The Digital Lucula/noctis Project

_______________________________________________


Capitulum 7 (E. Hunt ed., pp.52-9)

Naturam non destruit verum perficit gratia. Sed litterarum secularium studium est naturale. Igitur gratia baptismatis non tollit litterarum naturalium usum sed potius perficit, imperat, et commendat. Huius septime rationis forma est sufficiens in materia, et maior est fidelis et a sanctis doctoribus veritas nota, sepius ut familiarissima usitata. Quis namque dixerit aliud esse officium gratie quam reducere hominem ad pristinum statum unde cecidit per peccatum? Hinc Doctor sanctus equidem sumit exordium effectuum, quos gratia largitur, in tractatu ipsius quem habuit circa finem Prime, secunde: quod videlicet ipsa sit principium cognoscendi vera, maxime que referuntur in Deum.

Modo probanda est ista minor, licet vulgaribus nota, scilicet quod studium litterarum secularium sit homini naturale. Hanc autem deduco octo rationibus in dictis antiquorum fundatis. Quid enim ponam de meo, egenus et inops, qui nescio loqui? Cur in inveniendis novis orationibus insudabo, cum nil sit novum sub celo, per Salomonem teste Spiritu Sancto? Quare honorem non reddam patribus venerandis, quorum nos laboribus honoramur? Anne putabo furandum esse, ut cum dedecore restituere cogar invitus? Habeant honos qui onus tulerunt, nam prima Veritate testante: Alii laboraverunt, et nos introivimus in labores ipsorum.

Prima ratio hec est. Philosophia perficit humanam naturam; ergo non prohibetur a gratia. Assumptum est Annei epistola lxxviia dicentis: “Omnia suo bono constant. Vitem fertilitas commendat, sapor vinum, velocitas cervum. Quam fortia dorso iumenta sint queris, quorum hic usus est sarcinam ferre. In cane sagacitas prima est, si investigare debet feras; cursus, si consequi; audacia, si mordere et invadere. Id cuique optimum esse debet cui nascitur, quo censetur. In homine optimum quid est? Ratio. Hac antecedit animalia, deos sequitur. Ratio ergo perfecta proprium bonum est; cetera illi cum animalibus satisque communia sunt. Valet? Et leones. Formosus est? Et pavones. Velox est? Et equi. Non dico; in hiis omnibus vincitur. Nunc quero quid in se maximum habeat. Corpus habet? Et arbores. Habet impetum ac motum voluntarium? Et bestie et vermes. Habet vocem? Sed quanto clariorem canes, acutiorem aquile, graviorem tauri, dulciorem mobilioremque luscinii. Quid in homine proprium? Ratio. Hec recta et consumata felicitatem hominis implevit. Ergo si omnis, cum bonum suum perficit, laudabilis est ad finem nature sue pervenit, homini autem suum bonum ratio est, si hanc perficit, laudabilis est et finem nature sue tetigit. Hec ratio perfecta virtus vocatur, eademque honestum est,” et cetera ibi. Cum igitur speculatio et otium litterarum perficiat rationem, studium litterarum est nature perfectio. Ab hac cecidit primus noster parens in terra, qui a suo optimo Creatore positus erat in paradiso ut operaretur, non glebas scindendo, non tradendo semina sulcis, vel quodvis tale praticum exercendo, que non erant congrua loco, sed ut operaretur operatione optima intellectus, in Creatorem per creaturas gradatim scandendo. Etenim primo constitutus est philosophus quam theologus, cui ante datum est creaturis notis imponere nomen quam per creaturas ad Creatorem venisse. Hoc tale certe opus est totius naturalis philosophie exercitatio studiosa pariter et iocunda; hanc qui nititur impugnare, hominis felicitati invidus, eum satagit mira transformatione in omnem convertere beluam, ac dum dampnat poetas volentes brutales homines in rationales creaturas reducere, inique poesis est doctor insanus. Videns namque Cantor divinus homines diabolica persuasione mutatos in feras, solum per usum intellectus poetizando docuit eos posse ad pristinum statum reformari, dicens: Homo cum in honore esset non intellexit; comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis. Quam aperte loquitur iste Speculator egregius, quod antiquus serpens, hominis hostis, solum persuaserit non studendum sed edendum et, quia non intellexit, non studuit nature rerum speculando, non laboravit, factus est brutalis, insipienti similis! Non dixit ‘similis furiose vel dedite voluptati nature, sed ‘insipienti’, ut omnes confundat qui opponuntur Musis litterarum sacratis.

Secundo vero dico quod, cum naturalis philosophia sit perfectiva intellectus humani, nullo modo est interdicenda Christiano cuiquam, quem decet tanto perfectiorem esse ceteris quanto Deo vicinior predicatur. Radix huius rationis patet, quia obiectum adequatum intellectus creati est veritas; non autem hec veritas, illa, vel illa, sed omnis veritas. Alias uniuscuiusque intellectus, esset perfectus, qui tantum sciret unicam veritatem, ut puta, ‘omne totum est maius sua parte,’ (que est per se nota cuilibet terminos percipienti); et hoc est falsum. Manifestum est enim quod, sicut non satiatur oculus visu, ita neque intellectus veritatibus scitis, ad reliquas eo magis avidus quo per precedentes est magis dispositus. Probat hoc sanctus Doctor Contra Gentiles diffuse. Perficitur namque intellectiva potentia exercitio speculationis subtilis, prout probat Philosophus tertio De Animo. Oportet igitur ad hoc, quod perfectus sit intellectus humanus, quod vel videat in fonte omnes veritates simul, quod tantum est spiritibus beatis concessum, vel quod per omnes rivulos eius discurrat in via. Sic ergo omnem philosophiam veritatem habentem, moralem, phisicam et divinam, poeticam et hystorialem, non minus et rationalem, debet omnis Christianus studere, quem pre ceteris oportet perfectiorem intellectum habere. Que est ista dementia que persuadet solum populum Christi brutis similem fieri, si Christiana lex vetat studium secularium litterarum, in quibus sunt innumere veritates, quas littere Christianorum non tradunt sed supponunt, et libri philosophorum permittunt et suadent omnem doctrinam solertissime intueri? Nonne illa videtur timida, quasi sit inermis, et philosophia fortis tutaque nichil pavere? Nonne reginam in regno anime volitivam philosophia reddit perfectam? An ille putandus est bene vivere qui, ratione semota, casu ducitur vel fortuna? Absit. Sed tantum is qui, quocumque perveniat, ducitur ratione. Ait equidem Aristoteles Ethicorum secundo: “In hiis que secundum virtutes fiunt requiritur qualiter habens operatur: primum quidem si sciens; deinde si volens; propter hec autem tertium, si finem etiam immutabiliter operetur. Hec autem ad operandum alias artes non connumerantur preter scire; hoc autem prestat philosophia.” Ergo hec legenda est, que facit volitivam perfectam, sine cuius assensu nullus actus humanus veridice potest dici perfectus. Totam hanc rationem format Anneus epistola xxxvia, ubi inter cetera dicit: “Hanc viam dabit tibi philosophia; ad hanc te confer, si vis salvus esse, si securus, si beatus.” Et post: “Si vis omnia subicere tibi, te subice rationi; multos reges, si ratio te rexerit. Ab illa disces que et quemadmodum agredi debeas. Non incidas rebus. Neminem mihi dabis qui sciat quomodo quod vult ceperit velle.” Et iterum: “Non minus sepe fortuna in nos incurrit quam nos in illam. Turpe est non ire sed ferri,” et cetera. Concordat satis huic sententie Aristoteles secundo Ethicorum, capitulo quarto:

Iterum legenda est a cunctis Christicolis beata philosophia, que totam concupiscibilem dirigit, ornat et perficit. Utar namque testimonio Christiani doctoris Hugonis in libro Didascolicon sic perorantis:

Britanici delectat verba referre. Ait namque libro tertio: “Quis Themostenis diligentiam, Frontonis gravitatem, continentiam Socratis, Fabricii fidem, innocentiam Nume, pudicitiam Scipionis, longanimitatem Ulixis, Catonis parcitatem, Titi pietatem ymitatur? Quis non cum admiratione veneratur? ‘Probitas siquidem laudatur et alget.’”

An dubitabit aliquis utrum officium sit philosophie irascibilem portionem hominis et moderari et perfecte placare? Ipsa enim est illa sapientia que secundum Stoicos hominem imperturbabilem facit, atque uniformem in utraque fortuna conservat. Et ut cum Cassiodoro loquar libro tertio epistolarum:

Homo preterea, a feris distinctum animal sociale, hoc bonum qualiter preservabit, nisi duce philosophia, que docet quomodo sit vivendum homini et qualiter convivendum? Loquatur hic Seneca epistola xxviiiia dicens: “Nunquam volui placere populo. Nam que ego scio non probat populus; que probat populus ego nescio.” Et post pauca: “Quis enim populo placere potest cui virtus placet? Malis artibus popularis favor queritur: similem te illis facias oportet; non probabunt nisi agnoverint. Multo autem ad rem magis pertinet qualis tibi videaris quam qualis aliis. Conciliari nisi turpi ratione amor turpium non potest. Quid ergo illa laudata et in omnibus preferenda artibus rebusque philosophia prestabit? Scilicet ut malis tibi placere quam populo, ut existimes iudicia, non numeres, ut sine metu deorum hominumque vivas, ut aut vincas mala aut finias. Ceterum si te video celebrem secundis vocibus vulgi, si intrante te clamor et plausus, pancomimica ornamenta, obstrepuerunt, si tota civitate femine te puerique laudaverint, quid ni ego tui miserear, cum sciam que via ad istum favorem ferat?” Hec ille. Ut autem aliquando hec ratio terminetur, quid potest ad humani generis perfectionem spectare que non doceant littere seculares, hominem in utroque constituentes felicem (ut sub uno parafello duplex ratio comprehendatur)? Quales homines suo lacte philosophia nutrivit, concessit mundo, secula decoravit, et orbem terrarum illustravit ubique! Libet mendicatum ab Hugone pariter mendicante verbum recitare, dicente:

Profecto libuit Ciceroni in prologo Rhetorice exclamando, sic fari:

Crisippus quoque nobis subveniat tueaturque iura sua. Ait enim: “Sapientem nullis indigere et tamen illi multis rebus opus est; contra, stulto nulla re opus est, nulla enim re uti scit sed omnibus eget. Sapienti et oculis et manibus et multis ad cotidianum usum necessariis opus est, sed eget nulla re. Egere enim necessitas est, nichil sapienti necesse est,” cum ceteris que diffuse prosequitur. Anneus epistola nona eleganti sermone probans philosophiam solam supplementum esse omnium rerum cum Salomone de sacra theologia testante qui ait: Venerunt autem michi omnia bona pariter cum illa, aliis suis particularibus divitiis et commodis prudenter adiectis. Hinc cultor heremi, Petrus Ravennas, in quadam epistola scribit: