The Digital Lucula/noctis Project

_______________________________________________


Capitulum 8 (E. Hunt ed., pp.60-71)

Erit octava persuasio hec. Quicquid confert ad bene vivendum, hoc habent littere seculares et pro maxima sui parte oppositionem non admittunt. Igitur, nullatenus sunt Christianis interdicende vel interdicte.

Hec consequentia, licet superius non semel tantum videatur probata, iterum nichilominus sic deducenda videtur. Nullus cum culpa repetit quod suum est, aliena dimittens. Sed quecumque vera et salubria sunt in litteris secularibus sunt Christianorum, quorum est omne bonum et omne perfectum, quique sunt soli heredes Dei per Ihesum Christum, cuius et a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum atque omnis sapientia et quelibet veritas. Igitur licitum est Christianis et inter fetida querere pretiosa que sua sunt, et latentia vera que violentiam patiuntur, pariter et iniuriam, rapere de manibus latronum et iniuste tenentium. Nam auctore Marone, “magnarum est virium clavam extorquere de manu Herculis.” Facto huius rationis usi sunt omnes prudentes tam seculi quam Ecclesie. Nota sunt que refert ad Paulinum beatissimus Ieronimus, scribens de Pythagora, Platone, Appollonioque, seculi hominibus litteras persequentibus totum fugientes per orbem. Clara sunt que tractat Agellius libro Noctium Aticarum de aviditate Peripateticorum principis, aliorum dicta scriptaque videndi et apud se conservandi. Non ignoramus peregrinationem Platonis, ut omnes libros etiam sacros evolveret, divo Augustino docente. Hinc Anneus Seneca epistola secunda sui emulationem generans bonam sic loquitur ad Lucillium: “Soleo enim et in aliena castra transire, non tamquam transfuga sed tamquam transfugator vel explorator.” Item epistola lxxxviia scribit:

Ideo instruens venerabilis Hugo ad acquirendam doctrinam scolares docebat dicens:

Delectat insuper hic ponere beatissimi Ieronimi determinationem preclaram, totam hanc questionem sigillantem. Ait namque ad Magnum, oratorem Romanum: “Queris cur in opusculis nostris secularium litterarum interdum exempla ponamus candoremque Ecclesie ethnicorum sorde polluamus? Responsum breviter habeto: nunquam hoc queres, nisi te totum Tullius possideret, si scripturas sanctas legeres et earum interpretes evolveres. Nam et in Moyse et in prophetarum voluminibus et epistolis Pauli quedam de libris gentilium assumpta sunt. In Deuteronomio quoque Domini voce precipitur mulieris captive radendum caput et supercilia omnesque pilos et ungues corporis amputandos et sic eam habendam coniugio. Quid ergo mirum, si ego etiam sapientiam secularem propter eloquii venustatem et membrorum pulcritudinem de ancilla atque captiva Israelitam facere cupio, et si quid in ea mortiferum est ydolatrie vel voluptatis et erroris libidinum, vel precido vel rado, mixtusque purissimo corpori immaculatos Domino Sabaoth filios ex ea genero!” Hec Ieronimus. Quam lucide splendet ex celo et voce est prolaxa divina quod querimus! Et dummodo secularis scientie radantur caput intentionis profane, supercilia quoque vane ambitionis, atque omnes pili superflue locutionis, que interdum habenda pro ornatu putantur, necnon si ungues infidelis oppinionis, sicut mixte sunt littere prelibate, ne animas lacerent immanitate crudelis erroris, precidantur, ad plenum gentilium libri legi possunt impune. Addiciam et fundamentum fidei ortodoxe, super quo tota ecclesiastice fabrice structura opifice Christo consurgit. Ait enim apostolus Petrus in quadam epistola Itinerario Clementis adiuncta: “Cum ex divinis scripturis integram quis et firmam regulam veritatis susceperit, absurdum non erit, si aliquid etiam ex eruditione ac liberalibus studiis qui forte in pueritia attigit ad adsertionem veri dogmatis conferat, ita tamen ut, ubi vera didicit, falsa et simulata declinet.” Hec ibi.

Nunc vero probo antecedens rationis presentis pro parte prima, que est: quidquid confert ad bene vivendum, hoc seculares littere habent. Presuppono autem quod ad bene vivendum requiruntur septem. Primum est cognitio Dei. Secundum est cognitio sui. Tertium est virtutum vitiorumque notitia. Quartum est dispositio facilis. Quintum est intentio recta. Sextum est malorum cautela. Septimum est exercitatio bonorum. Primum est Christi peccatorum infidelium apostolis suis rationem reddentis et dicentis: Hec facient vobis, quia non noverunt Patrem neque me. Dixerat enim primus Iudeis: Nisi credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro. Nam secundum Apostolum eius: Impossibile est sine fide placere Deo. Hanc sententiam prosequitur magistraliter et profunde divus Augustinus in duobus mediis libris, ni fallor, quos contra iniquum Iulianum conscripsit. Secundum vero iuxta Satyram, “de celo descendit,” Apoline respondente cuidam, “Nothys elythos,” et cum Iob concordante, qui dixit: Visitans speciem tuam non peccabis. Satis diffuse et diserte hoc dilatat Ricardus circa finem libri De Duodecim Patriarchis. Tertium satis dilucidat Anneus ad Lucillium, ubi ait: Initium salutis est cognitio peccati,” et cetera. Propter quartum a penitentia Ihesus et Baptista sue predicationis sumpserunt exordium, dicentes: Penitentiam agite, appropinquabit regnum celorum. Que quidem apud Ieronimum non virtus sed dispositio ad virtutes nuncupatur. Quintum voluit suprema Veritas determinare, ubi dixit: Si oculus tuus fuerit simplex, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum; cum notabili glosa venerabilis Cassiani in Collatione secunda, ex Decem. Pro sexto et septimo Dominicus cythareda canit in psalmo: Quis est homo qui vult vitam, diligit dies videre bonos? Recede a malo et fac bonum, inquire pacem et prosequere eam. “Nichil enim prodest facienda didicisse et non facere,” Ieronimo in epistola teste. Que Augustinus extendit commode per totum librum De Vita Christianorum.

Quod autem hec et plura in litteris ethnicorum tradantur, per aliorum dicta deduco potius quam suadere per propria nitar, tum quia michi displicent mea, longe aliter quam sua Augustino, ut scribit in libro De Cathezizandis Rudibus; tum quia nullius sum auctoritatis et plurime illi; tum etiam quoniam eorum dicta sunt miris rationibus comprobata, et a patribus usque in hodiernum diem communiter venerata. Hec enim scientia tradit principia sine quibus ultima cognitio, que divina vocatur, haberi non potest, et hanc ultimo pandit. Propterea dicta est ab omnibus ipsa philosophia ‘divinarum humanarumque rerum notitia.’ Ad hoc tendit venerabilis verbum Hugonis Didascolicon libro dicentis: “Ex omnibus scientiis septem specialiter discreverunt antiqui in studiis suis ad opus erudiendorum, in quibus tantam utilitatem esse pre ceteris omnibus perspexerunt, ut quisquis primo harum disciplinam firmiter percepisset, ad aliarum notitiam postea inquirendo magis et exercendo quam audiendo perveniret. Sunt enim quasi quedam optima instrumenta et rudimenta, quibus via paratur animo ad plenam phisice veritatis notitiam. Hinc trivium et quadrivium nomen accepit, eo quod hiis, quasi quibusdam viis, vivax animus ad secreta sophie introeat.” Iuvet istam particulam Michael Scotus et dicat: “Intentio mathematice est dare certitudinem de omni ambiguitate proposita que pertinet ad suam questionem.” Et iterum: “Hec scientia dicitur doctrinalis vel disciplinalis, et restringit hominem semper ad unam partem suppositi, scilicet ut unum tantum teneat quod demonstrative probatur.” Eandem Aristoteles in Methafisica, translationis antique terminet dicens: “Methafisica scientia est ad necessaria, id est ad aliarum scientiarum necessitatem. Ipsa est prima philosophia maximeque scibilis est, quia maxime scibilia sunt principia et cause; propter hec enim et ex hiis alia cognoscuntur. Hec igitur sola scientiarum liberalis est, quia sola ipsius gratia est. Unde iuste non humana existimatur illius possessio sed divina. Multipliciter enim humana natura ancilla est. Deus autem et causarum omnium principium quoddam est, et hanc scientiam aut solus aut maxime habet.”

Ad hoc insuper tendit labor scientie, ut quemlibet reddat cognitum sibi. Ait nempe Seneca in Proverbiis: “Rem maximam promittit tibi sapientia, ut te reducat tibi. Legisti Socratem; Platonem familiarem tibi fecisti? Hic dicit philosophiam esse meditationem mortis; alter philosophando dixit, quid ageret requisitus: ‘Addisco mori.’”

Scimus profecto, Aristotele id in Ethica demonstrante, omnem rationem poetice discipline in virtutum preconium vitiorumque accusationem consistere universamque illorum vim obversari in exercitandis hominum animis ad imitationem eorum quos laudibus extollissent et deterrendis ab hiis quos pariter turpes fuisse monstrassent. Hinc Maro testatur, dicens:

Celsa sedet Eolus arce Sceptra tenens, mollitque animos ac temperat iras.

“Quid enim melius quam memoria recte factorum et libertate contentum negligere humana?” prout scribit Marcus Brutus Ciceroni. Talis enim est continentia scripture divine totius. Has virtutes et vitia philosophia in morali parte describit presertim, et has esse necessarias ad bene vivendum in presenti pugna solum determinat, sicut in alio seculo scientiam tantum, Tullio teste in fine dyalogi ad Ortensem, quemadmodum libro xiv° De Trinitate recitat Augustinus.

Similiter ipsa philosophia viam parat ad astra et celorum limina pandit. Colligit namque Cicero in prenominato dyalogo, sicut ubi supra meminit Augustinus, ex Patrum sententiis, quod facilior ascensus in celum datur animabus speculantibus philosophiam quam aliis artibus implicatis. Unde non mediocriter est timendum et irrogandum fortassis hostibus philosophie illud Sidonii quinto Epistolarum dicentis: “Quia pauci studia nunc honorant, simul et naturali vitio fixum est et radicatum pre foribus humanis, ut qui non intelligit artes non veneretur artistas.” Nam teste Seneca in epistola, verbis Platonis utente: “Si, quemadmodum mundi facies universa in conspectum venit philosophia, tota nobis posset occurrere, profecto omnes mortales in admirationem sui raperet, relictis hiis que nunc magna magnorum ignorantia credimus.”

Nonne philosophia etiam intentionem dirigit in ultimum bonum, qua dempta, nullus actus humanus censebitur virtuosus? Proposite enim questioni, cur potius gentiles quam Iudei crediderint in Christo eiusque discipulis annuntiantibus Catholicam fidem, respondisse videtur Zozimus: “Non ob aliud nisi quia illorum littere habebant ventura de Christo non solum Sibillis credita sed et aliis, sicut continentur plura in Hebraicis libris.” Si igitur illis philosophia et istis theologia erat magistra, illique fuerunt conversi et isti indurati, videtur satis dicendum, quia philosophia saltem non minus mentes disponat ad ultimum finem quam faciat theologia Hebraycis hominibus revelata. Hoc sensit in sua Methaphisica Avicenna, ubi ait: “Utiles quidem in se est occasio, que per se ducit ad bonum. Utilitas autem est intentio, que de malo perducit ad bonum. Et omnes quidem scientie communicant in una utilitate, que est acquisitio perfectionis anime humane, in effectum preparantis eam ad futuram felicitatem.”

Quid autem (ut duo ultima simul concludam) aliud agunt littere gentilium nisi ut sapientem virum constituant, cuius est declinare a malis et insistere bonis? Nam si officium sapientis est ordinare, et ordo suis locis tribuit universa, sapientis erit recto calle incedere semper. Ad hoc singulariter facit illud Ambrosii in epistola ad Simplicianum dicentis: “Stultus sicut luna mutatur, sapiens enim non metu frangitur, non potestate mutatur, non attollitur prosperis, non tristibus mergitur. Ubi enim sapientia, ibi virtus: cum ibi constantia et fortitudo. Sapiens ergo idem est animo, non minuitur, non augetur rerum mutationibus, nec ut parvulus fluctuat, ut circumferatur omni vento doctrine, sed manet perfectus.” Licet autem Ambrosius loquatur de sapientia Christianorum, idem dicunt Stoyci et frequenter Seneca de sapientia paganorum. Hic locum sibi vendicat Cicero dicens: “Poetas et varios scriptores artium aut rerum gestarum solus ille contemptibiles facit qui non veretur contempni. Nam et virtutis habent usum et philosophandi materiam prebent. Notant, non docent vitia, et aut utilitatis causa grata sunt aut voluptatis. Sic autem per viarum discrimina transeunt ut virtuti faciant locum. Nam per tela, per ignes, per maris varias procellas, per tot motus, seditiones, et insidias populorum, Sillam pertransit et Caribdim, ut ad patriam suam saltem in senectute Ulixes repedaret. Socios variis exilii amisit casibus, sed eos aut fortune violentia aut nature infirmitas aut animi voluptas absumpsit. Horum tamen omnium iocunda relatio est. Nam vel amissi provisus casus, etsi amarus sit, proficit ad cautelam; siquidem exemplis sepe magis proficitur quam preceptis. Mala enim vitantur facilius quo fidelius precognita fuerint,” et cetera.

Restat eiusdem antecedentis pars secunda probanda, que est quod littere seculares non admittunt vel non persuadent male vivere. Si enim littere eorum culpantur, hoc erit: vel quia de pluralitate deorum locuntur, vel quia de vitiis sepius tractant et illecebris multis, aut quoniam falsis verissima tegunt, seu propter Syrenarum sermonem detinentem hospitem suum captivum. Sed quodlibet horum servatur in sacris litteris. Ergo propter ista non est prohibenda secularium lectio litterarum. Primum patet, cum in multis libris sacre scripture, sicut sunt primi quinque libri Moysi, in Iosue, Iudicum, Regumque, necnon omnium prophetarum libris sepe de ydolis et multiplicitate deorum sermo habeatur expressus. Et si quis dixerit divinum sermonem loqui de turba deorum ad confutationem ipsorum, respondebunt periti philosophi, Socrates, Plato, Aristoteles, quin ymmo pro omnibus illis Augustinus, precipue quarto De Civitate Dei, philosophiam colere unicum Deum, principium omnium rerum, universa sua maiestate regentem. Asserentibus enim Augustino De Vera Religione et Tertuliano in Apologetico, didicimus Socratem in contumeliam deorum quorumcumque per hyrcum et canem iurasse, credentem plus veri esse in brutis viventibus quam in ydolis insensibilibus; et propter hoc dampnatus est, quia diis derogabat. Simile dico de vitiorum tractatu. Quis enim poetarum tradit virorum mulierumque universaliorem libidinem inconcessam, turpiorem Sodomitarum mixturam, crudeliorem ultionem virginis rapte? Ibi fratricidia, adulteria, bigamie, incestus, stupra, homicidia, secte, vindicte, sacrilegia, amores infandi, ambitiones, odia, prevaricationes, legum divinarum prodictiones, deceptiones etiam inter multum coniunctos, blasphemie, periuria, scelleraque tam turpia quam omni seculo pariter et genti detestanda, in quolibet genere malorum semel et pluries describuntur et facta memorantur ac etiam indubitanter credi iubentur, et lectione convenit frequentari.

Si tegumentum veritatis sub falsis figuris huius prohibitionis causa foret, que scriptura est magis velata quam divina? Quicquid enim de Deo loquimur, qui est subiectum revelate scripture, fictum est, ideoque poetice oportet fingere verba. Hinc Tullius: “Fingebat hec Homerus et humana ad deos transferebat.” Et subdit velut aliquid supra nos exoptans: “Divina mallem ad nos.” Quibus figmentis non defuit Plato, eodem indice oratore, omnium scriptorum tam subtilitate ingenii quam nobilitate doctrine prestantissimus, qui secreta nature Deique miranda putavit esse tegenda quibusdam velis neque nuda in publicum producenda. Rationem post Christum assignat in libro De Divinis Nominibus subtilissimus Ariopagita speculator, id necessitati potius quam electioni libertatis ascribens. Et ut tuis verbis utar, O michi semper venerande ‘collucens’: “Quid enim est divina scriptura, quoad loquendi formam attinet, nisi fictum aliquid, quod de virtute sermonis falsum est, licet sub illo velamine certissimam contineat veritatem?” Huic sententie, ni fallor, premisisti, O moderna lux auctorum: “Nichil enim cum de Deo loquimur vel incorporeis creaturis iuxta litteram verum est, nichil sub illa falsitate corticis nisi verum.”

Tandem neque lepus pronuntiationis venuste philosophiam, quam more vulgari censemus humanam seu mundanam, ab humano consortio debet arcere. Hoc quippe, quoniam quod est laude dignum iniuste in dedecus retorquetur actoris. Tria autem, sicut scribis, optima sunt in poetis: primum, usus proprius vocabulorum; secundum, dignitas sententie; et tertium, humane vite doctrina. Etiam istud idem patet verum, quia aliter scriptura sacra reprehensibilis foret, que in Iob, Psalterio, et quibusdam libris Salomonis metro currit et prosa, et splendorem continet cuiuscumque locutionis ornate. Ait enim Cassiodorus in prologo Psalmorum, distinctione xxxviia capitulo Legimus: “Omnis splendor rethorice locutionis a divinis libris sumpsit exordium.” Et si quisquam putat a litteris secularibus abstinendum quia amatoria cantat, si Cantica Canticorum secundum litteram intuemur, quid in poetis magis amatorium triumphat, quid buccolicum magis, quid vel eque lascivum, et quid apertius in concupiscibilem feditatem prorumpat? Ista igitur detestanda pugna iam cesset, que dum plena livore agere, ut dicitur aut creditur, in novercam nutricem petit ad mortem, et in viscera propria hostilem ensem demergit. Quidquid enim illi codices habent, totum hoc sacre littere tradunt. Hinc Ysidorus ait Ethimologiarum libro secundo: “Philosophie sunt tres species: una naturalis que phisica dicitur; altera moralis que dicitur ethyca; tertia rationalis que loyca dicitur. In hiis autem eloquia divina consistunt: primum in Genesis; secundum in libris Sapientialibus; et tertium in Canticis Canticorum et Evangeliis.”