The Digital Lucula/noctis Project

_______________________________________________


Capitulum 9 (E. Hunt., pp.72-84)

Bonum erit fortassis et utile sic silogizare post rationem octavam. Religio Christiana est sola universalis religio. Igitur ad solam religionem istam pertinet nosse omnem doctrinam. Sed sacra scriptura non est omnis doctrina, seu omnem doctrinam non tradit. Igitur preter sacras litteras oportet Christianum ceteras litteras nosse. Primum assumptum tamquam notum relinquo clarius sole, cum soli Christiani dicantur ‘Catholici’ et Ecclesiam Catholicam reddere unam, in quibus tantum religio viget, et in ceteris nationibus non religio sed secte aut factiones reperiantur, sicut elegantur in libro De Vera Religione et Contra Epistolam Fundamenti divus instruit Augustinus. Hoc vero presuposito, prima consequentia patet. Nam Christianum oportet esse bubulcum, pastorem, aucupem, piscatorem, venatorem, nautam, cursorem, artificem, bellatorem, medicum, advocatum, iudicem, consultorem, predicatorem, sacre scripture doctorem, rectorem, divinum cultorem, castum vel genitorem, et huiusmodi que spectant ad vitam socialem et sine quibus universitas sancta non constituitur in esse perfecto.

Hii vero homines, si precise scirent sacras litteras et naturalem phisicam ignorarent, ad finem sue artis nunquam venirent, et humana vita penitus deperiret. Rusticos quidem docet pagina sacra, quia est tempus seminandi et tempus metendi; sed que sint illa tempora non dixit, ad naturalem philosophiam eos remittens. Quid si indispositis crederent semina sulcis? Quid si fabas autumpno, cicera hieme, et frumentum sererent vere? Numquid proficerent estate plantando, inserendo sub Libra, putando sub Cane, et arbores contignacias sub Leone scindentes? Quanta est eis perutilis celorum temporumque peritia, ne laborent incassum, neve sit infructuosum opus ipsorum, quo radicaliter genus substentat humanum! Profecto Plinius, Palladius, Crescentiusque eis multum prodessent, quo etiam usus sue artis presistit gnaros.

Si de pastoribus loquimur, animalium scire naturas, herbarum vires, conditiones locorum, temporum proprietates, aquarum effectus, et impressiones celorum est illis quam plurimum oportunum. Prosunt enim venti quidam ad genituram illorum et obsunt oppositi. Quidam propterea marium, quidam vero feminarum causant fetum. Favonio concipiunt, roscidis sumptis multa languescunt. Licet autem sacra doctrina id manifestet, narrans sanctorum patrum qui animalium pastores fuere solertem prudentiam, qua ditati sunt in immensum, sicut notum est principaliter de Iacob, non tamen docet artem sed factum, quasi pro minimis ad naturalem investigationem remittens, quam plenius ceteris Aristoteles et magnus noster Albertus humano generi insinuare curarunt.

Quam necessarium sit capientium silvestria officium pro medendis pascendisque egrotis et sanis, necnon pro varia supellectili, nemo prudens ignorat. Huic sane hominum cetui temporum situumve atque conditionem mutorum, quibus capiendis insistunt, est nimium maritanda notitia, ne laborent in vanum sed tempore breviori assequantur que cupiunt, frustraque non fiat per plura quod eque bene vel melius per pauciora potest haberi. Nempe “fertur vates nobilis Mantuanus,” si credimus Helinando, “interrogasse Marcellum, cum depopulationi avium incessanter operam daret, an mallet avem instrui in capturam avium an muscam formari in exterminationem muscarum. Sed cum quod oporteret ad avunculum retulisset Augustum, eius preelegit consilio ut daretur secundum, ut a Neapoli musce abigerentur infeste et civitas insanabili liberaretur a peste. Item in semiviri Chironis antro, si creditur per omnia Grecis, est Achilles lyre et cythare modos instructus, indeque transductus ad silvas tali victui operique assuescens, reverentiam nature timoremque mortis abiecit.”

Si terrestres viatores et naute in philosophie sinu forent nutriti, fortassis nunquam ipsorum labores inanes sentirent et aliquando mortales. “Futuras namque,” ut cum quodam Brictanico loquar, “tempestates aut serenitates signa quedam antecedentia preloquuntur, ut homo, qui natus est ad laborem, ex hiis possit exercitia sua temperare. Hinc agricole, hinc naute familiaribus quibusdam experimentis, quid quo tempore geri oporteat temporis futuri colligunt qualitatem ex eo quod preteriit mentientes. Mergus, alcione, cignus, luna, sol archana nature frequenter aperiunt. Cum etenim (auctore Ambrosio) circa medium hyemis alcionem nidificare ovaque fovere conspexeris, de quindecim dierum serenitate gratissima non dubites; eosque naute solent diligentius observare, quibus vix vel tenuis flatus aura sentitur. Iterum cum fluvialium avium corpora in aquis avidius mergi conspexeris, ymbres expecta. Cornicis matutinum clamorem pluvia sequitur. Multis quoque signis tranquillitas et varie tempestatum forme in lune orbe videntur; eius namque color rubicundus ventos, pluvias ceruleus, ex utroque mixtus nimbos indicat furentesque procellas; letus orbis navigiis serenitatem promittit, presertim si quarto ortu; is enim certissimus auctor est quod mensis sequens pluvia ventoque carebit. Sol quoque equora petens, si solito splendore serenum, igneo Eolum, palido nivem, maculoso ymbrem ministrat. Sed et aves et pisces futurorum signa certissima produnt, que Virgilius et Lucanus divino comprehendunt ingenio. Similiter Varro in Libris Navalibus, dum sollicitus instruit nautas.”

Diversa vero ars et varietas eius, cuius species enarrare non vacat, lactatos ab uberibus philosophie nutricis preclare opifices suos requirit. Hii enim debent res naturales eligere, conservare, effectibus applicare, dividere, componere, horis debitis et propriis locis distribuere: que nullo modo sine phisica notitia fieri possunt ut plurimum. Quanta pereunt et humane nature, cuius sunt in vitalem usum creata! Efficiuntur mortalia propter ignorantiam eorum qui illa detractant. Adde notanter quod rerum Creator benedictus in secula brutis phisicam naturalem concessit, que carent temporali doctore et oculis disciplinandis internis, quam scire noluit hominem, nisi per exercitium acquirat, ut omnibus innotescat eius salubre et necessarium studium a Deo fore sub quodam silentio cum natura clamante hominibus imperatum. Solo enim intuitu sibi hostilia muta cognoscunt; olfatu docente, mortifera vetant; et solo impulso nature sua remedia norunt. Ab hiis enim (autor est Plinius) multa didicit homo que vite conservande optata fomenta ministrant; qui solus hec nescit, nisi audierit a bestiis aut philosophando legat doctis in libris vel infelices casus sodalium eum fecerint veritatis expertum. Potius ergo videntur esse vitanda commertia cunctis indoctis quam hec doctrina artificibus universis.

Ecce quia precipue triumphales arcus militieque palmam meruerunt perpetuo memoranda qui seculari scientia fuerunt insignes; et Solino docente, qui orbis sceptra adipisci querebant per arma philosophos se instruentes secum habebant. Satis hanc partem Trogus et abbreviator eius, Iustinus, atque Vegetius et insignes scriptores nonnulli deducunt in lucem. Sed esto sileat omnis lingua, numquid experientiam negaturi sumus velut insani? Certum quippe est, qualibet etate clamante, quod arma victricia ad illas patrias secesserunt in quibus precipue studii specimen philosophieque decus florebat. Sic quondam cultores scientie, Greci fortissimi, Pergami tulerunt spolia, quos depopulatur hostis inermis, postquam litteris abdicarunt. Non sine Peripateticorum principe victor orbis Alexander evasit. Romani quoque tunc potiebantur triumphos cum venerande sophie operam dabant; qua deserta, nullus timet Romanum. Denique, nato Alexandro, Philippus, genitor eius, Aristoteli scripsisse in hunc modum narratur: “Filium mihi genitum scito, quo equidem diis habeo gratiam, non tam proinde quia natus est quam pro eo quod eum nasci contigit temporibus vite tue. Spero etenim fore ut educatus eruditusque a te dignus existat et nobis et rerum istarum susceptione.” Policarpus vero ad idem sic scribit: “Romanos imperatores aut duces, dum eorum res publica viguit, inlitteratos extitisse non memini. Et nescio quomodo contigit quod ex quo in principibus virtus elanguit litterarum, armate quoque militie infirmata est manus et ipsius principatus, quasi precisa radix.” Quid per singula moror? Non decet Palladem preter Martem potiri maritum.

Penitus inutilis est medicus, ymmo neque medicus, phisicus, vel cerusigus nuncupandus, quem non aluit et in virum perfectum provexit simplicium compositorumque terrestrium simul et celestium docta notitia. Hic enim, si sit fidelis et prudens, est salutis artifex, procurator vite, mortis adversarius, minister sanitatum, ymitator Dei, ut quod ille contulit iste conservare procuret. Medicina enim a Domino Deo est, teste sacro eloquio, et vir prudens non contempnet eam: Altissimus enim de terra creavit medicinam. Sed quantum prodest si fuerit peritus, tantum magisque longe obest si fuerit ignarus! Quot sanos faciunt egrotari et egrotos occidunt, si iuxta Galieni doctrinam nesciunt curando semper aliquid tribuere regioni, consuetudini, et etati, et si nesciunt complexiones etiam particularium hominum, regionum naturas, vires consuetudinum, singulorum ascendentia, syderum motus, stationes planetarum et eorum respectus; ut de phisicis sileam, e quibus principaliter denominari putantur! Nemo enim sapiens adversatur quin celi influant in corpus humanum, quod solum medicis datur curandum, Deo anima reservata, omni materiali celo maiori. Cum igitur unus et idem pro varietate etatum, conplexionum, et exercitiorum atque regionum mutatione dominium mutet, necesse est medicum scire Saturnum frigidum esse senibusque (et ob hoc nocivum) habereque propriam domum in quo fuit creatus, Capriocornium, incidentem vero Aquarium. Sic sciat quod Iupiter propitius est et salubris, cuius domicilium primum Sagittarius et Pisces consequenter; Mars ferox et indomitus, Scorpionem colens et Arietem exinde; Mercurius convertibilis talis est qualem sinunt esse viciniores planete, quem in Virgine creavit Deus, in cuius casualiter sortem Gemini cadunt. Cetera linquo. Sed sufficit incepisse monstrare, sine profunda scientia, hominem medicine artis nomen sibi mendaciter usurpare. Et quia hec, in quantum est humane vite conservativa, cuilibet est opportuna, ut sibi quisque sufficiat in quantum potest, nullus reprehensibilis erit sed laude dignus, qui scientiarum omnium gignasia frequentabit. Nam quid agant in inferiora celi astrologi docent, Lucanusque probat, ubi ait:

Quod cladis genus, o Superi, qua peste paratis / sevitiam?

et cetera ibi. Quis non irridendus, indoctus eloquentie arte, se ingeret oratorem aut audebit fungi advocationis officio rei publice? Quam maxime oportuno, sicut tradit nunquam satis memorandus pater Augustinus libro quarto De Doctrina Christiana; ibi enim illud Tullianum confirmat: “Sapientiam sine eloquentia parum prodesse civitatibus, eloquentiam vero sine sapientia nimium obesse, sed utrumque prodesse plurimum.” Et si iuxta Cassiodorum Super Psalmos,

sive, ut alibi dicit,

– non erit orator qui tantum studuerit Aristotelis Ciceronisque rethoricas normas, sed qui cunctarum facultatum fuerit limpide doctrinis imbutus.

Quibus habundare debet orator, alibi quam in exemplis rethoricis acquisitis.

Ast iudices debentes dirimere civium causas et concordiam foventes paci favere, si solas noverint leges canonicas et civiles, tam universales quam municipales, multis inopinatis eventibus obstupescent, non valentes ius equitati prestare. Ideoque prudens senectus, et antiquorum canities veneranda, providit fortuitos casus non legibus definiri sed ariopagitarum omni scientia pollentium arbitrio et sententiis terminari. Salomonis sapientia a Domino sibi data, auctore Ieremia, huic conclusioni in testem accedit.

Sed da consultorem ignarum aut inscium confessorem, et si legerit quinquies universa canonica iura, quanquam hodie (prothdolor!) ad hec saluberima officia peragenda hii sepe ponantur et numero qui nec conscientiam habent de propriis nec sciunt de alienis formare. Sed hanc causam non accepi hic proloquendam. Si tales (ut dixi prius) quales non dantur, adhuc oportet plura vidisse propter hereses, fascinationes, et huiusmodi, que Varro subtilissime tradit, tractat Virgilius, Lucanus detegit, et narrat Sulmonensis poeta. Viderit quod est necesse quod prestigiorum auctor fuerit Mercurius. Unde orti sunt magi, qui rebus adimunt species suas, plerumque futura dicentes, et a quatuor elementis quatuor huiusmodi species pullularunt: piromantia videlicet, aerimantia, geomantia, et nigromantia; incantatores, arioli, aurispices autore Tagete, phitonici, qui in virginibus magis apparent, vultivoli lino secundum Virgilium vel cera, ut placet Nasoni, utentes, congectores, chironomantici, specularii (nostrum Ioseph defensorem habentes, si non iocose hoc fertur de illo), mathematici vel horoscopi, salissatores, sortilegi, qui utuntur tabula que Picthagorica nuncupatur, augures, quos adinvenere Friges. Quam utile foret hiis et consulentibus eos legisse Apuleium De Magia, De Deo Socratis, De Asino Aureo, et similia, ut iuxta dictum legis distinguere scirent inter lepram et lepram, spiritum et spiritum, prophetiam et somnium, melenconiam et demonium, temptationem et naturalem impulsum!

Maxime ad predicantes pertinet et doctores sacre scripture, glosatores, et enucleatores vidisse omnes doctrinas et libros, sicut De Doctrina Christiana divus Augustinus rationabiliter protestatur. Quis enim exponet signa solis, lune, stellarumque, dies, menses, et annos, circulos revolutos orbis solaris, in Genesi et Ecclesiasten conscripta, nisi legendo astrologos noverit quid sit zodiacus cum suis duodecim signis, quid epicicli, quid ecentrici, et milia milium sine quorum lucida ratione non poterit intelligere testus? Certe quisquis Ecclesiasten librum volet exponere, traditionibus Achademicorum, Stoycorum, Peripateticorum, Ionicorum, Epicureorum, mathematicorum, Cynicorum, aliorumque multorum philosophorum nudus vel aridus sicut talpa oculos reservabit abstrusos. Non enim horum opiniones liber ille declarat sed velut alibi scitas supponit. Et quod attinet ad universalem intelligentiam scripture divine sub rerum naturalium figmentis maxima queque vera tegentis, nisi adsit omnium fere rerum creatarum facunda notitia, quam precipue tradunt Aristoteles, Plinius, Avicenna, Galienus, Serapio, et magnus Albertus, in vanum laborant qui eam reserare nituntur. Testis est gloriosus Augustinus presertim in libris ultimis De Doctrina Christiana.

Denique si quis prudenter excogitaverit quid sit misticum corpus Ecclesie, ex quibusque membris disparibus componatur, apud Oratium non mirabitur de artificioso pictore deliberante apponere humano capiti cervicem equinam, ut tandem portentum desinat in piscem, instructo plene non a Plutarco politico, sed a Gregorio Nazanzeno, summo theologo huius corporis mirandas minuties in unum subtilius redigente. Quia igitur pastor Ecclesie maxime oportunus talis corporis sibi vendicat caput, ut capiat omnes sensus, universis sensibilibus expedit fore repletum. Non enim Dominus capiti aures tales concessit que solum Philomene lyre organorumque perciperent suavem concentum sed et audirent ruditus aselli helefantinumque barrum. Apostolus namque, instruens Titum circa electionem boni pastoris, quem brevi sermone depinxit, postquam dixit: Amplectentem eum qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, protinus subiunxit: Ut potens sit exortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere. Clarum est autem contradictores frequenter esse mathematicos, philosophos, et sophistas, ad quorum eversionem necesse est scire illorum doctrinas. Derisioni enim paterent contra mathematicam disputantes, eorum principia ignorantes, sicut in Canone determinat Gratianus distinctione xxxviia. Proculdubio neque Lactantius neque Augustinus invicti contra errores pugnassent invalide, nisi ethnicorum dictis fuissent armati, quod tu quoque, doctorum optime, in quadam epistola meministi. Petrus denique, fundamentum Ecclesie, Clementem philosophum sibi substituit successorem, ut infidelium armis edoctus, facile infidelium dogma nequam destrueret. Hinc gentilium malleus Ambrosius scripsit, Lucam exponens:

Oportet iterum Christianum esse divine maiestatis letum nitidumque cultorem, quod efficere non poterit, nisi saltem musica, quam littere sancte non docent sed presupponunt, quamque tanto studio papa magnus Gregorius ecclesiasticum reduxit ad usum, fuerit specialiter illustratus. Nam cum modis suis elegantius fuerit dulcis musica colorata, lepiditate sua mentes etiam severiores capit, et quadam inducte ylaritatis gratia pellit tristitiam. Et siquidem pulveris aut turbinis aut nebularum cogitationibus ipsis inheserat, omnem caliginem potenter abstergit. Ad mores itaque instruendos et animos exultatione virtutis trahiciendos in cultum Domini, non modo concentum hominum sed et instrumentorum modos censuerunt sancti patres Domino consecrandos, cum templi reverentiam dilatarent. Et si militantis Ecclesie tibi parva videtur auctoritas, vel triumphatrix illa preconia musice non tacebit, cuius seniores vidit et nobis ostendit Zebedei filius dicens: Et voces eorum, sicut cytharedorum cytharizantium in cytharis suis. Quod si fortassis minus parumper suspensus noster auditus melos tale non sensit, Regem adeamus exultantem, qui nos regni et exultationis vult esse participes. Ait enim: Sumite psalmum et date tympanum, psalterium iocundum cum cythara. Ad quid, O psaltes regalis? Ut laudetis Dominum in tympano et choro, in cordis et organo, cymbalisque sonantibus bene.

Qui vero in hac religione Christiana munus gratissimum Deo, vitam celibem, ducere volunt preter scientiam scripturarum sanctarum, quas nunquam oportet obmittere ne dyabolus reperiat otii postes apertos, multa naturalia nosse laboret. Alias namque calidis utens, languenti aut temptato stomaco subveniendum putans, una hora amittet de facili que prius ingenti labore quesivit et, duce Deo, preservavit quesita. Fragilis res pudicitia est, undique inimicis vallata, plurima sunt huic virtutum specimini perniciora vino, cuius solius notitiam in testamento utroque divine littere tradunt. Ad huius tutelam veteres docti laminis plumbeis utebantur ad lumbos et stramentis extirsis arboris note, quam inde ydiomate nostro ‘agnum castum’ vocamus. Preterea quedam que sumuntur cotidianam in escam multam seminis materiam gignunt et adimunt quedam, que scire foret salubre sed salubrius observare.

Non parum prodest matrimonio copulatis rerum omnium scire naturas et vires. Si enim nossent quod arva potusque fertiles genitorum sterilitatem expellunt, non vane frequenter uterentur mandragolis, proles desiderantes habere (Plinius et Solinus sunt certi auctores ipsorum). Accubitus insuper liber super dextrum vel levum concipere debentis varietatem tribuit sexus; debitus indebitusque modi concubitus formas variant vultuum et maxime oculorum. Cibus preterea simul et potus genitorum ipsorum Mercurii vel Martis, Veneris aut Saturni, Palladisque superne dispositionem habilem fetibus futuris atque conceptis ministrant. Celestes motus adhuc observare generationis tempore, qui proculdubio influunt corporibus nostris vim quandam, libero tamen arbitrio, faciliter difficulterque regendam, bonitati atque felicitati natorum inter inutilia sapientes non ponunt. Quantum denique prodest nosse uniuscuiusque nati sortem insertam a celo, ut sub illa militare cogatur futurus perfectus! Qui contra fatum nitens semper erit violentus effector. Huius enim ignorantia rei, natus ad glebas scindendas, cogitur litteris insudare; alter, quem natura vocavit ad studium, indiscreta voluntas impellit acquirere nummos. Sic sunt in humana specie cuncta confusa et, quia non est intelligens, non est qui faciat bonum usque ad unum. Sed quota profana divortia, voces infames, occisiones vinctorum, dubiaque oriuntur natorum et ignorantia rerum nature! Nescit quidam perfectum fetum posse in mense septimo nasci atque usque ad undecimum ferri. Miratur alter effigiem sibi dissimilem et alteri similem nati, adulteriumque falso clamat uterque, quos Ypocras dampnat rationibus vivis, cum nonnullis doctoribus scientia claris.