The Digital Lucula/Noctis Project

_______________________________________________


Capitulum 5 (E. Hunt ed., pp.40-4)

Tangam quinto pro supplemento rationis premisse aliam viam, que est: ad studium sacre scripture pariter et intellectum fidelis quilibet obligatur, ad quod nisi previis scientiis, secularibus nuncupatis, communiter pervenire non potest. Igitur non solum prefate littere non sunt prohibende sed et solertissime imperande. Hec consequentia non dubitatur, cum media—sine quibus finis imperatus non potest haberi—sub fine simul mandari dicantur. Quisquis enim me iubet mare transire, navis iubere creditur usum. Sic determinat Doctor sanctus mandata veteris legis sub novo testamento currentes realiter obligare, quia sine illis ad observantiam unici precepti, quod est perfecta dilectio consumata, nemo Christianorum valet communiter pervenire. Istud autem ‘communiter’ in ratione estat appositum, quoniam, si de speciali prerogativa Spiritus Sancti Apostoli fuerint omni doctrina in momento repleti, et Paulus ad divinam dilectionem, quoad statum vie spectat, perfectam transierit medio pretermisso, non est ad universale ducendam. Quod enim ob gratiam alicui est concessum, in consequentiam non est tradendum. Privilegia quippe sunt paucorum, sed leges pro pluribus dicuntur sancite. Hinc ad Paulinum de studio litterarum scribit beatissimus Ieronimus dicens: “Quicquid enim aliis exercitatio et cotidiana in lege meditatio tribuere solet, hoc illis, scilicet Apostolis, Spiritus Sanctus suggerebat.”

Antecedens vero bimembre pro qualibet parte ipsius est clarum. Nam quod oporteat Christianum sacras litteras legere ex eo est notum quod expedit ad salutem Christianum totam sanctam scripturam credere et quamlibet partem illius implicite vel explicite. Non enim minus est infidelis qui negat Habraam duos filios habuisse quam qui dogmatizat Christum non esse de virgine natum. Nam in utroque articulo pariliter derogat auctoritati Spiritus Sancti et veritati prelibate scripture. Unde fit quod, cum ille a maiestate et ista a veritate panduntur deserta, neutro auctoritas de cetero concedatur. Hoc sensit divus Augustinus et pluribus pluries scripsit. Ait namque ad Ieronimum epistola prima: “Si ad scripturas sacras admissa fuerint vel officiosa mendacia, quid in eis remanebit auctoritatis? Que tandem de scripturis illis sententia proferetur, cuius pondere contentiose falsitatis obteretur improbitas?” Item epistola octava ad eundem: “Ego solis scriptorum qui iam ‘canonici’ appellantur didici hunc timorem honoremque referre, ut nullum eorum errasse audeam credere,” et cetera. Si autem expedit credere, profecto oportet legere vel audire iuxta doctrinam apostolicam ad Romanos: Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit. Quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei, quem non audierunt? et cetera.

Adhuc in sacra scriptura continetur tota series perfectionis humane. Et ergo, quia quecumque scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt, et omnis scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in iusticia, ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus, sicut ad Thymotheum Paulus scribit, legi omnes scripturas oportet. Ne autem hic emulus subiectum reperiat cavillandi, nolo inter debitum et licitum disputare; nam eque bene sequitur intentum, si licet Christianum litteras sacras studere sicut si obligatur vel debet.

Modo pars secunda deducitur luculenter sic. Sacra scriptura est plena tropis, figuris, coloribus, figmentis, disputationibus, consequentiis, silogismis, enthimematibus, numeris, mensuris, modulationibus, psalmis, ymnis, canticis, ecentricis, concentricis circulis, signis, syderibus, planetis, stellis, et eorum motibus, somniis, visionibus, prudentiis et similibus, rerumque naturis velatis, ad intelligentiam multiplicem ordinatis, et hec non docet sed docta supponit. Igitur nullus ignarus istis scientiis, que de illis inclusis disputant, ad perfectum poterit divine scripture fructuose scolas intrare. Antecedens consequentie prelibate est notum cuicumque semitas eius utcumque intranti, et consequentia est de se patens. Preterea venerabilis Hugo de Sancto Victore sacram scripturam quemlibet studere volentem instruit dicens:

Et iterum dicit idem doctor:

Hinc pro conclusione sui verbis utor eiusdem dicentis:

Hec Hugo. Hac via questionem subiectam disertissime determinat Augustinus, ubi facunde tractat De Doctrina Christiana. Libro quippe secundo fere nil aliud agit nisi, numeratis artibus, demonstrare quod, ipsis ignoratis, ad peritum studium paginis sacre aut nunquam aut raro contingit quempiam hominum pervenire. Sunt enim previa et, quasi precurrunt ancille dominam suam, linguarum notitia, peritia litterarum, dialectice lux, numerorum cognitio, scientia modulantis armonie, hystoriarum certitudo, promptus intellectus fabularum, rerum naturalium limpitudo, speculatio domestica syderum, artium practicarum familiaritas, diffiniendi et dividendi assiduitas, sine quibus in vanum laborant quicumque huius scripture thesaurum ad perfectum nituntur intrare. Testatur hoc idem Avicenna in Methaphisica sua, putans methaphisicam divinorum scientiam, et alias notitias vel artes huius solum ancillas. Ait enim in principio libri: “Ordo vero huius scientie est, ut discatur post alias scientias naturales et disciplinales. Sed post naturales ideo, quia de multis que conceduntur in ista sunt de illis que iam probata sunt in naturali, sicut generatio et corruptio et alteritas et locus et tempus et quod omne quod movetur ab alio movetur et que sunt ea que moventur ad primum motorem. Post disciplinales vero ideo, quia intentio ultima in hac scientia est cognitio gubernationis Dei altissimi et cognitio angelorum spiritualium et ordinum suorum et cognitio ordinationis in compositione circulorum, ad quam scientiam impossibile est perveniri nisi per cognitionem astrologie, ad quam nemo potest pervenire nisi per scientiam arismetice et geometrie,” et cetera. Hunc habuit intellectum Alanus, sicque cum pluribus scriptoribus Christianorum exposuit illud Salomonis, quod videlicet sapientia vera misit ancillas suas, id est artes liberales et scientias naturales, ut vocarent ad arcem et menia civitatis, dicens per ipsas: Si quis est parvulus, veniat ad me; et insipientibus locuta est, et cetera.

Quisquis ergo existimat intrandum semitas scripture sacre, naturalis scientie peritia non obtenta, putat alendum infantulum duriori esca priusquam lacte, et terminos quosque, necessariis mediis pretermissis, petendos. Is volare imperat sine alis et pedibus abscisis quempiam precipit ambulare hominesque videre qui visivam potentiam nondum sunt assecuti. Propter hoc Grecorum eloquentissimus atque fidelis et sanctus, Basilius, in doctrine profectum mellitis sermonibus dirigens iuniores, poetas censuit ab eis fore studiose legendos.