The Digital Lucula/Noctis Project

_______________________________________________


Capitulum 6 (E. Hunt ed., pp.45-51)

Etiam pro sexto loco, quasi idem arguens, tali persuasione procedo. Sanctiores Christianorum et utiliores unice religioni divine periti fuerunt secularibus doctrinis. Igitur licitum est minoribus et sequacibus circa studium earum versari. Sequela nota est multiplici via. Primo quoniam ipsi, velut nostri magistri, discipulos precesserunt, ad quorum discipulorum perfectionem spectat suos imitari doctores iuxta illud Salvatoris eterni: Non est discipulus super magistrum. Perfectus autem omnis erit si sit sicut magister eius. Hoc enim sepius orant Christiani clementissimum Deum, hoc frequentius predicant, ad hoc defunctorum suorum egregia facinora fideliter scribunt, scripta multiplicant et, ut legantur, elaborant persuasionibus multis, ut posteri sequantur bonorum vestigia patrum. Probatur hec eadem sequela secundo quoniam, si illi patres scripserunt ea que concernunt sanam doctrinam vitamque sanctam, decet nos legere, ut acquiramus utrumque. Sed quis sane mentis dixerit sine intellectu fore legendum? Legere enim et non intelligere est negligere. Non proficit in geometriam qui principia illius ab ea presupposita, velut alibi nota, arismetica caret; et ad astronomiam procedit in vanum quicumque hanc et illam ignorat. Sic cum supponant doctores Catholici et frequentius tangant probando, improbando, colorando, venustandoque moderate que utilia scribunt secularium litterarum principia et notitiam singularem, nemo Christianorum poterit eos intelligere, nisi fuerit talis doctrine luce perfusus. Ad quid ergo valent libri sanctorum tanto labore conscripti, tanto consilio approbati, tanto spatio conservati, tantisve impensis numero aucti, si modernis Christianis sit secularium litterarum studium interdictum, sine quarum peritia in vanum leguntur? Utique hos codices gentiles non habent Christiani, non intelligunt ut quid terram occupant? Sapientia abscondita et thesaurus invisus, que utilitas est in utrisque?

Antecedens autem reor esse per se notum apud legentes doctores Catholicos, cum intellectu vel sine. Hii enim inveniunt que alibi didicerunt, illi se non intelligere sciunt, quia non habent que illi supponunt, si tamen datur eis hoc nosse quod nesciunt. Numquid commemorandum credimus turbam magnam sanctorum doctorum Latinorum et Grecorum, quam dinumerare nemo potest: Habraam videlicet, Moysen, Danielem, Paulum, Dyonisium, Clementem, Firmianum, Boetium, Hyllarium, Ieronimum, Ambrosium, Augustinum, Gregorium, Damascenum, utrumque Gregorium—Nisenum scilicet et Nazanzenum—Basilium, Athanasium, Crisostomum, magnum Leonem, venerabilem Bedam, Methodium, Ysidorum, Bernardum, Anselmum, istum Hugonum et illum Ricardum, et Thomam singulorum prata discurrentem et in unum sertum divinum horum et aliorum Catholicorum et non Catholicorum flores subtiliter redigentem. Nonne videtur immanis belua Danielis, que trium ordinum dentium viribus carnes plurimas ostensa est devorare, quisquis presumptione ceca, dente canino, rodit labores mirificos scriptorum studentium et audientium quecumque etiam per ora gentilium, sicut quondam per asine rictus locutus estat Spiritus veritatis? Bona sunt ideo etiam de manibus iniquorum tollenda; nostra sunt ideo ab iniustis possessoribus revellenda; a Deo nobis concessa sunt ideo secure et libenter habenda.

Propositionem tertiam probat Cassianus octavum psalmum exponens. Ait enim:

Clarius istud deducit Augustinus, ubi supra primo, dicens: “Sicut enim Egyptii non solum ydola habebant et onera gravia, que populus Israel detestaretur, set etiam vasa et ornamenta de auro atque argento, et vestem que ille populus exiens de Egypto sibi potius, tamquam ad usum meliorem, clanculo vendicavit (non auctoritate propria sed precepto Dei, ipsis Egyptiis nescientibus, commodantibus ea quibus non bene utebantur) sic doctrine omnes gentilium non solum stimulata et superstitiosa figmenta gravesque sarcinas supervacanei laboris habent, que unusquisque nostrum duce Christo de societate gentilium exiens debet et abhominari atque devitare, sed etiam liberales disciplinas in sui veritatis aptiores et quedam morum precepta utilissima continent, deque ipso uno Deo colendo nonnulla vera inveniuntur apud eos,” et cetera. Et post: “Nonne aspicimus quanto auro et argento et veste suffarcinatus exierit de Egypto Cyprianus, doctor suavissimus et martyr beatissimus? quanto Lactancius, quanto Victorinus, optimus Hyllarius, ut de meis taceam, quanto et innumerabiles Greci?” et cetera ibi. Hac eadem figura sub aliis verbis utitur Gratianus ad finem eundem in Canone, distinctione xxxviia, capitulo Legimus, ubi pro robore tante veritatis memoratur Habraam et Moysen atque Danielem in omni scientia Caldeorum Egyptiorumque eruditos fuisse, subditque verba venerabilis Bede in libro Regum dicentis: “Si non licet Christianis litteris secularibus uti, Moyses et Daniel sapientia et litteris Egyptiorum Caldeorumque non paterentur erudiri, quorum tamen superstitiones simul et delicias horrebant. Nec ipse magister gentium aliquot versus poetarum vel scriptis indidisset vel dictis.” Ubi glosa Theutonici Fratris Iohannis, Ordinis Predicatorum, sic notat: “Nam legitur Actuum xvii° quod, cum Paulus venisset Athenas, vidit aram ignoti Dei, in qua erat scriptum: ‘Hec est ara ignoti Dei, in quo vivimus, movemur et sumus.’ A qua scriptura Apostolus cepit predicationem suam et aperuit illis Atheniensibus sensum illius scripture, prosequens de Deo nostro, et dicens: ‘Quem vos dicitis ignotum ego predico.’ Et ideo tunc Dyonisius Ariopagita, videns quendam cecum transeuntem, dixit: ‘Si illuminaveris hunc cecum, credam.’ Statimque, invocato nomine Crucifixi, illuminatus est, et ille credidit. Indidit etiam in epistola ad Titum illud Epigmenidis poete (aliud enim fuit Aratri): Cretenses, male bestie, ventres pigri (Prima, questione prima, Dominus declaravit). Interserit etiam in prima epistola ad Corinthios, capitulo xv°, illud Menandri poete: Sepe bonos mores corrumpunt colloquia mala. Iterum usus est illo: ‘Odero si potero; si non, invitus amabo.’ Licet Ieronimus (De consecratione, distinctione quinta, Nunquam) et Augustinus (xxvi°, questione quinta, Nec mirum) poetarum metris utantur.

Iuris peritus capit dictum Virgilii (Digestis, De Rerum Divisione, § Cenothophium) et Homeri (Digestis, De Contraenda Emptione, § Precium).” Hec glosa. Item idem Apostolus, de magis Pharaonis loquens ad Tymoteum, nomina recitat de Apocrifis sumpta, dicens: Quemadmodum Iannes et Mambre. Iudas etiam in sua epistola meminit prophetiam Enoch, que in sacris litteris non habetur. Nonne sacer antistes Ambrosius, habens ad populum verbum, Anthey fabulam ad Christum resurgentem typica expositione reducit? Benedictus quoque XI in Extravaganti fabula utitur ydre. Non vacat singulos sermones sanctorum dictis philosophicis rutilantes particulariter numerare. Sufficit autem hosti eorum doctrine quia licet; ex quo fere omnes id fecerunt. Ait enim Petrus Blesensis:

Audiat hec philosophorum hostis verbosus, sciens quod, dum illorum gimnasia conatur evertere, dum detrahit studentibus eos, os ponens in celum, blasphemus videtur in Deum et sanctos. Nam detrahit Deo qui lectiones eorum mandavit sive concessit. Obloquitur de sanctis viris tantis ac talibus, qui in eorum dictis versantur; veritatem impugnat, quam per illos non raro locutus est Deus; auctores infamat qui virtuose vivendo maxima queque virtuosa scripserunt; et insuper adversus otium sanctum perniciosum erigens bellum, otium nutrit ferinum, si non stat per ipsum quin ab officio speculationis vitalis nonnulli inepti mechanicis, voluntate vel natura, aleis, rapinis, cedibus, luxuriis, aliisque voluptatibus pravis se tradunt, ad que prona semper in malum iuvenilis etas est tota proclivis cuiusque vitium est nescire regere impetus. Apud Aristotelem namque in Topicis: “Melius est philosophari quam ditari.”