The Digital Lucula/noctis Project

_______________________________________________


Capitulum 47 (E. Hunt ed., pp.422-32)

Tenendum est ergo quod recte vel oblique omnium falsitatum, illusionum, errorum, heresum, scismatum, et aliorum malorum saltem enuntiabilium ad intellectivam portionem pertinentium, machinator est ille qui est mendax et pater eius, sicut omnipotens Deus universe veritatis est spirationis origo. Dixi recte quia mentibus persuadet errores; oblique vero subiunxi quia tumorem vel presumptionem presentat, quibus intellectus linitus in penam peccati per se ipsum, nemine interius vel exterius protrahente, in falsitates tenebrosus impingit. Audi in libro Sapientie expertum Salomonem, dicentem: Vani sunt autem omnes homines in quibus non est scientia Dei. Et de hiis que videntur bona non potuerunt intelligere eum qui est neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex; sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut girum stellarum aut nimiam aquam aut solem et lunam, rectores orbis terrarum deos putaverunt; et cetera que habentur capitulo xiiiº.

Turris itaque fortitudinis nostre, qua protecti a tanti hostis communimur insidiis, est primo a peccatis totaliter abstinere et demum mente sacris litteris inmorari. Quam reprobandum consilium fuit Saulis se occidentis, ne occideretur ab hoste! An quilibet civili rigore dampnatus ad mortem se ipsum necabit, quia necis penam expectat ab extra? Virgo pudica intrat sponte lupanar, lenones timens longe lupanandam sequentes? Quid si cuispiam dixero Chironis antrum intranti visere: “Manibus trade te suis, dentes contemplare gigantis, ut eo cognito non te contingat in ipsum venire, totosque visita Tracos, ut alias Tracum valeas ferinas fugere pestes”? Nonne, si cesserit consulenti, antrum Chironis et Traciam non exiturus intrabit? Nonne Tracior Traco, Chironte immanior, vitulum victimarium feci tenellum, qui occidendus non erat, quia dicitur bonum est semitam philosophorum intrare, ne forte ex simplicitate contingat adversus fidem errare? Verum est igitur et sanctum consilium rudibus demonstrare ubi latet fovea, ubi paratus est laqueus, ubi sunt crudeles gigantes absconsi, ne saltem accidat casu iuxta illos simpliciter deviantes immaniter trucidari. Hac causa quippe, ut reor, in sacris litteris de ipsis fit mentio, presertim in Sapientialibus libris, ut longe fugiant omnes etiam a liminibus gentilium litterarum, territi sola voce cuiuscumque inde tonantis. Leo rugiet, inquit Spiritus Sanctus, quis non timebit? Data est unius Dei solius ab eodem mirifica sapientia, ut qui contemplative vite volunt se dare aut scire desiderant quid sit tenendum quidve fugiendum, securi reperiant semper proficiendo et nunquam eius intelligentiam etiam ad medium consumando.

Patet hoc clare; nam magis sunt per deceptionem, miraculorum, auguriorum, oraculorum, somniorumque philosophiam scientes, a spiritibus malis irretiti rethe Vulcani quam veri Christiani. Ymmo si qua falsitas est in codicibus Christianorum conscripta, de mortifero fonte gentilium originem traxit. Non haberet Ecclesia quandam communem hystoriam sancti Georgii martiris, nisi Persei fabulam finxisset poeta. Iude quoque apostatis actus populorum aures non fatigarent in templis, si omnis Christianus historia Edipi careret. Multa sunt in sanctorum venerationem translata, quia sic placuit scriptoribus philosophie alumpnis mundane.

Processit ex hoc ut verorum mirabilium, que Deus in sanctis aut per sanctos est operatus et operatur quotidie, aut non recitentur aut recitata minus vera credantur aut etiam non mandentur litteris conservanda. Fateor equidem Deumque invoco testem cum sanctis eiusdem: id me tenuit, ne quedam digna relatu scriberem, de quibus Deus clementia sua fecit me certum, et iam oblivioni traduntur. Vidi solo manus contactu repente ab incurrente cecitate oculum liberatum; esu quinque prunarum ad tegendum miraculum futurum speratum a validis febribus in momento personam plenam sanitatem cepisse incurabilibus morbis, id videntium cunctorum medicorum responsu; puellam correptam solo imperio cuiusdam sine intervallo sanatam eiusdem precepto; virum, mox ut mandavit, ab ingruentibus febribus extimplo ad plenam sospitatem reductum; catellum pede lesum, proinde claudum, manu cuiusdam religiosi viri, cuius ille canis videbatur auxilium postulare, contactum statim sub ipsa vola restitutum pristine sanitati. Plurima vidi et fideli relatu alia cognovi non pauca, que nulla demonum arte potuerunt facta putari. Non enim prestigiis subveniunt creaturis, nisi ut fallant colantur, aut in tumorem erigant aliquem ab altitudine sanctitatis deiciendum, quorum neutrum valui cum prefatis signis videre.

Quia igitur spiritus mali, id Augustino libro decimo De Civitate Dei facunde probante, sacrificiis, hostiis, et orationibus coli laborant, miraculorum species et prodigia multiplicant apud illos qui, divinorum eloquiorum ignari, phisicis tenebris inherentes, demones aut suis ritibus colunt aut Deum verum non orant. Apud Titumlivium nempe sub quolibet novo prodigio renovabatur novendiale sacrum. Hinc aut pulvinaria aut ludi aut processiones aut rituum leges aut nove ferie instituta, sicut in mille locis Tituslivius pandit, fomentum prodigiis crescendis ministrabant. Libro enim quarto De secundo Bello Punico sic scribit: “Prodigia illo anno multa nuntiata sunt, que, quo magis credebant simplices ac religiosi homines eo et plura nuntiabantur.”

Maiorum etiam virorum astutia sepe querentium (ut sileant aut votis eorum pareant) decipere magis mobile vulgus, mentiebantur miracula vel prodigia visa. Eo puto eundem eloquentissimum virum sepissime equivoco termino usum, dicentem: “Placuit prodigia procurari.” Nonnunquam insuper pronuntiabantur falsa pro veris. Ait enim in prenominato libro quarto: “Prodigia procurarunt, que nuntiata erant. Murus ac porte tacte, et Aritie etiam Iovis edes de celo tacta fuerat. Et alia ludibria oculorum auriumque credita pro veris,” et cetera. Loquaces homines preterea sub uno signo multa fingunt, maxime qui membra hostis fallacis credulas aures exigunt ceterorum. Ait namque libro septimo belli prelibati: “Sub unius prodigii mentione, ut fit, alia quoque nuntiata.” Intuiti sumus frequenter, cum nostra civitas fuit urgentibus armis oppressa, nova quedam ex antiquis vaticinia nuntiari nescio quo flagore glorie per quosdam homines futura predicere cupidos et mendaces tumidos inveniri. Sic refert vir idem libro nono dicens: “Impleverat ea res superstitionum animos, pronique et annuntianda ad crescenda prodigia erant; eo plura vulgabantur.”

Ex hiis patet quid sit de obiectis prodigiis respondendum, quorum multa sunt ficta, cetera plura arte demonum procurata, sed venerata sine fructu colentium illa. Nam teste Augustino libro quarto De Civitate Dei, observata prodigia, auguria, et huiusmodi non profuerunt Romanis, neque negligentibus obfuerunt, ut supra, ni fallor, de Iulio Cesare sub exemplo notavi.

Non nego verumtamen quedam prodigia fuisse divina, futuraque de hiis (sepe referente scriptura) que ad penitentiam salutarem peccatores invitant, ne cum hoc seculo pereant dampnati, aut promissis fidem procurant. Talia credo fuisse que Iosephus narrat et alia multa. Similiter puto fore de oraculis dicendum. Quedam enim dicuntur a casu, que, licet postea sortiantur effectum, non tamen sunt dictores appellandi prophete. Alias fere nullus est qui inter vates non possit ascribi. Quis enim est tanti silentii qui, aliquando de futuris opinative locutus, non prolabatur in aliquam veritatem ignotam? Faber enim quidam Rome modeste reprehensus quod statuam quandam venustissimam solum in tibiis ad molem tantam preferendam inhabilem fecisset, immediate respondit eam ruituram quando virgo pareret prolem. Id accidit; nam, ut ferunt, pariente Virgine Deum, statua illa corruit Rome.

Aliqui vero glorie cupidi fastu sub figuris de futuris vel quibuscumque rebus occultis vaticinari se ferunt, post rerum eventus suos tropos ad libitum exponentes. Horum Deo odibilem copiam vidi.

Quid dicam de fatua iniquitate magorum cum omnibus speciebus suis superius nominatis? Hii primo mentiuntur, incipientes velle predicere vera, profitentes Moysen viribus nominum signa et portenta fecisse, anulos sacrasse, Salomonem divinationum artem notasse, Apostolos sortilegia edidisse, et huiusmodi. Item falluntur, casui subdentes ex puntis, manu, clavo, vel quovis alio instrumento, dextra levaque relictis, vel taxillis proiectis, aut nescio quibus cartulis premissis quibusdam observantiis apertis. Dampnantur orationibus impiis, pio sermone verbotenus, Deo sed realiter demonum catervis relatis; obstinantur, dyabolis preeunte multo cultu divino nefarie convocatis; et tandem etiam temporaliter puniuntur omnes decepti a suis presidiis et ad iniquitates plurimas plurimis convocatis. Non enim hec ars, Stigie rivulis plena, solis Catholicis iuribus aut Christianissimorum imperatorum edicto est maledicta sed infidelium legibus interdicta. Extant excusatorii libelli De Magia Lucii Apulegii, quos habuit se tuendo apud magistratus de magia diffamatus. Satis hec exprimit Augustinus in locis pluribus, maxime De Civitate Dei opere miro.

Plura, sicut prefertur, predicunt futura spiritus mali, cuius rei causa edidit de divinatione demonum doctorum maximus (loquor Augustinum) De Divinatione Demonum librum famosum . Non ambigo divina sub multiplici specie quedam esse responsa, et omnia maiestatis reverentia digna, non solum in sanctis litteris commendata sed nostris temporibus usitata. In Christo namque, ut interim sileam quosdam quos possum habere suspectos, undennem simplicemque cognovi puellam, que continuis diebus mensis unius et singulis precipuis festis duorum mensium, illo immediate primo completo, interdiu, maxime hora sacratissime Misse, qua ferme nullo die carebat, rapta nunc ad delicias paradisi, nunc ad purgatorias penas, interdum ad ariditatem infantium Limbi, et alias ad horrores inferni, mira referebat ordine recto ad sensus reversa absque intellectu pene cuiuscumque inde relati. Accomodabat equidem fidem dictis stupenda in melius mutatio vite, occultorum revelatio certa, et futurorum probata veritas archanorum, necnon operum bonorum pia sequela, procul malis spiritualibus omnibus effugatis. At ne unquam dicte visiones verterentur in dubium, illam Dominus ad sanctam religionem conduxit, viginti mensibus continuatis sine cibo et potu corporeis invisibiliter pavit, et usque in hodiernum diem viginti trium annorum tempore functam omnibus sanctimonialibus speculum vite reliquit.

Hec enim fortassis est responsionum differentia colligenda, quia omnes per nigromantiam et eius surculos respondentes, manifeste sunt pravi et persepe nuntiant falsa. Ubi vero demon per se ipsum respondet aut pretendit exitum pravum, sicut Enee repansit Ytalie sedes, si tamen in omnibus putamus mentienti credendum Maroni aut falsa et contra sacram religionem sua promit verba profana, sicut, auctore Augustino, male interrogatus de Christo Delphicus Apollo respondit, aut respondit ambigua ad intellectum oppositum componendum, ut est illud eiusdem Delphici, quod Pirro, Grecorum regi paranti arma Romanis de futuro eventu querenti, respondit dicens: “Dico tibi, Pirre, vincere posse Romanos.

Sed responsa divina nunquam sunt falsa, nunquam in animarum perniciem tendunt, raro communicantur etiam bonis, rarissime malis; et si obscura sint interdum, nunquam tamen ambigua, et provehunt in melius receptores eorum.

Non decet hoc Noctiluca, quod primo incepta processit a luce, nisi in opere terminari nocturno; ut non luci lucem, sed tu quoque, virorum optime, nocti auroram apponas, si etiam aurora existimabitur dignum. Tetrum enim chaos nimis obscurum mixturam unitam non patitur lucis; tamen illi vermiculi, a quibus tale huic operi imponitur nomen, in qualibet parte noctis vagantur. Et ergo deponamus philosophiam esse sompniis opportunam, incipientes a sompniis que illa non novit, ex divina revelatione concessis bonis et utique malis, quorum exempla reposita sunt in Daniele et regibus quibus servivit, atque utroque sancto Ioseph. Scio hominem nondum defunctum crebro in somnis vidisse notorum animas, purgatorii penis detentas, quarum tormenta tam proprie, tam varie, tamque horrendas describit quod, si ipse fide dignus non foret, inaudita series fidem vendicat certam.

Conceptui etiam aut nativitati predominans signum celeste, non infimam causam ponimus somniorum. Ita natus sub Mercurio, in Geminis existente, somnia futurorum prescia non ignorat.

Celorum item influxus in sensus interiores rationis, sompno sopite, corporeos agens, que producturus est frequenter demonstrat. Hic Pharao cum vaccis suis pro exemplo ponatur.

Complexionum varietas distincta visa producit. Sanguis scilicet circa ignem, colera volatus per aerem, Ditis melanconia regna terrenda, sed flema terrestria deversatur: phisicam invoco testem.

Pugnant mixti mutuo in memorie archa servati conceptus, et quia fantasma hunc ab illo discernere nequit, tetrum Desinit in piscem mulier formosa superne.

Temporis qualitate cerebrum imitatum, illo evanescente, evanescit invisa. Sic apud Virgilium, foliis arborum autumpno labentibus, fit ad Infernum, Somni parentem, animarum concursus, in eo libro ubi totius philosophie rimatur archana.

Locorum quoque diversitas suis vaporibus corpore nudis cellulas capitis ambit, suas ibi proprietates relinquit, quas non sentit vigil maioribus occupatus.

Quedam reliquie, velut exuvie ex exercitiis in vigiliis, potentiis vitalibus adherent impresse, que, corpore a labore cessante, laborare non cessant.

Plerumque fantasia, a ceteris curis soluta, cudit casu ventura, sicut Platoni cogitanti de sorte sortes occurrit.

Personarum reverentia apud nonnullos meretur secundis causis limpidius visitari, cui membro redduntur cignus Socrati loco Platonis oblatus, captivitas et mortis potio Platoni monstrata, Octaviano Augusto presentia in pugna futura, casus hostis Scipioni pene militi revelata, Enee Ytalica sedes, et Hanibali a Iove directus iuvenis secundus ostensa.

Sensus cupido addit ad idem; nam mens humana quod optat, dum vigilat, sperat, per somnium cernit id ipsum. Necessitas cogit vires quasi imperando vitales exequi sui corporis curas, quas illud nequit exercere sopitum. Ita famelicus vacuo stomacho mandit.

Anima, suis discipulis soporatis, speculans sibi soli rimatur archana, quibus maiori desiderio fragrat discitque somno prius sepe negata. In hiis scolis nocturnis, ut meminit Augustinus, quidam cupitam questionem fuit edoctus. Puto ibi doctorem iam statuisse non ultra negare que petierat sepe discipulus importune.

Sic dispositio dormientis membrorum (aut accidentia ambicientia illa) varias sed correspondentes ymagines format. Sic Ephilates putat se premi pondere Stigis, et pes nudus et algens nives calcat vel limphas.

Esi cibi quam plures suis vaporibus superiora conscendunt, vana inde formantes, ut porri cum multis.

Morbi predominantes in corpore egro, dum similia gliscunt per somnia, sese perito medico pandunt.

Si te linieris upupe sanguine, demones in somnis tibi infestos videbis. Familiares spiritus, conciliativi moralis amoris, amico produnt; apud Valerium, infelices casus amati. Cuius generis visiones non paucas possem vere notare diebus nostris ostensas. Tandem per demonum artes plurime ludificationes fiunt in somnis, licet Apulegius hiis omnia somnia reddat.

Harum specierum visiones in somnis, prima semota mundana philosophia, decem et octo circuit disputando delusa, dum ludere querit. Nam his qui credit genitis Somni, avi eius, id est Plutonis, obscura regna tenebit.

At sacra et divina sophia solam speciem primam commendat, et ceterorum observationes, in quibus est vanitas et afflictio spiritus, multis dampnat in locis. Nos igitur, quibus timentibus Deum ortus est sol iustitie, noxiis nocturnis viris relictis, ambulemus in lumine Dei nostri. Nam iuxta Paulum: Nox precessit, dies autem appropinquavit; abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis, sicut in die honeste ambulemus. Vox clara ecce intonat, obscura queque increpat, pellantur eminus somnia, ab ethere Christus emicat, qui in secula seculorum vivit et regnat. Amen. Deo gratias. Amen.