Prologus (E. Hunt ed., pp.1-5)
Lux in tenebris lucet et tenebre eam non comprehenderunt. Hic lucem dixerim quendam divine claritatis influxum ad cernendum disponentem potentiam intellectivam creatam, de quo pro statu tam vie quam patrie illum versiculum capiamus: In lumine tuo videbimus lumen. Non tamen eodem splendore hic et ibi vires intellectus illustrat, quoniam ibi per se immediate super intellectiva transfusus, omnem illius mendicitatem terminat et excludit; hic vero, quasi per diaphana egnimatum et figurarum delatus, per abstrusa querere docet, ducit periter et invitat ad altiora scandere semper, donec vis illa percipiat in quantum potest limpidissimum solem, unde nuntius idem luminis eternalis emanat. Sicque pervium fit considerantibus nobis, unde procedit quod Metaphisicus ait: "Omnes homines natura scire desiderant," donec videlicet oportet illos per medium intueri. Tenebras vero sentio nichil aliud esse quam radii privationem iam dicti inductas, ut sic more vulgi improprie loquar, per alicuius interpositionem opaci inter mentis intuitum et prefatum lumen eternum. Quid enim aliud sensibiles tenebras noctis inducit quam impervie terre gravissima moles, ab oculis nostris ad solem viam universam precludens? Iam corollarie hoc verum patens habetur, quod si cuiuspiam intuitive mentis potentia hoc unico radio privetur, iuxta Ysaie lamentum: Lucem in tenebras, et tenebras (prothdolor1) ponit in lucem - hec, teste Firmiano fideli, - veritatem reperire non valet, qui non eam mendicat ab illo qui solus eius potens est. Nam ut sacer antistes docet Ambrosius: "Veritas, a quocumque dicatur, a Spiritu Sancto est." Hinc, ni fallor, evenit, ut quisquis proprio sensu in rebus speculandis procedit, calle veritatis deserto, ferarum more per devia falsitatum, etiam si dubia luce forte semitam teneat rectam, incertus incedat. Et hoc quia lux in tenebris lucet et tenebre eam non comprehenderunt. Ad hunc intellectum divus Augustinus in suis opusculis tam Super Genesim ad ad Litteram quam De Doctrina Christiana humanam philosophiam non scientiam sed precise oppinionem habere testatur. Est enim oppinio verorum falsorumque incertus assensus intellectus, ceca presumptione procedens, quam non immerito in alio opere suo idem vituperat Augustinus. At ubi hec incertitudo, velut certa scientia, miserabili prorsus cecitate tenetur, Harpasten, incredibile monstrum sed verum victoriosum, militat victum sine triumpho, et non solum pedagogum suum rogat ut migret, sed ipsum proclamat cecum, sequi contempnit, ne precipitatum a precipitio surgat, alios invitans docere quod ignorat et nescit quod nesciat. Has recte tenebras perhorrendas lux veritatis, etsi quandoque visitet et perfundat, non tamen illustrat, quia tenebre opinionis opace, obstinationis obscure, et pertinacie obdurate eam non comprehendunt. Hos reor detestatos per evangelicum vatem a Spiritu Sancto, ubi eos narrat adorasse verspertiliones et talpas, atque pro ceterorum tutela de horum quolibet cum precepto dixisse: Quiescite ergo ab homine, cuius spiritus in naribus eius, quia excelsus reputatus est ipse. Ista inepte dixerim, virorum optume michi semper ut pater quam plurimum venerande, quoniam in penetralibus mentis cuiusdam lucis, ut credo, aculeum sentio vel stimulum me ad dampnandum secularium litterarum studium, apluribus non solummodo commendatum sed gladio spiritus obnixe protectum, frequentius impellentem. Me denique etiam michi ignorantem esse negare non possum; id ceteris est propatulum satis. Hinc timeo in re tali non parum errare. Eos vero qui prefatis dictis meis opponunt fama non mediocriter celebrat in utroque. Hinc titubo magis, nec sic tamen adhuc languor mentis me quiescere pacifice sinit. Lustrato igitur cetu virorum illustrium, quibus nostra tempora florent, te pre ceteris iudicem dirimentem, ducem conducentem, et doctorem prelucentem elegi. Te, inquam, iudicem sumo, qui recte verbo et opere dicis, sicut eufonizatum radix tui nominis sonat, 'Neco-laus.' Hoc nullus iniustus nisi falso valet fateri, ducem equidem debitum minantem ad finem. Testatur istud anthonomaticus cultus per idem nomen, cum auferesis prudentius apocopatum, ceu lucidus doctor huius dubii abiges caligines tetras, hoc insinuante diminutivo nominis antedicti tibi humiliter reservato, ubi non sine eufonia, testante scientia a Domino tibi data tam universali quam facunda, clamas ubique, 'Colluceo.' Multa quidem et in multis multa lucent, et tu vere in omnibus illis. Et quoniam dubitare non possum, quin apud hanc Luculam Noctis legentes proverbium antiquum renovabitur illud, Num et Saul inter prophetas? Superest mihi tuam seculis venerandam prudentiam humiliter exorare, ut non dedignetur tui intellectus nobilis altitudo parumper ad presentem Luculam Noctis mitius ac benignius inclinare. Qui enim creavit solem fecit et illam; ipse enim hoc insinuat per Ysayam dicentem: Ego Dominus et non est alter formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum: ego Dominus faciens omnia hec. Et cum superficiem eius transcurreris - non enim habet profundum, - quid sit sentiendum determina, dampna totum vel partem, totumque vel partem confirma, argue, increpa, confuta maledicta. Et quicquid senseris tecum sentire conabor, et quecumque apposueris vel deleveris, id verminis huius parti finali lucem a te qui colluces appositum reputabo; tuncque in lucem desinens, 'noctiluca' poterit nuncupari quod, sine te exorsum, a 'luce' Lucula Noctis supra extitit appellatum. Sicque non solum ex parte materie, que minima est, aut ex parte petentis atque scribentis, qui vermis teterrimus est, sive respectu luminis almi tui ad quem dirigitur, sed etiam ex parte determinationis tue prout exquiritur huic tractatui Lucula Noctis nomen imponitur. Neque reor convenientius posse res nominari quam cum earum cause plenius in ipsis nominibus includuntur. Est nempe apud Isidorum 'nomen' dictum quasi mentis notamen. Cogitavi preterea meum non apponere nomen, non solum ignorantiam propriam horrescens sed ne utcumque lucis notamen. Cogitavi preterea meum non apponere nomen, non solum ignorantiam propriam horrescens sed ne utcumque lucis scintillulam velamine mee oppositionis occulten. Patitur enim maximum corpus solis eclipsim obiectu tetre molis minime lune. Igitur sub unius quesrionis titulo pandam quid sentiat de re pertractanda hebes acies mee invalide mentis.