloria non parum monstratur.
Scripsit verus Phisicus hominem a summo Deo de limo factum, et in eo spiratum spiraculum vite. Cui callidus obiciendo serpens obsistit, Prometheum homines de terra mentiens produxisse. Post quos, scilicet duo fratres, quidam mathematici ad tantam devenerunt insaniam, ut ex diversis stellarum influentiis dicant ymaginem ab homine posse formari, que, si per intervalla temporum sub quadam proportione constellationum servata non simul sed successive formetur, nutu stellarum spiritum vitalem acquirat, et multarum veritatum manifestabit archana, quam aiunt fabolici nostrum magnum Albertum formasse.
Hic hostis antiquus sanctorum, ethica visa, in scripturam ethice mixte falsis (et ob hoc non modo supervacaneam sed pernitiosam) multos impulit, quos hodie cecitas hominum ingenti celebrat laudum fama. Quot falsa inter scriptores ystoricos seculi ventilantur, dum aliis sic, aliis aliter eiusdem negotii placet! Testis est ipse splendidus Tituslivius. Sed nil aliud hic dyabolus egit nisi ut, dum lector mentientes contuetur famosos scriptores subintrantes, sentiat similes dubitationes de sanctis.
Poesiam utique illecebris plenam, non solum comicam sed etiam quam vocant heroycam, dyabolus adinvenit, postquam audivit Moysen et Mariam Domino cecinisse carmen, ut carmen aliquando caneretur eidem. Previdit utique quia, si nulla poesia fuisset honesta, illecebris auditoribus caruisset. Paulatim enim et non repente humana conditio, inimica malis, seducitur ad quecumque inhonesta profana. Quod autem primo divini et demum ethnici cecinerunt carmen, patet, cum Ysopus, primus fabularum inventor, scripserit prosa, et tempore Iudicum, longe post Moysen, Homerus et sui clari haberentur poete.
Si Dominus Deus, quamvis sub enigmate (namque se hostiis et sacrificiis docuit coli) affuit et Sathan, similia suggerens mundo. Hinc libri gentilium sunt ebrii pulvinaribus, processionibus, coronis, hostiis, placationibus, inspectione estarum, templis vel delubris, ture, virginibus, flaminibus, et huiusmodi obsecrationibus infinitis, in quibus specietenus prevaluit nimium demonum cultus. Unde de ritibus hominum circa venerationem numinum interrogatus Apollo, respondit Deo magis placere sacrificia Grecorum; ex eo quia ceteri illiterati, illi vero putabantur scientes. Ideo minus errabant Grecis Romani. Demon vero ad maiora mala semper impellens, deteriora sub religione petebat.
Quia Dominus auxiliatus est suos miris viis, et numero sepe ad id effigiendum suas machinas omnes demon ad instar potentie Deitatis erexit. Hinc leges factum vel fictum: terre hyatus, flumina, nimbos, ignem, fulmina, sidera, Castorem, Pollucem, pluresque tales infernales deos pro se colentibus in hostes pugnasse et quibusdam hominibus in similia miram potestatem dedisse, quia nonnullis ipse Deus omnipotens virtutes contulit admirandas. Testes sunt Moyses, Sampson, David, Helizeus, cum multis; et ut de ceteris infidelibus se hic offerentibus sileam, de femina quadam Mantuani versus ad memoriam reduco canentis:
Hec se carminibus promittit solvere mentes
Quas velit; ast aliis duras immitere curas;
Sistere aquam fluminis et vertere sidera retro;
Nocturnosque ciet Manes: mugire videbis
Sub pedibus terram, et descendere montibus ornos.
Imitatus insuper est miracula facientes sub Deo, contra maiestatem agens divinam, ut propensius coleretur. Sic effigies deorum Penatum, quos de Troya Eneas fugiens avexit, de loco ad locum referuntur migrasse. Sic cotem novacula Tarquinus secavit; sic Epidarius serpens Esculapio Romam naviganti extitit comes; sic navem qua matris Frigie simulacrum vehebatur et multorum hominum boumque trahere nequibat conatus, in signum pudicitie mulier sola zona conduxit; sic virgo vestalis, violationis infamiis agitata, cribro aquam portavit; sic in phano Veneris lucerna inextinguibilis multo tempore mansit; sic Vespasianus cecum liberavit et claudum. Quid omnia referre laboro? Non plura sunt fidelium vera miracula quam in libris gentilium, auctoribus multis eadem testantibus, reperiantur notata.
Ibi, sicut arguendo summatim fuit pretactum, fulgent numerosa prodigia arte illius producta qui operibus simulatis Dei equalitatem invadit: quia Deus per oracula prophetarum nonnulla prodigia producta fuisse fideliter narrat.
Latuit hic hostis nominis Dei in ydolis mortuis et nonnullis phitonibus, energuminibus, magis, quos divinos aut mathematicos vocant homines seculi, quoniam Deus omnipotens in sanctis angelis et laudabilibus prophetis multipharie multisque modis olim fuit nobis locutus. Verum quia novissime locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et secula, nisus est adversarius eius per multos homines, quos pleno iure tenet inclusos ab eis sponte (licet ostendat in vice anulis, vasis, cordibusque captivorum inclusus), ipse singulariter respondere. O nephandum scelus, miseranda lues, iniquitas detestanda, extirpanda malitia! Ad id enim pervenit genus humanum, Christi redemptum cruore, nonnisi primo falsis gentium doctrinis delusum, ut summo Deo depulso, scienter loco eius demonem dampnatum admittens, sic sibi ministret ad nutum, ut sit specietenus assecutus quod mox creatus concupivit in celis, non valens ibi, etiam suorum satellitum innumera caterva vallatus. Et ne parum sit istud, si Dominus in venerabili sacramento se quotidie a suis fidelibus videndum reliquit, tantum valuit emulus eius, quod sibi mares et feminas prostitutos, non consecratos, ostendit indumentis et verbis, gestis et sceleribus manifestis, illius vasa se esse monstrantes! O utinam tantos Christus haberet palam se profitentes quantos dyabolus possidet sub suis notis vexillis turpiter incedentes!
Ad extremum ille solus omni veneratione colendus, sibi quosdam utriusque sexus homines particulares ascribens, religiones devotas fundavit, quas iste nephas undique depellendus labefactare conatus, ypocritas, simulatores, et fictos invenit. Horum autem omnium malorum finis protendit, ut tandem adoretur iam proiectus in terris, qui id potiri nequivit nequiter inflatus in celis. Hac sola stipe conductus mira simulat, mentitur vera responsa, aperit monstra, prodigia inculcat, omnium vera quedam cudit, iuvat ut trucidet suos cultores et cultus fallit proprios oratores.
Quantum putas eum hostem inter tot milia venerationum, quibus precipue insistebant Romani, gaudio fore repletum? Si tamen etiam de quocumque malo potest gaudere, an non ipsum latria honorabat Decius pugnaturus, apud Titulivium sic orans: “Iane, Iupiter, Mars pater, Quirine, Bello, Vallares, Divi Novensiles, Dii indigetes, Divi, quorum est potestas vestrorum hostiumque, Diique Manes, vos precor, veneror, veniam peto feroque, ut populo Romano Quiritum vim victoriamque prosperetis; hostesque populi Romani Quiritum terrore, formidine mortique afficiatis. Sicut verbis nuncupavi, ita pro re publica Quiritum, exercitum, legionibus, auxiliis populi Romani Quiritum, legiones, auxiliaque hostium, mecum Diis Manibus Tellurique devoveo.”
Sed adhuc dato quod nullis honoribus veneretur, fallere tamen non cessat et ubi potest deludere, etiam certus de vilipensione futura; eo se sepe transfert in angelum lucis et more puerorum larvatus, se fingit quod desiderat extimari. Hinc bonis viris nonnullis sapientibus quibusdam, sed studiosius libentiusque feminis et pueris, maxime venustus apparet; quia, teste Platone auctore Apulegio De Magia, ubi novit deitatem aliquid specialius operatam, ibi fore potius delectatur. Consulunt enim duo scriptores prefati divinos uti debere, pro responsis habendis, parvulis maribus, quos species corporis magis decorat. Pretereo Dominum Ihesum Christum, quem sepe mille modis temptavere demones; Martinum, Antonium, et Dominicum, quorum nota gesta persepe narrantur, et que novi, Deo teste, quam brevius potero scribam.
Pistorii quidam puer, sub nomine Marie, Egyptiace cuiusdam, benivolum spiritum voce, visu, tactuque sentiebat non raro medentem languoribus, de futuris vera quedam quandoque loquentem, et infantiliter secum interdum iocantem. A quo aurum postulatum genetricis suggestu visu non facto recepit, arcuque, quem ille contulerat amato sodali, odore fortiter terso manante, etiam aliquos domesticorum languores pellebat. Recessit hostilis gratia, ubi puer carnis puritatem amisit. Donec enim homo a communicatione spiritus naturalis, qui sine labe communicari non potest, fuerit alienus, facile contubernium familiaris spiritus capit, quam cum communicato spiritu perdit. Ecce quare pulcer et virgo responsurus queritur a divinis.
Venetiis autem quedam genitoribus orbata puella annorum quattuordecim minus formosa quam species mediocris admittat, a spiritu familiari, concupiscentie carnis nullo signo monstrato, extitit mirabiliter adamata. Hic se illi solitarie cubiti quantitate adolescentulum, pretiosis indutum sepius vestibus variatis, benivolum offerebat; die noctuque cum indumentis virginis hinc inde per domum translatis iocabat. Offerebat poma, dilectionis inditia, et raro pauculos solidos in illius marsupio abscondebat. At ubi illa, quarundam mulierum egestati eiusdem conpatientium mota consilio, nummos dotales petivit, domum fecibus repletam realiter vidit et contrectatas purgavit. Dedignatur namque mercennario affectu amari, necnon suo regno privari. Sunt enim de regno Plutonis Tempe viscerum terre, in quorum profundis aurum latens custodit. Propter hoc opinor ipsum potius fures quam homicidas aut adulteros adiuratum indicare. Illa tandem de dotium quantitate, muneribus habendis, et futuro marito verius docta, a confessione suorum criminum, quibus onusta non erat, et Eucharistie sumptione ab eo iussa est abstinere, talem penitentiam itinere et ieiunio redemptura. Non enim ignorat peregrinationem et abstinentiam sine previa contritione non proficere ad salutem. Artibus mille malitie artifex ludebat et deludebat amatam. Ubi enim prenuntiatus maritus sponsam anulo subarravit, mox confectiones pro festo, ut fieri assolet, parate disparuerunt, nec unquam comparuerunt; demum nupte et potentia matri pateram auream, pulcherrimam visu, novis repletam ducatis obtulit et oblatam retulit, solum uno ducato relicto, post triduum nullibi reperto, quamvis fuerit omni diligentia custoditus. Iterum in mense Ianuarii calatum recentissimis uvis refertum donavit eidem, quas ego comedere renui, ne participarem cum illo qui, referente puella, quo mandaveram suis persuasionibus non credendum, michi minabatur insidias et corporales ruinas. Tandem quod ultimo novi (priusquam ab ea civitate essem abscisus) fuit, quod, cum languens a medico sine spe vite esset relicta, in momento haustu malvatici et mixture, que spiritus ille portavit, sumpto morsello, liberata de lecto surrexit. Finem machinamentorum prestolor audire, cum omnia ad subvertendum componat.
Linquo lapides sine cuiuscumque lesione per domum visibiles invisibiliter proiectos, in contrata sancti Cassiani, quam in illa tempestate cum pluribus Florentinis fide dignis tibique notis colui tribus noctibus sine sompno, donec hostis deludens abscessit delusus.
Alterius civitatis eiusdem per idem ferme tempus spiritus nequitiam transileo, qui omni custodia prudentissime vigilabat, sub specie murilegi visus, telasque sericas sepe in domo textoris occabat, quousque uterque coniugum fuit a suis delictis per plenam confessionem purgatus.
Narrare renuo cuiusdam spiritus nocturnos terrores cuidam militi non longe a meniis Florentine civitatis tunc commoranti, non semel tantum audiente et tremente tota populosa domo, prodigaliter immissos, nullis remediis ab infestatione cessantis, nisi cum devote audiebat prolatum nomen istud ‘Maria’. Quos, ut creditur, secutum est exilium post nequam tormentum ministri prefati.
Silere cogor, hiis scripturis confusis tediosus effectus, cuiusdam spiritus iocabundos raptus unius infantis annorum quatuor, in nostro populo Sancte Marie Novelle cum utroque parente morantis. Medius enim dormit, et qualibet nocte speciosissimus ille aufertur ab eis, eo super capsam lecto adherenti relicto, nulla lesione usque hodie in eius corpusculo patefacta.
Harum namque et similium illusionum rationes fideles, populis manifestande, scribuntur in Canone, xxvia, questione quinta, Omnes episcopi, ex concilio Equitanico. Quarum est summa quia demones ludificant mentes sompno sopitas, in fantasiis conceptus tales formantes quibus illis videtur esse cum Dyana et mortuorum viventiumque turba permixta. Sicut enim ignis calet natura, sic ille hostis dampnatus, callidus, et versutus est a natura corrupta.
Vidi languidam, medicorum multorum iudicio incurabilem, quinque limacis in die Ascensionis ante solis exortum a tribus mulieribus genuflexis, Pater Noster pro qualibet lymaca premisso, linitam in momento curatam, sed de tali observantia formata sibi conscientia iam penitentem, ad plagam pristinam mox reversam, et demum post menses auxilio curatam divino. Pascebatur enim spiritus mendax mulierum latria vana et quasi limacarum cultrices ridebat, hiisque duobus pabulis pinguis afferebat iuvamen, ut invitarentur ceteri similia sibi convivia ministrare; ubi vero delusor extat delusus, remedium tulit ut et illa reverteretur ad ipsum et reliqui paverent abire.
Non aliter liberari possunt maligni spiritus a tertio malo eis innexo (quod est velle regere et legificare populos) quam a prefatis duobus. Ex hoc, sicut olim presidentes thronos sibi locaverant in ydolis mutis, unde interdum vera multotiens falsa, sed plerumque ambigua dabant responsa, per Christianorum predicationem inde fugati, sic nunc in Christianorum arce suprema, vindictas petentes, auliticas sedes statuere laborant. Cur soli pueri indocti, fide autem religiosi, quique maxime ad officium predicationis directi, plus ceteris ad dampnate philosophie fuliginem fatigantur venire? Certe quia in puerorum mentibus nullus habitat fulgor deifice cognite veritatis, cuius volunt falsitatis spiritus adventum impedire mature. Illorum vero thronis resident celsis, quo dum habent legem veram turbulis promulgare, de thesauro cordis eructent utramque. Quam rabidam pestem et monstrum mirandum sic spiritus prefati fundarunt, quod plus quid senserit Cicero quam quod mandaverit Christus moderni predicatores locuntur. Si denique philosophie studium ultra eorum opinionum dicta nosse nichil afferret, fortassis tanti amissio temporis tollerabilis esset, sed quoniam causa est negligentie et ignorantie divine corruptio audientium, devotionis amissio, peccatorum favor, superbie nutrimentum, fomentum ypocrisis, mentium faustus, enervatio veritatis, fidei titillatio, opportunum videtur radicem evellere, ex qua cuncta prefata pluraque mala nascuntur.
Si non fuisset bonum olim sanctas feminas viris habitare cum sanctis, magnus Basilius id non ordinasset. At ubi invaluit hostilis iniquitas, et hominum femur emarcuit, sancti Patres, animarum zelotes, destrui mandarunt, sicut in xviiia causa continetur in Canone, omnia et singula monasteria dupla vel duplicia, que fundata erant etiam per illum venerabilem patrem Basilium. Sic, si concessero bonum esse bonis philosophie studium naturalis, viso que mala prodeunt inde (et negari non possunt) proculdubio censebitur diruenda a vere fidei zelatore quocumque. An putabimus magis fore deferendum paganis quam illi patres Basilio?
Sed nec fatebor philosophie doctrinam universaliter esse bonam, ymmo si orbis omnis plene crederet Christo, excepta liberalium artium aliqua portione, reliqua omnis philosophia esset delenda. Et hoc quia supervacanea, quia illecebris, quia hostis fidei, quia blasphema in Deum, quia falsa, quia viscus alliciens mulcebris infernus, suave malum, mel litum veneno, farsa decipulis, et a demonibus orta. Nam, ut iam dictum est, omnis sapientia a Domino Deo est; Deus autem nullum probat sed dampnat omnem errorem. Illa est autem erroribus non modo recitatis sed toto nisu persuasis repleta. Ergo Deus illam dampnat. Quicumque igitur illam dampnant cum Deo dampnante saltem in hoc sunt Dei ministri, et qui dampnant eam dampnantes Deum condempnant.